CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De guttis magnis quae cadunt tempore calido.
Guttae autem magnae sunt tempore calido ab aquosa nube calida. Dico et ex calore undique introitum frigiditati praebente sicut et grando : sed nubes illa plus habet de aereo quam nubes grandinis, nec fit frigiditate expulsa ad unum locum sicut grando, sed frigiditate communi quae abundat in media aeris regione.
In tempore autem calido fit, quia tunc frigus contractum ad locum superiorem, non tamen multum expulsum congregat partes nubis magnas et vehementer contrahit eas : et ideo a tali nube descendunt magnae guttae et descendunt cum impetu, eo quod velociter constringuntur : eo quod aliquantulum fugatur frigus a calore circumstantis aeris, quamvis non ita friget sicut in grandine : et sicut dictum est de grandine, quod frigus ad se convertit magnas partes vaporis sicut ad quoddam centrum in quo est operatio ejus, ita fit etiam in guttis magnis per omnia, praeter hoc quod non congelantur. Signum autem ejus quod dictum est, accipitur in hoc quod cum impetu descendunt guttae illae propter calidum expellens : et sunt guttae illae calidae in tactu : quia nubes calida non suscipit de frigore nisi ad conversionem nubis in aquam, et non ad congelationem. Istae autem guttae magnae non solent venire nisi in vere vel aestate eadem de causa quae dicta est in grandine : et quando veniunt, aut veniunt sole lucente, et tunc videntur albae venientes ad modum parvarum stellarum volantium propter resplendentiam solis super eas : aut veniunt ante magnas et tempestuosas pluvias vel grandines, quia illae fiunt de vaporibus calidis, et a principio non satis vincit eas frigus nisi particulariter, et convertit partes illas quas magis invenit sibi dantes viam ad ingrediendum in guttas magnas. Ex dictis autem jam patet causa qualiter grando cadens non solum destruit fructus quos invenit., sed etiam impedit fertilitatem terrae in sequenti anno, et ea quae percutit reddit inutilia : iterum etiam jumenta non delectabiliter accipiunt ea in cibum, quod non facit gutta magna : hoc enim fit ideo quia frigus multum est in grandine : frigus autem est qualitas mortificativa : et haec virtus manet in aqua quae liquefacta grandine humefacit terram, et impedit fertilitatem ejus, et infusa fructibus, extinguit in eis calidum naturale digerens humidum nutrimentale fructuum : et ideo crudam remanens generat jumentis abominationem : gutta autem magna cum sit calida, totum facit oppositum quando sola venit, ita quod grando eam non sequitur : est enim ipsa bonae commixtionis cum acreo et subtili terrestri, et habet in se multum de calore vaporis, ex quo fit : et ideo optime infundit terram : et si laedit ali-
quos fructus teneros, hoc non facit nisi ex vi percussionis.