COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 41.). Erat autem in loco, ubi crucifixus est etc.
1. Hic agit de sepultura Christi. Circa quam tria sunt notanda. Christus enim mortuus fuit conditus unguento - involutus sudario - reconditus in sepulcro: quae tria tanguntur in littera ista, Ioannis decimo nono , ubi dicitur, quod " ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire". - Per haec tria instruit nos Christus, quod homo spiritualis, qui vult " complantari similitudini mortis eius ", secundum quod tangitur ad Romanos sexto , debet condiri unctione Spiritus sancti, debet involvi quasi in sudario habitu regulari: debet recondi quasi in sepulcro in monumento claustri, ut habeat, videlicet homo spiritualis, claustrum pro monumento , habitum pro sudario, Spiritus sancti gratiam pro unguento.
2. Et nota, quod Christus fuit conditus dupliciunguento, unguento scilicet nardi pistici, pretiosi a Maria, secundum quod habetur Ioannis duodecimo ; de quo unguento dicitur Matthaei vigesimo sexto, quia " mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit"; et unguento myrrhae et aloes a Nicodemo ; Ioannis decimo nono: " Venit Nicodemus , ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum ". - Per unguentum myrrhae intellige mortificationem carnis, per unguentum nardi devotionem mentis: quod est duplex unguentum, quo condiri debet homo spiritualis. Solent enim infirmi ungi ad sanitatem et sponsae ad decorem: et homo spiritualis debet ungi mortificatione carnis ad sanitatem, devotione mentis ad decorem.
3. Nota iterum, quod Christus fuit involutus duobus. Fuit enim involutus sindone: Marci decimo quinto : "Ioseph antem mercatus sindonem, deponens Iesum involvit in sindone "; et linteis ; unde Ioannis decimo nono: " Ligaverunt eum linteis cum aromatibus ". - Per sindonem intellige munditiam conversationis, per linteos aromatizantes exempla bonae operationis, quae sunt duo, quibus decorari et indui debet homo spiritualis, ut habeat vestis eius speciosilatem in conversatione, pretiositatem in bona operatione.
4. Nota tertio, quod in loco, ubi reconditus fuit Iesus, duo notat Evangelista, hortum videlicet et monumentum. De horto dicitur hic : " Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus". De monumento statim subiungitur: Et in horto monumentum. - Per hortum intellige fertilitatem bonorum operum: per monumentum, quod dicitur quasi monens mentem, intellige studium Scripturarum; in quo instruimur, quod homo spiritualis debet sibi requirere habitaculum in loco, ubi inveniat hortum bonorum operum et monumentum Scripturarum, ut possit aliquando exire ad hortum actionis, aliquando sedere ad monumentum contemplationis.
Capitulum XX. Una autem Sabbati.
(Vers. 2.). Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum.
1. Nota triplicem Christi posicionem. Fuit enim positus in praesepio; Lucae secundo : "Invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio". - Fuit positus in patibulo crucis: Threnorum tertio : " Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam ". - Positus etiam fuit in monumento: Ioannis decimo nono: "Ibi ergo, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum".
2. Nota, quod Dominus in praesepio dat formam innocentibus: in patibulo dat formam proficientibus: in monumento dat formam contemplantibus. - In praesepio positus informat innocentes
ad duo: ad relinquendam mundanam possessionem et mundanam ambitionem. Primum notat Evangelista , cum dicit: " Invenietis infantem pannis involutum ": secundum, cum dicit: " Positum in praesepio ". Primum enim est paupertatis: secundum,
humilitatis. - In patibulo positus informat proficientes ad duo: ad praecepta implenda et adversa sustinenda: quae duo tanguntur ad Philippenses secundo , cum dicitur: " Factus obediens Patri usque ad mortem "; ecce, impletio praecepti; " mortem autem crucis "; ecce, sustinentia supplicii. - In monumento positus informat contemplantes ad duo: ad quaerendam quietem spiritualem et ad fugiendam iactantiam mundanam. Primum, quia iacuit in sepulcro quietus: secundum, quia fuit in sepulcro absconditus: quae duo tanguntur Matthaei vigesimo septimo , ubi dicitur, quod (accepto corpore, Ioseph posuit illud in monumento suo novo"; ecce, primum: "et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti "; ecce, secundum.