Ecce servus meus etc.. Hic ostendit divinam dilectionem ex filio quem promisit. Joan. 3: sic deus dilexit mundum etc.. Et primo ex tanto beneficio ostendit dei dilectionem; secundo Judaeorum perversitatem, haec verba feci eis.
Etc.. Circa primum tria. Primo praedicit filii dei adventum; secundo malorum casum, dominus sicut fortis etc.. Tertio resurrectionem bonorum, et educam caecos etc., Luc. 2: ecce hic positus est etc.. Circa primum tria.
Primo describit mittendi conditionem; secundo praedicit missionem, haec dicit dominus etc., tertio invitat ad gratiarum actionem, cantate domino etc.. Circa primum tria. Primo ostendit gratiae plenitudinem quantum ad gratiam unionis, suscipiam eum. Servus, secundum humanam naturam. Luc. 1: suscepit Israel etc.; quantum ad gratiam capitis, electus, ut sit caput ecclesiae.
Ex millibus: Cant. 5. Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti etc., complacuit. Matth. 3: hic est filius meus etc.; quantum ad gratiam habitualem, quae fuit in ipso singularis, dedi spiritum meum. Supra 11: requiescet super eum spiritus domini.
Etc.. Secundo ostendit judicii aequitatem, quantum ad tria: scilicet judicandi auctoritatem, judicium gentibus etc., Ps. 71: deus, judicium tuum etc., joan. 5: omne judicium dedit etc., cui adjungit mansuetudinem, non clamabit.
Eccl. 9: verba sapientis audiuntur etc.; ostendit secundo judicis aequalitatem: neque accipiet personam. Act. 10: non est personarum acceptor deus. Cui adjungit pietatem in subveniendo: nec audietur foris, Judaeam, vox praedicationis ejus, ut prius subveniret illis ad quos missus erat.
Non sum missus etc.. Matth. 15, Ps. 94: hodie si vocem ejus etc., et in dissimulando, calamum, scilicet regnum Judaeorum, linum, sacerdotium. Ezech. 34: quod confractum fuerat etc.; ostendit etiam tertio judicii veritatem, in veritate etc., Ps. 95: judicabit orbem terrae etc., cui adjungit jucunditatem: non erit tristis, in corde; turbulentus, in facie: semper hilaris jucundusque fuit, aequalitatem mentis servans, etsi quantum ad partem sensibilem fuerit propassio tristitiae, non quidem necessitatis, sed voluntatis. Unde Matth. 26: tristis anima mea etc., Eccl. 30: jucunditas cordis etc.. Tertio ostendit dominii potestatem: donec ponat judicium ultimum, vel praeceptum suum, praedicantibus apostolis; legem, evangelium. Genes. 49: ipse erit expectatio etc., infra 60: me enim insulae expectant etc.. Alii exponunt hoc de Dario rege Persarum, qui mansuetus, justus et quietus fuit, quem dominus elegit ad liberandum Judaeos.
Haec dicit dominus deus etc.. Hic praedicit missionem: et primo ostendit mittentis potestatem quantum ad creationem caelestium, creans caelos; quantum ad dispositionem terrestrium, firmans terram; quantum ad animationem viventium, dans flatum, naturalis vitae, spiritum, gratuite. Zach. 12: dominus extendens caelum etc.. Secundo praedicit missionem, ponens missi exaltationem: ego dominus vocavi te, filium meum ab aeterno, praedestinando ad unitatem divinae personae, in justitia, idest ut justus sim, implens promissa. Rom. 1: qui praedestinatus est etc.. Apprehendi manum, quantum ad operationem: joan. 14: pater in me manens etc., et servavi, ne morte detinereris. Ps. 15: non dabis sanctum tuum etc., infra 49: vocavi eum et adduxi etc.; ponit etiam officii iniunctionem: dedi te in foedus, quasi mediatorem. Gen. 9: arcum meum ponam etc..
In lucem etc., quasi illuminatorem.
Supra 9: habitantibus in regione etc., joan. 1: erat lux vera etc.; ostendit etiam officii utilitatem contra infidelitatem, ut aperires etc., joan. 9: in judicium veni etc., contra peccati servitutem. Ut educeres etc., Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti etc.. Tertio ex missione concludit divinae majestatis singularitatem, quantum ad potentiam, ego dominus etc., Ps. 67: iter facite illi etc., Exod. 6: nomen meum Adonai etc., gloriam, qua dominus dicor. Luc. 2: gloria in excelsis etc., et quantum ad scientiam, quae prima fuerunt etc., infra 49: dixi tibi ex tunc etc.. Hoc etiam referunt ad Darium. Cantate domino etc.. Hic invitat ad gratiarum actionem: et primo indicit laudem et praecipue agrestibus, vel propter distantiam habitationis: ab extremis, supra 24: a finibus terrae laudes etc., vel propter inclusionem maris, qui descenditis; scilicet nautae, plenitudo ejus, scilicet maris, idest omne illud quo impletur laudet deum. Ps. 106: qui descendunt in mare etc., vel propter conversationem in desertis. Levet, vocem suam in laudem dei, desertum, idest habitatores ejus, maxime quantum ad Ismaelitas, in domibus, more aliarum nationum, qui prius erant vagi per desertum.
Cedar, filius Ismaelis. Supra 35: laetabitur deserta etc.; vel propter habitationem in montanis: laudate habitatores petrae, illius civitatis in palaestina, quae in petris posita est. Vel cujuslibet montis. Infra 55: montes et colles cantabunt etc., et invitat hos de quibus minus videtur quod ad laudandum deum conversantur. Secundo praedicit divinae laudis divulgationem: ponent domino gloriam, in aliis, non solum in seipsis. Infra ult.: mittam ex eis qui salvati etc.. Mystice totum hoc de conversione gentium ad fidem.
