Et nunc haec dicit dominus etc.. Hic ostendit eis divinam dilectionem per remedia quae eis inter angustias concessit. Et dividitur in partes tres. In prima promittit futura remedia, ad ostendendam dilectionem; in secunda commemorat praeterita beneficia, ad confirmandam promissionem; haec dicit dominus: qui dedit etc., in tertia excludit merita, ad tollendam praesumptionem, non me invocasti etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit ad eos divinae dilectionis privilegium; secundo ex promissis remediis excludit divinae potestatis consortium, omnes gentes congregatae sunt etc., in tertia ponit dilectionis signum, haec dicit dominus redemptor etc., circa primum promittit eis tria remedia. Primo in poenis sustentationem, excludens timorem ex divina praesentia: creans te, quantum ad substantiae principia: Deut. 32: ipse est pater tuus etc., formans, quantum ad formam quam dedit. Gen. 1: formavit dominus etc., redimens a malis. Oseae 13: de manu mortis etc., et vocavi, ad gratiam. Oseae 1: vocabo non plebem meam etc.; ponit promissionem: cum transieris per aquas, Aegyptios, flumina chaldaei; igne, Graeci; flamma Romani.
Non enim ex toto sunt consumpti. Ps. 65: transivimus per ignem etc.; et assignat hujus rationem: quia ego dominus etc., supra 12: nam et ipse deus salvator etc.. Secundo promittit poenarum commutationem ut scilicet alios loco ipsius puniat. Et ponit commutationem. Dedi propitiationem, idest ut propitier tibi, quasi poenis eorum qui te ad peccandum sui auxilii spe provocabant. Saba, civitas Aethiopiae. Prov. 11: justus de angustia etc.; et assignat rationem, scilicet ipsam dei dilectionem: ex quo honorabilis, idest feci et reputavi te honorabilem.
Pro te, pro liberatione tua. Jer. 31: si filius honorabilis mihi etc.. Tertio promittit eis a tribulationibus omnimodam liberationem: et circa hoc tria. Primo promittit liberationis beneficium, noli timere ab oriente: quia undique dispersi erant. Supra 11: congregabit profugos etc., Ier. 31: ecce ego adducam eos etc.. Secundo ponit liberationis meritum: et omnem qui invocat adducam, in gloriam meam, ut glorificet me, et in ipso gloriosus appaream. Joel 2: omnis quicumque invocaverit etc.. Tertio promulgat liberationis praeceptum. Educ, o Cyre, foras, extra terram captivitatis, populum, scilicet Judaeorum.
Jer. 5: audi popule stulte etc..
Omnes gentes.
Hic excludit divinitatis consortium.
Et primo ostendit aliorum deorum falsitatem per modum judicii, ponens gentium ad idola consensum: congregatae sunt, in unum errorem. Ps. 13: omnes declinaverunt etc., petens divinitatis signum. Quis ex vobis; idest, quis deorum vestrorum? vel loquitur ad idola, et petit testimonium. Dent testes, et justificentur: id est juste dicantur dii; et testes audiant, ab eis futura, et dicant, pro vobis testimonium. Supra 41: non est annuntians neque praedicens etc.. Secundo ostendit suae divinitatis veritatem: et primo quantum ad scientiam; secundo quantum ad potentiam, vos testes etc.. Circa primum duo. Primo dat testimonium: assignans homines in testimonium: vere vos testes etc.; servus, populus Jacob, vel christus. Act. 1: eritis mihi testes etc.; ponens cognoscendi modum, ut sciatis, quantum ad ea quae per naturales rationes de deo sciri possunt, et credatis, quantum ad ea quae supra rationem sunt et sic, intelligatis: quia nisi credideritis, non intelligetis, Sup. 8, secundum aliam litteram. Ponens etiam testium dictum, quod ipse sit solus deus: quia ego solus, sum, deus.
Formator, vel (formatus), scilicet idolum, Deut. 32: videte quod ego sim solus etc., et quod sit solus dominus, ego sum, singulariter, ego sum, excellenter, etc., Act. 4: salus non est in aliquo alio etc.. Secundo dat divinitatis signum. Ego annuntiavi etc., non fuit, a quo scire possetis. Ps. 80: Israel, si me audieris etc..
Vos testes etc..
Hic ostendit veritatem divinitatis quantum ad potentiam: et primo dat testimonium, vos testes etc., joan. 8: ego principium etc.. Secundo dat potentiae signum in puniendo: et non est qui de manu, ut Deut. 32, iob 10; et in operando operabor etc., supra 14: dominus exercituum decrevit etc.; haec dicit dominus etc.. Hic ponit dilectionis signum: quia pro eis Babylonios in navibus gloriantes, propter multitudinem aquarum, destruxit. Emisi, scilicet iram, Ier. 51: cogitavit dominus et fecit etc.. Haec dicit dominus qui dedit etc.. Hic commemorat praeterita beneficia, ad confirmandam spem de futuris.
Et circa hoc duo facit. Primo commemorat praeterita beneficia quando egressi sunt de Aegypto, in eorum gubernatione. In mari, rubro, Exod. 14: in aquis torrentibus, in Arnon, numer. 21: in jordane, Josue 3. Et quantum ad hostium destructionem, qui eduxit quadrigam, currus Pharaonis etc., Exod. 15: electi principes ejus etc.; quasi linum, in momento succisum. Secundo promittit futura multo majora: et circa hoc tria facit. Primo ostendit futurorum beneficiorum magnitudinem ex priorum comparatione: ne memineris; quasi: non sunt digna ut in memoria habeantur comparatione futurorum Phil. 3: ea quidem quae retro sunt obliviscens etc., ex eorum novitate: ecce facio nova, inaudita. Apoc. 21: ecce nova facio omnia. Et ex eorum determinatione: ponam in deserto, idest in terra Judaeorum, quae prius deserta, viam, euntium ad festivitates: flumina, consolationis. Psalm. 106: posuit desertum in stagna etc.. Et si exponantur haec ad litteram de liberatione de captivitate Babilonis, dicuntur majora quam liberatio de Aegypto; non propter majora miracula; sed quia reges de quorum potestate liberavit, potentiores Pharaone fuerunt; vel quia de loco magis distanti venerunt.
Si autem referantur ad liberationem factam per christum, constat quod nihil ita admirabile praecesserat in saeculis praeteritis. Secundo ostendit beneficiorum utilitatem in gentibus: et glorificabit bestia agri, idest gentilis bestialiter vivens conversi ad christum, vel videntes quomodo Judaeos libero. Psal. 148: bestiae et universa pecora etc.; et in Judaeis, ut darem potum, doctrinae et consolationis, Deut. 7: te elegit dominus etc.. Tertio assignat rationem, populum istum mihi, in laudem meam. Proverb. 16: universa propter seipsum etc.. Non me invocasti. Hic excludit merita Judaeorum ad consequenda tanta beneficia: et circa hoc tria. Primo excludit meritum; secundo dat responsioni locum, reduc me etc., tertio removet quemdam respondendi modum, pater tuus etc.. Circa primum tria. Primo excludit meritum, non me invocasti, et haec omnia dicuntur quia non toto corde haec deo offerebant, sed partim deo, partim idolis; vel quia deo nihil conferebant; vel quia spe temporalis retributionis faciebant, vel quia post adventum christi accepta non fuerunt. Malach. 3: quis est in vobis qui claudat Ostia etc., Psal. 49: numquid manducabo etc.. Secundo ostendit ipsorum reatum, verumtamen servire; quasi: servilem me ostendistis, dum me offendentes non puniebam. Supra 1: facta sunt mihi molesta etc.; loquitur more humano. Tertio ostendit datum gratis beneficium, ego sum etc., psalm. 24: propter nomen tuum propitiaberis etc., Ez. 36: non propter vos ego faciam etc.. Reduc me etc.. Hic dat responsioni locum. Reduc; quasi: recogita quae tibi fecerim; narra si quid habes, ad te excusandum, vel me accusandum, ut justificeris, idest ut iudiceris justus.
Iob 33: si habes quid loquaris etc.. Pater tuus. Hic removet quamdam viam respondendi. Possent enim allegare patrum innocentiam; sed contra haec dicit. Pater, Adam, Gen. 3, Abraham petens signum de promissione dei, quasi dubitans, genes. 15: interpretes, Moyses et Aaron ad aquas contradictionis, Num. 21: contaminavi, idest contaminari permisi, ad internecionem: quia omnes in deserto mortui sunt, excepto caleb et Josue. Psal. 105: peccavimus cum patribus nostris etc.. (collationes cap. 43)p dominus liberat sanctos ab igne: carnalis temptationis, iob 31: ignis est usque ad consumptionem etc., temporalis tribulationis, Ps.: igne me examinasti, aeternae damnationis, Matth. 25: ite maledicti, divinae indignationis, Deut. 32: ignis succensus est etc..
In quo uruntur: lascivientes, 1 Cor. 7: melius est nubere etc., impatientes, supra 13: facies combustae etc., impaenitentes, Ps.: flamma combussit peccatores, superbientes, ibid.: montium fundamenta etc., liberat etiam ab aquis: voluptatis, Prov. 9: aquae furtivae etc., in quibus suffocantur per luxuriam; cupiditatis, Exod. 15: submersi sunt quasi plumbum etc., in quibus per avaritiam; adversitatis, Ps.: intraverunt aquae usque ad animam etc., in quibus per impatientiam; mundanae potestatis, Apoc. 17: aquae super quas sedet etc., in quibus per superbiam.
Reduc deum in memoria quantum ad: mirabilia quae fecit ad venerandum, Ps.: mementote mirabilium eius etc., beneficia quae dedit ad regratiandum, Eccli. Ult.: memoratus sum misericordiae etc., tormenta quae sustinuit ad compatiendum, Thren. 3: recordare paupertatis etc., praecepta quae dedit ad observandum, Ps.: ut memores sint etc..