COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 14.). Hoc iam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum surrexisset a mortuis.
1. Nota de apparitionibus Domini post resurrectionem ; et nota, quod decies legitur Dominus apparuisse: primo, Mariae Magdalenae, Ioannis vigesimo .
Secundo, mulieribus revertentibus de monumento, quae " accesserunt et tenuerunt pedes eius", Matthaei ultimo.
Tertio, Petro, Lucae ultimo: " Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ".
Quarto, discipulis euntibus in Emmaus, Lucae ultimo.
- Quinto, discipulis congregatis in domo; Ioannis vigesimo ; et haec facta sunt ipso die Paschae.
Sexto, discipulis et Thomae, Ioannis vigesimo.
Septimo, discipulis piscantibus ad mare Tiberiadis, Ioannis vigesimo primo.
Octavo, discipulis undecim in monte Thabor, Matthaei ultimo.
Nono, discipulis congregatis in coenaculo in die ascensionis, Marci ultimo .
Decimo, eadem die in monte Oliveti, quando, " videntibus illis, elevatus est " , Lucae ultimo et Actuum primo.
2. Ita spiritualiter nota, quod Domini apparitio est beneficiorum suorum exhibitio: et Domini absconsio, beneficiorum suorum subtractio. Nota ergo, quod tribus generibus hominum apparet, quia tribus generibus hominum beneficia sua exhibet, scilicet actiuis, contemplativis et praelatis. Ista tria genera hominum significantur per ista tria nomina: Daniel, Noe et Job, Ezechielis decimo quarto : et per Petrum, Jacobum et Ioannem, Matthaei decimo septimo; et per Mariam, Martham et Lazarum, Ioannis undecimo.
3. Apparet igitur activis, et hoc in triplici differentia, videlicet revertentibus per paenitentiam, proficientibus per obedientiam, ascendentibus per vitae excellentiam. - Apparet igitur reuertentibus per opera paenitentiae: et hoc figuratum est, Ioannis vigesimo , in apparitione, qua apparnit Thomae. Thomas enim, egressus a discipulis, non vidit Dominum: " Thomas, inquit, qui dicitur Dydimus, non erat cum eis, quando venit Iesus ". Reversus vero ad discipulos, vidit et tetigit eum: Ioannis vigesimo: "Infer digitum tuum huc " etc. - Apparet proficientibus per opera obedientiae; et hoc figuratum est, quando apparuit discipulis euntibus in Emmaus, Lucae ultimo , ubi legitur, quod " ipse Iesus appropinquans ibat cum illis " in Emmaus. Emmaus interpretatur desiderium consilii: discipuli euntes in Emmaus sunt fideles de mandatis ad consilia proficientes. - Apparet etiam ascendentibus per opera excellentiae, et hoc figuratum est, quando apparuit undecim discipulis in monte Thabor, Matthaei ultimo : " Undecim, inquit, discipuli abierunt in Ga-Klaeam in monte, ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt ". Per montem intellige excellentiam vitae.
Apparet ergo Dominus activis revertentibus per opera paenitentiae, proficientibus per opera obedientiae, ascendentibus per opera excellentiae.
4. Apparet etiam Dominus contemplativis, et hoc in triplici differentia, scilicet sedentibus in meditatione, plorantibus in oratione, fruentibus in contemplatione.
Apparet ergo Dominus sedentibus in meditatione, vel etiam in sancto collatione: et hoc figuratum est, quando apparuit discipulis congregatis in unum: Lucae ultimo : " Cum haec, inquit, loquerentur, Iesus stetit in medio, eorum et dixit eis: Pax vobis "; et de hoc etiam Ioannis vigesimo.
Apparet etiam plorantibus in oratione: quod figuratum est, quando apparuit Mariae ploranti, Ioannis vigesimo: " Conversa, inquit, retrorsum, vidit Iesum stantem et nesciebat, quod Iesus esset: et dixit ei Iesus: Mulier, quid ploras " etc.
Apparet etiam fruentibus in contemplatione: quod figuratum est, quando apparnit undecim discipulis congregatis in coenaculo: Marci ultimo : " Novissime, inquit, recumbentibus undecim discipulis, apparuit eis Iesus". Per coenaculum discipulorum, quod erat Ierosolymis, intellige refectorium contemplationis. In isto coenaculo legitur Dominus comedisse cum illis: Actuum primo: " Convescens praecepit eis, ab Ierosolymis ne Ascenderent" etc. - Sic ergo apparet Dominus contemplantibus, sedentibus in meditatione vel in sancta collatione, plorantibus in oratione et fruentibus in contemplatione.
3. Apparet etiam praelatis, et hoc in quadruplici differentia. Praelatorum enim est accedere ad Deum et reverti ad populum. Praelati accedunt ad Deum duabus de causis: ad consulendum et ad offerendum. - Praelatis ergo consulentibus apparet
Dominos: et hoc figuratum est, quando apparuit Petro; Lucae vigesimo quarto " Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni "; et dicit Magister in Historiis: "quando Petrus cucurrit ad monumentum ". Petrus enim, audita Domini resurrectione, noluit narrationi mulierum omnino acquiescere, sed accessit ad monumentum, volens ipsam veritatem consulere. Et apparuit Dominus Petro visi tanti monumentum, significans, quod apparet consulentibus ipsum. Praelatis consulentibus igitur apparet Dominus.
Apparet etiam praelatis offerentibus: quod figuratum est, quando apparuit mulieribus, Matthaei ultimo . Legimus enim ibi, quomodo " emerant aromata, ut venientes ungerent Iesum " ; ecce, oblatio: et quomodo exeuntibus de monumento " ocurrit Iesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius "; et sequitur, qualiter Dominus iniunxit eis, ut nuntiarent discipulis gloriam resurrectionis: quod est totum mysterium, in quo significatur, quod Dominus apparet offerentibus et in secreto contemplationis praebet eis se ipsum, et ibidem eos instruit, quid revertentes dicant ad populum.
Sic ergo apparet Dominus dupliciter praelatis accedentibus ad ipsum.
6. Apparet etiam dupliciter praelatis revertenti- i. bus ad populum. Reverti enim debet praelatus ad populum, ut praedicet verbo et ut deducat exemplo.
Apparet ergo Dominus praedicantibus; quod figuratum est Ioannis ultimo , quando apparuit Dominus piscantibus Apostolis ad mare Tiberiadis. Apostolorum piscatio est praelatorum praedicatio.
Apparet etiam deducentibus gregem bono exemplo: et hoc figuratum est Lucae ultimo et Actuum primo, quando apparuit discipulis exeuntibus in montem Oliveti; quae fuit ultima apparitio Christi post resurrectionem. Tunc enim, " videntibus illis, in caelum elevatus est".