CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Ei est digressio docens materiam grandinis.
Oportet autem nos hic digredi ut manifestemus expressius materiam grandinis, et ejus causam efficientem : quia locum et tempus ejus jam scimus ex sen- tentia Philosophi. Est antem (ut dictum est) materia grandinis nubes calidissima,
hoc est, de vapore calidissimo in loco frigido generata : est autem haec calidissima dicta, non quod fortiter teneat caliditatem, sed accidentali caliditate calidissima est quae facta est ex radiis solis quando elevabatur. Si enim fortiter teneret calidum, tunc non converteretur subito in grossas partes, neque subito congelaretur : bene enim tenens ab alia potentia est quam bene recipiens, quia bene tenens habet a potentia sicci, sed bene recipiens habet hoc a potentia humidi : et ideo quia nubes ista aquosa est valde, ideo bene recipit impressionem calidi et male retinet ipsum. Frigidum autem bene recipit ex tribus causis, quarum una est ex natura : quia aquae naturalis est frigiditas. Secunda ex natura humidi, quod quamlibet impressionem bene recipit. Tertia autem est, quia ubique patet nubes ex. calido dissipante eam, ut prius diximus : et ideo fortitudine congelatur. Amplius autem sciendum, quod haec nubes parum habet commixtum de aereo, et multum de terrestri. subtili et grosso : et quia parum est in ea de aereo, ideo egrediens calidum totum simul egreditur aereum, quod resolvendo rigor frigoris faceret grandinem raram et mollem sicut est nix quae est rarae substantiae et mollis, et sicut pruina quae est rarae substantiae et non mollis : et quia habet multum admixtum de terrestri grosso et subtili, ideo in frustis grandinis invenitur pulvis et pili et aliquando parva ligna et aliquando paleae, quae cum vapore elevavit calor fortis.