S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .

 LIBER PRIMUS.

 CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio quae cum Dei auxilio suscipienda.

 CAPUT II. Quid res, quid signa.

 CAPUT III. Rerum divisio

 CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.

 CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.

 CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.

 CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.

 CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.

 CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.

 CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.

 CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.

 CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.

 CAPUT XIII. Verbum caro factum est.

 CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.

 CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

 CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.

 CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.

 CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.

 CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.

 CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.

 CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.

 CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.

 CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.

 CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.

 CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.

 CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.

 CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.

 CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.

 CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.

 CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.

 CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.

 CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.

 CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.

 CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.

 CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.

 CAPUT XXXVI. Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tame

 CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.

 CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.

 CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.

 CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.

 CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.

 CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.

 CAPUT IV. Unde litterae.

 CAPUT V. Diversitas linguarum.

 CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.

 CAPUT VII. Gradus ad sapientiam: primus, timor secundus, pietas tertius, scientia quartus, fortitudo quintus, consilium sextus, purgatio cordis

 CAPUT VIII. Libri canonici.

 CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.

 CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.

 CAPUT XI. Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.

 CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.

 CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.

 CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.

 CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.

 CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.

 CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.

 CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.

 CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.

 CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.

 CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.

 CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.

 CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.

 CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.

 CAPUT XXV. In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria.

 CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.

 CAPUT XXVII. Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum.

 CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.

 CAPUT XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.

 CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.

 CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.

 CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.

 CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.

 CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.

 CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.

 CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.

 CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.

 CAPUT XXXVIII. Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.

 CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.

 CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.

 CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.

 CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.

 CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.

 CAPUT III. Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant.

 CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.

 CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.

 CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.

 CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.

 CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.

 CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.

 CAPUT X. Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia.

 CAPUT XI. Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

 CAPUT XII. Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis

 CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.

 CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.

 CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.

 CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.

 CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.

 CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.

 CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.

 CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.

 CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.

 CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.

 CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.

 CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.

 CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.

 CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.

 CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.

 CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

 CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.

 CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

 CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.

 CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.

 CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.

 CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.

 CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.

 CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.

 CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.

 CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.

 CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.

 CAPUT IV. Officium doctoris christiani.

 CAPUT V. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat.

 CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.

 CAPUT VII. Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exemp

 CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.

 CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.

 CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.

 CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.

 CAPUT XII. Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet.

 CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.

 CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

 CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.

 CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.

 CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.

 CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.

 CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.

 CAPUT XX. Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae deinde temperatae postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli.

 CAPUT XXI. Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.

 CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.

 CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.

 CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.

 CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.

 CAPUT XXVI. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur.

 CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.

 CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.

 CAPUT XXIX. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.

 CAPUT XXX. Concionator praemittat orationem ad Deum.

 CAPUT XXXI Excusat prolixitatem libri.

Chapter 29.—To What Extent Natural Science is an Exegetical Aid.

45.  There is also a species of narrative resembling description, in which not a past but an existing state of things is made known to those who are ignorant of it.  To this species belongs all that has been written about the situation of places, and the nature of animals, trees, herbs, stones, and other bodies.  And of this species I have treated above, and have shown that this kind of knowledge is serviceable in solving the difficulties of Scripture, not that these objects are to be used conformably to certain signs as nostrums or the instruments of superstition; for that kind of knowledge I have already set aside as distinct from the lawful and free kind now spoken of.  For it is one thing to say:  If you bruise down this herb and drink it, it will remove the pain from your stomach; and another to say:  If you hang this herb round your neck, it will remove the pain from your stomach.  In the former case the wholesome mixture is approved of, in the latter the superstitious charm is condemned; although indeed, where incantations and invocations and marks are not used, it is frequently doubtful whether the thing that is tied or fixed in any way to the body to cure it, acts by a natural virtue, in which case it may be freely used; or acts by a sort of charm, in which case it becomes the Christian to avoid it the more carefully, the more efficacious it may seem to be.  But when the reason why a thing is of virtue does not appear, the intention with which it is used is of great importance, at least in healing or in tempering bodies, whether in medicine or in agriculture.

46.  The knowledge of the stars, again, is not a matter of narration, but of description.  Very few of these, however, are mentioned in Scripture.  And as the course of the moon, which is regularly employed in reference to celebrating the anniversary of our Lord’s passion, is known to most people; so the rising and setting and other movements of the rest of the heavenly bodies are thoroughly known to very few.  And this knowledge, although in itself it involves no superstition, renders very little, indeed almost no assistance, in the interpretation of Holy Scripture, and by engaging the attention unprofitably is a hindrance rather; and as it is closely related to the very pernicious error of the diviners of the fates, it is more convenient and becoming to neglect it.  It involves, moreover, in addition to a description of the present state of things, something like a narrative of the past also; because one may go back from the present position and motion of the stars, and trace by rule their past movements.  It involves also regular anticipations of the future, not in the way of forebodings and omens, but by way of sure calculation; not with the design of drawing any information from them as to our own acts and fates, in the absurd fashion of the genethliaci, but only as to the motions of the heavenly bodies themselves.  For, as the man who computes the moon’s age can tell, when he has found out her age today, what her age was any number of years ago, or what will be her age any number of years hence, in just the same way men who are skilled in such computations are accustomed to answer like questions about every one of the heavenly bodies.  And I have stated what my views are about all this knowledge, so far as regards its utility.

CAPUT XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.

45. Est etiam narratio demonstrationi similis, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecumque de locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumve corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda docuimus: non ut pro quibusdam signis adhibeantur, tanquam ad remedia vel machinamenta superstitionis alicujus; nam et illud genus jam distinctum ab hoc licito et libero separavimus. Aliud est enim dicere, Tritam istam herbam si biberis, venter non dolebit; et aliud est dicere, Istam herbam collo si suspenderis, venter non dolebit. Ibi enim probatur contemperatio salubris, hic significatio superstitiosa damnatur. Quanquam ubi praecantationes, 0057 et invocationes, et characteres non sunt, plerumque dubium est utrum res quae alligatur, aut quoquo modo adjungitur sanando corpori, VI naturae valeat, quod libere adhibendum est, an significativa quadam obligatione proveniat, quod tanto prudentius oportet cavere christianum, quanto efficacius prodesse videbitur. Sed ubi latet qua causa quid valeat, quo animo quisque utatur interest, duntaxat in sanandis vel temperandis corporibus, sive in medicina, sive in agricultura.

46. Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est, quorum perpauca Scriptura commemorat. Sicut autem plurimis notus est lunae cursus, qui etiam ad passionem Domini anniversarie celebrandam solemniter adhibetur; sic paucissimis caeterorum quoque siderum vel ortus, vel occasus, vel alia quaelibet momenta sine ullo sunt errore notissima. Quae per seipsam cognitio, quanquam superstitione non alliget, non multum tamen ac prope nihil adjuvat tractationem divinarum Scripturarum, et infructuosa intentione plus impedit; et quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata cantantium, commodius honestiusque contemnitur. Habet autem praeter demonstrationem praesentium, etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione, motuque siderum, et in praeterita eorum vestigia regulariter licet recurrere. Habet etiam futurorum regulares conjecturas, non suspiciosas et ominosas, sed ratas et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta et eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam, cum hodie inspexerit quota sit, et ante quotlibet annos quota fuerit, et post quotlibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. De qua tota cognitione, quantum ad usum ejus attinet, quid mihi videretur aperui.