CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De figura grandinis.
De figura autem grandinis dicit Aristoteles , quod grando parva rotunda descendit ab alto ex locis summis : rotunditas vero ipsius et parvitas ejus sunt propterea, quia quando descendit grando ex longinquo a terra, moratur tempore longo in aere calido qui est citra medium locum : et ideo in lateribus ubi cum impetu tangit aerem calidum per quem est motus ejus, et resolvitur, et rofundatur, et minoratur ejus mensura ante adventum ejus ad terram : et cadit illa grando parva et plurima aqua quae resolvitur ex ipsa, et quaelibet pars ipsius invenitur quasi liquefacta. Grandini autem quae descendit de locis quae propinqua sunt terrae, contrarium accidit : quia neque parva est, neque omnino rotunda est : eo quod non elongatur multum .a terra in qua est quies ejus post casum, quia nihil vel parum de ipsa resolvitur : et hoc ideo quia illa generatur a frigido aere inferiori : et cum cadit per eumdem aerem, oportet quod non liquefaciat eam: et ita nihil auferet de ipsa de figura in qua generata est : et ideo cadit magna et non rotunda. Supra enim diximus, quod frigiditas intrans interiora nubis, occupat diversas partes ipsius, sicut quaedam centra, ad quae subito contrahit partes nubis : sed cum conversio in grandinem, praecedat aliquantulum congelationem, non tamen praecedit casus aquae congelationem : et ideo una gutta conversa congelatur, .et alia gutta convertitur et congelatur super illam : et ideo partes grandinis sunt sicut quaedam guttae congelatae compositae : additio autem magis fit guttarum istarum versus latera, quam versus medium, quia minus abundat calidum nubis ad latera quam ad medium : et ideo grando magis est granulosa in gyro quam in medio supra vel infra. Fit tamen grando rarae substantiae quasi nivosa, et est sicut nix in rotundum congelata : et hoc generatur praecipue in fine Februarii et in Martio, sole existente in Piscibus, et fit praecipue vento flante septentrionali : quia illa fit in rei veritate vapore nivis : sed quia tunc aliquantulum est calidum in aere, liquefit nix in superficie : et haec liquefactio congelatur frigido septentrionis : et ideo extra habet aliquid glaciei, sed intus est substantia nivis, quae rigens frigida est frigore septentrionis.