COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 19.) Stetit etiam Iesus in medio discipulorum suorum et dixit eis: Pax vobis.
1. Congruit hic duo de Christo notare, scilicet statum
et verbum. Status eius dat nobis formam virtutis, verbum vero formam pacis. Stetit enim in medio; unde dicitur: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum: et protulit verbum pacis: unde sequitur: Pax vobis.
Stetit, inquit, in medio.
Require supra de statu Iesu in medio, capitulo primo .
2. Et dixit eis: Pax vobis. Nota, quod triplex pax distinguitur in Scriptura, scilicet pax mundana, pax interna, pax aeterna: sive pax temporis, pax pectoris et pax aeternitatis; vel aliter: pax peccatorum, pax iustorum et pax Beatorum.
De pace peccatorum, in Psalmo : "Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns ".
De pace iustorum, Psalmus: " Pax multa diligentibus legem tuam "; et Isaiae quadragesimo octavo: " Utinam attendisses mandata mea! facta fuisset sicut flumen pax tua".
De pace Beatorum, Sapientiae tertio: " Iustorum animae " etc.; et sequitur: " Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt m pace".
3. Pax peccatorum contemnenda est, quia ignominiosa: quod figuratum est, primi Regum undecimo , in responsione Naas Ammonitae ad filios Israel: " in hoc, inquit, feriam vobiscum foedus, ut omnium vestrum oculos dexteros eruam ponamque vos opprobrium in universo Israel". Oculus dexter, meditatio supernorum, quem amittunt qui pacem peccatorum ineunt. Exemplum de medico, qui loco oculi humani commutavit oculum caprae. - Item, quia falsa sive seditiosa: unde Matthaei vigesimo sexto : " Quemcumque osculatus fuero, ipse est: tenete eum"; et secundi Regum vigesimo legitur de Ioab, quod ex una parte "tenebat mentum Amasae, quasi osculans eum ", et ex alia parte infigebat ei gladium.
Item, quia instabilis et momentanea: primae ad Thessalonicenses quinto : " Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, et dolor sicut parturientis, et non effugient".
4. Pax iustorum quaerenda est, quae debet esse triplex. Debet enim homo habere pacem ad Deums Proverbiorum duodecimo : " Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium ". Haec est pax, quam annuntiavit Angelus, Lucae secundo: " In terra pax hominibus bonae voluntatis ".
Debet etiam habere pacem ad proximum: ad Ephesios quarto: " Solliciti, servare unitatem spiritus in vinculo pacis " .
Debet etiam habere pacem ad se ipsum: de qua ad Romanos octavo: " Prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax ".
5. Pax Beatorum desideranda, quia non patitur incursum tentationis: unde in Psalmo : "Conforlavit Dominus seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem " etc.: Isaiae trigesimo secundo: " Sedebit populus meus in pulcritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie . opulenta ".
Non patitur pressuram tribulationis: Ioannis decimo sexto : "In mundo pressuram habebitis in me autem pacem: et in Psalmo: "In pace in id ipsum dormiam et requiescam ".
Non . patitur periculum occasus: Isaiae trigesimo secundo: " Erit opus iustitiae pax, et cultus iustitias silentium, et securitas usque in sempiternum ".
Capitulum XXI. Postea
ANNOTATIO 73.
(Vers. 1.). Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis.
1. Nota, quod Christus post resurrectionem suam legitur apparuisse in quinque locis: in via, in mari,
f in domo, in horto et in monte.
In via apparuit,
Lucae ultimo , discipulis euntibus in Emmaus. - In
ANNOTATIO 71.
(Vers. 15.). Illa existimans, quod hortulanus esset etc.
Nota, quod Dominus post resurrectionem in triplici specie se ostendit: in specie hortulani: unde hic: Illa existimans, quod hortulanus esset etc. In specie peregrini; unde Lucae ultimo : " Tu solus peregrinus es in Ierusalem"? In specie crucifixi: unde in eodem: " Videte manus meas et pedes meos, quia ego sum ".
Nota igitur, quod specialiter in specie hortulani se ostendit incipientibus, in quibus plantat germina virtutum: in specie peregrini proficientibus, quos deducit per viam mandatorum; in specie crucifixi perfectis, quos accendit ad imitationem passionis.
Annotatio 72.
(Vers. 19.). Stetit Iesus in medio eorum..
Nota, quod amor solet formari aliquando ex visu, aliquando ex auditu, aliquando ex tactu, aliquando ex convictu. Diligimus enim illum, in quo bonum vidimus, vel a quo bonum audivimus, vel in quo bonum experti sumus, vel cui bene conviximus.
His omnibus modis reformat Salvator caritatem discipulorum in die resurrectionis, quae laesa fuerat in tempore passionis. Dedit enim se discipulis cognoscibilem ex visu: unde hic dicitur: Stetit in medio eorum: et paulo post : " Ostendit eis manus et latus".
Ex auditu, quando salutavit eos: unde hic dicitur: " Pax vobis ".
Ex tactu, cum vocavit eos ad palpandum: Lucae ultimo: " Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ".
Ex convictu, quando quaesivit aliquid ad comedendum; unde Lucae ultimo: " Habetis hic aliquid, quod manducetur "?
(Vers. 25.) Vidimus Dominum. Require exemplum in fine
Manifestauit se iterum.
mari apparuit discipulis laborantibus: unde hic: Postea manifestavit se etc.
In domo apparuit discipulis congregatis in unum, Lucae ultimo , Ioannis vigesimo.
In horto apparuit Mariae Magdalenas, Ioannis vigesimo.
In monte apparuit undecim, qui abierunt in Galilaeam, Matthaei ultimo.
2. Nota autem, quod spiritualiter apparet Dominus, id est, beneficia sua ostendit quinque generibus hominum: obedientibus, patientibus, studentibus, contemplantibus et praesidentibus: ut dicamus, quod obedientibus apparet in via obedientiae, patientibus in mari poenitentiae, studentibus in domo sapientiae, contemplantibus in horto, praesidentibus in monte.