COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 9.). Oportebat eum a mortuis resurgere. 1. Nota, quod multiplex fuit causa, quare oportuit, Christum a mortuis resurgere. Primo, ut Scripturas adimpleret: unde hic dicilnr : " Nesciebant Scripturam, quia oportebat, eum a mortuis resurgere et Actuum secundo: " Quem Deus suscitavit; a mortuis, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat, teneri eum ab illo. David enim dicit in eum: Providebam Dominum coram me semper etc. ; quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem ". -Secundo, ut captivos liberaret. Ipso enim resurgente, resurrexerunt qui captivi tenebantur in limbo: primae ad Corinthios decimo quinto : " Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium "; undo Ecclesia :
Triumphans pompa nobili, Victor surgit de funere.
Tertio, ut discipulos confortaret. Sicut enim . tristes fuerunt ex eius passione, ita gavisi sunt resurrectione ex eius visione: Ioannis vigesimo : Gai. visi sunt discipuli, viso Domino".
Quarto, ut fidem confirmaret: unde primae ad Corinthios decimo quinto: " Si Christus non surrexit, inanis est nostra praedicatio et fides nostra "; et iterum: " Si autem Christus praedicatur, quia surrexit a mortuis, quomodo quidam in vobis dicunt, quod resurrectio . mortuorum non est "?
Quintum est, ut mores informaret.
2. Et nota, quod informat nos resurrectio Chriiostt ad desertionem peccatorum, ad profectum meritorum, ad tolerantiam adversorum, ad contemptum mundanorum et ad desiderium aeternorum.
Informat ergo nos resurrectio Christi ad desertionem peccatorum. Sicut ergo Christus mortalem vitam deseruit, quando resurrexit: unde ad Romanos sexto : " Christus, resurgens ex mortuis, iam non moritur " etc.
et sequitur
"ita et vos existimate, vos quidem mortuos esse peccato, viventes autem Deo"; et iterum: "Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo tani. quam ex mortuis viventes " etc.
Item ad profectum meritorum. Nam et Christus in resurrectione novitatem vitae assumsit: unde ad Romanos sexto : " Quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus ". - Item ad tolerantiam adversorum. Videntes enim, quod est post mortem vivere, non debemus mortem pro Christo refugere: et ideo, sicut habetur ad Hebraeos undecimo, " distenti sunt Sancti "non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem "; ad Romanos sexto: " Si complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus ".
Item ad contemptum mundanorum et ad desiderium aeternorum , quemadmodum Christus in sua resurrectione mundum deseruit et ad Patrem ascendit. De his duobus ad Colossenses tertio : " Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est: in dextera Dei sedens" etc: et iterum: " Quae sursum sunt sapite, non quae super terram ".