COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Cap. 4, 13.). Omnis, qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum, Ioannis quarto .
1. In hac parte agitur de multiplici genere aquae.
Notandum, quod multae sunt aquarum differentiae. Est enim aqua culpae - et est aqua poenae
et aqua fortunae
et aqua gratiae
et etiam aqua gloriae. Hujusmodi aquarum aliae sunt fugiendae, aliae transeundae, aliae sunt appetendae.
Aquae ergo, quas fugimus, sunt aquae culpas et aquae poenae; inter quas primo videndum est de aquis culpae.
2. Est autem multiplex aqua culpae. Est enim aqua superbiae; Apocalypsis decimo septimo : " Veni, et ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas " etc.; loquitur de mundana vanitate.
Aqua avaritiae, de qua recte potest dici hic: Qui bibit ex hac aqua sitiet iterum.
Quo plus potatae plus siliuntur aquae.
Est aqua luxuriae; Genesis quadragesimo nono :"Ruben effusus es sicut aqua; non crescas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius ".
3. Aquae istae abominabiles sunt, quia turbidae; obscurant enim rationem: unde dicitur Ieremiae secundo : " Quid ibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam ".
Item, quia immun-dae; inquinant enim affectionem: Levitici undecimo: (Omnis cibus, quem comederis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit".
Quia steriles; exinaniunt enim virtutem; Numerorum quinto: "Potum det mulieri aquas amarissimas ": et sequitur: " Pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur".
4. Aquas istas sequitur aqua poenae. Et sunt aquae poenae horribiles, quia obscurae ad videndum, amarae ad potandum, intemperatae ad sentiendum.
Sunt igitur obscurae ad videndum; unde Exodi decimo quinto : " Abyssi operuerunt eos: descenderunt in profundum quasi lapis "; et iterum: " Congregatae sunt abyssi in medio maris ".
Amarae quantum ad paenam vermis: Exodi decimo quinto: " Reduxit super eos Dominus aquas maris ".
Intemperatae quantum ad poenam sensus: Iob vigesimo quarto: " Ab aquis nivium transeat ad calorem nimium ".
Istae ergo sunt aquae, quas fugimus. Fugimus enim aquas culpae, ne incidamus in aquas poenae.
5. Sequitur de aquis, quas transimus, scilicet de aquis fortunae; et quia fortuna duplex est: prospera et adversa; ideo notandum, quod sunt aquae prosperitatis et adversitatis. Aqua prosperitatis multiplex: aqua deliciarum: Proverbiorum nono :
" Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior ".
Aqua divitiarum; Apocalypsis duodecimo: " Misit serpens ex ore suo post mulierem aquam magnam tanquam flumen, ut faceret eam trahi a flumine ".
Aqua honorum: Psalmus: " Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt fluctus suos a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris " etc.
6. Istarum aquarum transitus periculosus est. Sunt enim aquae istae velociter decurrentes: Psalmus : " Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens ".
Deorsum trahentes; Apocalypsis duodecimo : Misit serpens post mulierem aquam magnam tanquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine ". Hae enim aquae omnia secum trahunt, secundum illud Ovidii:
Unda vehit tigres nec vires fulminis apro, Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Sunt etiam submergentes; Exodi decimo quinto : " Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus ".
7. Sequitur de aquis aduersitatis, quarum etsi timeatur transitus, non tamen est ita periculosus. Timemus enim eas, quia amarae sunt, et ideo difficiles ad potandum: Exodi decimo quinto : " Non poterant bibere aquas Marath, quia amarae erant".
Item , quia profundae sunt, et ideo periculosae ad natandum: ideo rogat David: " Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum ".
Item, quia validae sunt, et ideo difficiles ad sustinendum ; et ideo David: " Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam ".
Ideo timemus aquas istas, ne amaritudine affligantur, valitudine subvertamur, profunditate submergamur.
8. Sed in his omnibus confortat nos divinum auxilium, quod praestat nobis istorum remedium. Dominus enim amaritudinem dulcorat; Exodi decimo quinto '' : " Ostendit Moysi lignum ; quod cum misisset in aquas, in dulcorem versae sunt ".
Profunditatem exsiccat: Iob duodecimo: " Si continuerit aquas, omnia siccabuntur "; Isaiae undecimo: " Percutiam fluvium in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati "; Psalmus: " Abierunt in sicco flumina ". - Valitudinem retardat: ''Iosue tertio : " Ingressis filiis Israel Iordanem, steterunt aquae, descendentes in loco uno " etc.; et supra dictum fuerat Iosue: "Iordanis aquae inferiores decurrant atque deficient, quae autem desuper veniunt in una mole consistent"; Psalmus: "In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt".
9. Hae ergo sunt aquae, quas transimus: sunt aliae aquae, quas appetimus, quae sunt aquae gratiae et aquae gloriae. Inter quas primo videndum est de aquis gratiae, quae multiplices sunt, scilicet aquae remissionis sive iustificationis: Ezechielis quadragesimo septimo dicitur de aquis, quae " descendebant in latus templi dexterum ". - Aquae instructionis: Ecclesiastici decimo quinto: " Aqua sapientiae salutaris potavit illum ".
Aquae consolationis spiritualis, quas deplorabat David dicens: " Anima mea sicut terra sine aqua tibi "; Proverbiorum vigesimo quinto: " Aqua frigida animae sitienti nuntius bonus, veniens de terra longinqua ".
10. Istae aquae quaerendae sunt, quia emundant: Ezechielis trigesimo sexto : " Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris ".
Quia reficiunt: Numerorum vigesimo: " Aperi, Domine, thesaurum tuum, fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmuratio eorum ".
Quia enutriunt et fecundant: unde in Psalmo : " Tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo"; Iob decimo quarto: " Ad odorem aquae germinabit ".
11. Aquas istas sequitur aqua gloriae. Aqua ista desiderabilis est, maxime propter tria. Haec est enim aqua delectans, satians et vivificans. Habet ergo aqua ista delectationem: delectat enim aspectum; Apocalypsis vigesimo secundo : " Ostendit mihi fluvium aquae vivae, splendidum tanquam crystallum ". Delectat etiam gustum: etc. Psalmus: " De torrente voluptatis tuae potabis eos".
Item, habet satietatem: Ioannis quarto : " Qui biberit ex hac aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum "; et Apocalypsis septimo: " Non esurient neque sitient amplius " etc. - Item, habet vivacitatem, ut nunquam possit deficere: Apocalypsis vigesimo primo: " Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis "; et iterum: "Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius".