CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans de causa efficiente grandinis.
Causa autem efficiens grandinis , ut jam in parte dictum est, non est frigiditas sola, sed potius frigiditas expulsa a toto vel multis partibus aeris ad unum locum : et haec frigiditas cumulata est et intensa, quae simul cum impetu ingreditur nubem grandinis ubicumque aereum apertum invenit : et cum in multas ejus partes ingrediatur, efficiuntur partes frigoris quasi in centris quibusdam in diversis partibus nubis, quas partes subito spissantes lacerant nubem in partes, una parte frigiditatis huc trahente circumstantes se partes nubis, et alia illuc quasi in tempore spissat et convertit et congelat. Sed cum de converso in aquam aliud cadit, quod excellens frigiditas non contingit : et ideo cum grandine quasi semper descendit quasi magna pluvia. Ex praedictis autem patet, quod causa generationis grandinis est duplex, scilicet per se frigus undique ab aere expulsum ad locum grandinis : per accidens autem calor aperiens nubem undique, et dans liberum ingressum frigori, ut dictum est: frigiditas autem ista in nullo tempore habet undique expellens nisi in vere : et quia tunc multa est relicta ex hyeme, et illa multa frigiditas ad locum grandinis expellitur a calore veris : sed. aestas vincit in calido et non invenit frigiditatem quam expellat : et autumnus in aere frigiditatem non invenit, sed inducere incipit eam in aere : hyems autem non expellit eam, sed diffundit in aere : et ideo non tantum ex causa materiali quae dicta est prius, sed etiam ex causa efficiente unum .tempus est grandinis plus quam aliud aliorum temporum anni.