Et nunc audi Iacob etc.. Hic tertio confortat eos ex idolorum vilitate, ne forte crederent per ea posse divinas promissiones impediri. Et dividitur in duo. In prima excludit timorem; in secunda ostendit idolorum vilitatem, ibi, haec dicit dominus rex etc.. Circa primum tria. Primo excitat attentionem: audi Jacob quem elegi, reprobato esau. Mal. 1: Jacob dilexi etc.. Secundo excludit timorem: haec dicit dominus etc., formans te.
Infra 49: haec dicit dominus, formans me etc., rectissime, quod sonat hoc nomen Israel, quantum ad veram significationem; sed quasi per etimologiam dicitur vir videns deum.
Is vir, rac videns, hel deum. Tertio ponit promissionem, ibi effundam enim etc.. Et primo promittit divinum beneficium quantum ad temporalia: effundam aquas, idest consolationes. Ezech. 36: effundam super vos aquam etc.; quantum ad spiritualia, effundam spiritum etc., benedictionem, quantum ad donorum multiplicationem. Joel. 2: effundam de spiritu meo etc.. Secundo ponit beneficii fructum quantum ad bona temporalia, et germinabunt, scilicet multiplicabuntur ex abundantia prosperitatis, sicut arbor ad multitudinem aquae. Supra 35: germinans germinabit etc., Ps. 1: erit tamquam lignum etc.. Ponit etiam effectum donorum spiritualium. Iste dicet, quia quilibet se deo subjectum confitebitur: scribet, cantica, domino, idest ad honorem domini. Vel domini scilicet, ego sum portans Scripturam, quod pertineat ad cultum dei. Assimilabitur, alienigena in colendo deum; vel erit strenuus sicut Jacob. Jer. 3: patrem vocabis etc..
Haec dicit dominus etc.. Hic ostendit idolorum vilitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit idolorum defectum; secundo ex hoc revocat eos ad suum cultum, memento horum etc.; tertio promittit colentibus se liberationis beneficium, haec dicit dominus redemptor etc.. Circa primum duo.
Primo arguit contra idola ex divina operatione; secundo ex idolorum formatione, ibi, quis formavit etc.. Circa primum duo. Primo proponit suae divinitatis singularitatem, ego primus etc., Apoc. 1: ego sum alpha etc.. Secundo adhibet probationem, quis similis etc.. Et circa hoc tria facit. Primo proponit divinum actum in annuntiando futura, et ordinem praeteritorum: vocet, praedestinando etc.. Eccl. 23: domino deo antequam crearentur etc.. Secundo assignat suae divinitatis signum testibus confirmatum, nolite timere; quasi: ne solicitemini pro me, quasi deficiam in probatione meae divinitatis, infra 48: audita feci tibi nova etc.. Tertio concludit idolorum defectum, numquid est etc., et primo proponit quaestionem, absque me, deuter. 32: videte quod ego sum solus etc.; secundo ostendit testium inidoneitatem: plastae idoli, idest factores eorum, nihil sunt, nullius potentiae supra 40: omnes gentes quasi non sint etc., vel quia intentionem suam non consequuntur, volentes suis manibus deum fingere; sicut etiam idolum nihil est. 1 Cor. 8, iob 18: habitent in tabernaculo etc., amantissima, idola, quae sunt vel magis veneranda, vel ex pretiosiori materia.
Tertio ostendit testimonii falsitatem: ipsi testes, qui non vident, scilicet idolorum, dicentes ea esse deos. Prov. 19: testis falsus etc..
Quis formavit etc.. Hic ostendit quod non sunt dii ex eorum formatione: et circa hoc duo facit. Primo proponit formationem ad excludendam divinitatem; secundo formationis modum ad ostendendum vilitatem, faber ferrarius etc.. Circa primum duo. Primo proponit formationem, intendens hanc rationem. Quod factum est ab homine, non est deus, etc.. Quis? quasi dicat, nullus; ad nihil, aliud, utile. Baruch ult.: ipsi qui ea faciunt etc.. Secundo praedicit operantium confusionem: ecce omnes participes idolorum cultus, cum venient ad judicium, stabunt, quasi judicandi. Ex hominibus, idest de numero hominum. Psal. 96: confundantur omnes qui adorant etc.. Faber ferrarius etc.. Hic ostendit eorum vilitatem, ut non solum non sint dii, sed quaedam vilia: et primo proponit modum quantum ad idola quae fiebant de metallis, in brachio fortitudinis, idest fortes ictus percutiens. Esuriet et deficiet; quasi diceret: deus quem facit non potest sibi succurrere, qui tamen factori suo maxime tenetur. Supra 41: confortavit faber etc.. Secundo quantum ad ea quae fiebant de lignis.