Dominus sicut fortis. Hic praedicit per christi adventum futurum casum: et circa hoc quatuor ponit.
Primo potentiam: dominus sicut fortis, ad impugnandum Judaeos per Romanos. Exod. 15: dominus quasi vir pugnator etc., zelum, ultionis. Prover. 6: zelus et furor viri etc.. Secundo ponit iram, vociferabitur, per tribulationes quas eis immittet; contra id quo supra dictum est. Non clamabit, primo enim ostendit mansuetudinem veniens. Sed contemnentibus indignationem ostendit. Job 37: tonabit in voce sua etc.. Tertio ponit justitiam: quia justum est ut cum diu expectaverit impoenitentes, omnes simul absorbeat: tacui, semper etc., job 3: nonne dissimulavi etc., patiens fui. Supra 30: propterea expectat dominus etc., sicut pariens, proferam dissimulatum dolorem, sicut mulier conceptum infantem. Vel quia sicut parturiens dolebo de tam gravi poena. Quarto ponit poenam quantum ad homines: desertos faciam montes, majores; colles, mediocres; germen, populares.
Ezech. 35: montem Seir desertum etc., et quantum ad subtractionem omnis doctrinae vel consolationis, ponam flumina etc., psalm. 106: posuit flumina in desertum etc.. Potest etiam hoc referri ad destructionem hostium Judaeorum per Darium.
Et educam. Hic ponit (resurrectionem) bonorum quantum ad tria.
Primo quantum ad reparationem actus: educam caecos, scilicet gentiles, in viam, christum, vel legis praeceptum: vel etiam Judaeos, secundum aliam expositionem. Prov. 4: ducam te per semitas etc.; secundo quantum ad illuminationem intellectus: ponam tenebras etc., Luc. 1: illuminare his qui in tenebris etc.; tertio quantum ad directionem affectus. Prava, scilicet corda, supra 40: erunt prava in directa etc..
Haec verba feci eis etc.. Hic ostendit Judaeorum perversitatem: et primo ostendit eos ingratos ad beneficia; secundo duros ad praecepta, surdi audite, tertio obstinatos inter flagella, quis est in vobis etc.. Circa primum duo. Primo ostendit ingratitudinem, haec verba, scilicet praedicta beneficia. Conversi sunt retrorsum, a me, jer. 5: tu dereliquisti me etc.. Secundo imprecatur eis confusionem, confundantur etc., Psal. 118: confundantur omnes etc.. Surdi audite.
Hic ostendit eos duros vel inoboedientes ad praecepta. Et primo ostendit eorum duritiam, vocans eos surdos, et caecos unite. (excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. 2), quamvis habeant oculos, et aures corporis, quod probat quia videntes custodiunt et habentes aures cordis apertas oboediunt.
Venundatus, in servum peccati, pro delectatione temporalis boni, 3 Reg. 21: venundatus es ut faceres etc.. Qui apertas etc., Ier. 5: audi popule stulte etc., supra 6: excaeca cor populi huius etc.. Secundo ostendit durorum stultitiam, per hoc quod in praeceptis, eorum utilitatem dominus intendebat. Unde ponit domini intentionem: et dominus voluit eum, populum; et ipse populus magnificaret legem dei, in corde suo custodiendo ipsam; et ut dominus extolleret, id est exaltaret, populum. 1 Thess. 4: haec est, voluntas dei etc.; et ostendit etiam eorum contradictionem, quia in seipsis peccabant: ipse autem direptus, a Daemonibus per diversa peccata, et ideo vastatus, ab hostibus supra 18: a populo divulso etc.; aliis etiam occasionem peccandi praestabant, laqueus, idest occasio ad peccandum, juvenum, insipientum.
Oseae 5: laqueus facti estis etc., et quia peccata occultabant, in domibus carcerum, idest in secreto cordis. In corde et corde etc.. Tertio ponit poenam: facti sunt in rapinam etc..
Nec est qui eruat, bellorum potentia, nec est qui dicat, orationis instantia. Eccli. Ult.: circumdederunt me undique etc.; vel ibi incipit poena, in domibus carcerum, ut exponatur ad litteram. Quis est in vobis.
Hic ostendit eos incorrigibiles per flagella, quia etiam causam flagellorum non recognoscunt: et circa hoc tria facit. Primo inquirit recte sentientem, innuens paucitatem. Futura, quae praenuntio de vestris suppliciis. Oseae ult.: quis sapiens etc.. Secundo determinat veritatem quantum ad poenae auctorem: quis dedit etc., 1 regum 2: dominus mortificat etc.; quantum ad culpam: ipse est cui etc., baruch 4. Justitias ipsius nescierunt etc.; et quantum ad poenam, et effudit etc., Ps. 68: effunde super eos iram tuam etc., effusio abundantiam significat. Tertio excludit veritatis cognitionem: et combussit eum, scilicet materiali igne per hostium vastationem; non cognovit, se a deo pro peccatis suis punitum. Psalm. 81: nescierunt neque intellexerunt etc.. (collationes cap. 42)p clamor devotae orationis, Hebr. 5: cum clamore valido etc., attentae praedicationis, ioh. 7: ultimo festivitatis etc., rixae et contentionis, supra 5: expectavit ut faceret etc..
Datur christus in foedus conservandae salutis, Gen. 9: arcum meum etc., explendae promissionis, II Cor. 1: quotquot promissiones etc., divinae dilectionis ioh. 3: sic deus dilexit etc., cessaturae legis, Ps.: holocausta pro peccato etc..