Artifex lignarius. Et primo ostendit idoli vilitatem, ponens causam efficientem cum instrumentis suis: normam, regulam ad rectificanda ligna, runcina, instrumentum recurvum ex latere ad cavandum ligna in angularibus, idest in figura quadrangula: vel est instrumentum ad hujusmodi figuras faciendas: circino, idest torno. Quantum ad causam formalem, et fecit imaginem etc.; quantum ad materialem, succidit cedros etc., qua etiam ad viles usus utitur. Jerem. 10: lignum de saltu praecidit etc.. Secundo ostendit artificis caecitatem, nescierunt. Pars ejus, ligni de quo factum est idolum, iam est cinis, quia combustum. Forte forsitan in dextera mea, idest in operatione. Sap. 13: non erubescit loqui etc..
Memento horum etc.. Hic revocat eos ad suum cultum: et primo assignat rationem, proponens servitutis debitum: memento horum, idest recogita vilitatem idolorum, servus etc., jer. 51: non sicut haec, pars Jacob etc.; et quantum ad praestitum beneficium, vel promissum: delevi, vel (delebo), ut nubem, idest facile.
Sap. 2: transiet vita nostra etc.. Secundo ponit revocationem, revertere etc., jer. 3: revertere ad me etc.. Tertio pro reversione invitat totam creaturam ad gratiarum actionem: jubilate extrema etc., Psal. 68: laudent illum caeli et terra, mare etc.. Haec dicit dominus. Hic revertentibus ad se, promittit liberationis beneficium: et circa hoc duo facit. Primo ostendit liberantis potestatem per beneficia quae eis contulit: redemptor, a malis, et formator, in bonis. Infra 49: haec dicit dominus formans me etc.; quantum ad creaturas, quas fecit, ego sum dominus etc., jerem. 10: facit terram in fortitudine etc.; quantum ad sapientes, quos infatuavit; quorum quidam profitebantur se scire divina, irrita faciens. Jer. 50: gladius ad divinos etc., quidam de rebus mundanis, convertens sapientes etc., 1 Cor. 1: nonne stultam fecit deus etc.; etiam quantum ad promissorum impletionem.
Suscitans, implens: servi, prophetae vel Moysi vel christi. Eccli. 36: suscita praedicatores etc.. Secundo promittit liberationem, primo quantum ad urbium reaedificationem: qui dico jerusalem, etc., Psal. 68: aedificabuntur civitates etc.; secundo quantum ad hostium destructionem: qui dico profundo, idest mari, scilicet Babyloni. Unde supra 21: onus deserti maris.
Supra 19: arescet aqua de mari etc..
Tertio quantum ad liberantis exaltationem: qui dico Cyro: pastor, pascens oves meas. Ezech. 34: et pascet eas et erit eis etc.; quarto quantum ad templi reintegrationem: qui dico jerusalem etc., fundaberis: quia ejus tempore sola fundamenta jacta sunt. Ier. 30: aedificabitur iterum jerusalem etc.. (collationes cap. 44)p datur spiritus: incipientibus in principium vivificationis, Ez. 37: ingressus est in ea etc., in lavacrum renovationis, Tit. 3: per lavacrum renovationis etc., in privilegium adoptionis, Rom. 8: accepistis spiritum etc., proficientibus ad instruendum intellectum, ioh. 14: Paraclitus spiritus sanctus etc., ad reficiendum affectum, Eccli. 24: spiritus meus super mel etc., ad adiuvandum actum, Rom. 8: spiritus adiuvat infirmitatem etc., perfectis quasi beneficium libertatis, II Cor. 3: ubi spiritus domini etc., quasi vinculum unitatis, Eph. 4: solliciti servare etc., quasi pignus haereditatis, Eph. 1: signati estis etc..
Sancti sunt: electi per praedestinationem, Eph. 1: elegit nos etc., formati per gratiae infusionem, Gen. 1: formavit dominus etc., recti per dilectionem, Cant. 1: recti diligunt etc., servi per debitum operationis, Luc. 16: servi inutiles etc..