Confractus est bel etc.. Hic praedicit destructionem hostium eos captivantium, scilicet Babyloniorum, quantum ad duo in quibus gloriabantur. Primo quantum ad idolorum destructionem; secundo quantum ad regni cessationem, infra 47: descende, sede in pulvere.
Prima in duas. In prima praedicit idolorum Babylonis destructionem quantum ad confractionem statuarum confractus est. Ezech. 6: demoliar aras vestras, et quantum ad asportationem metallorum: quia Persae frusta auri et argenti secum detulerunt. Ponens ex parte asportantium, lassitudinis incommodum, bestiis et jumentis, scilicet equis et camelis, in quibus metalla gravia deferebant.
Ier. 10: portata tollentur, vel cultoribus vestris, qui sunt bestiae, imagines bestiarum adorantes. Jer. 16: servietis ibi diis alienis etc.; ponens subventionis defectum ex parte idolorum, contabuerunt, idest defecerunt, scilicet idola. Portantem, scilicet bestiam, vel colentem hominem se. Sap. 14: quod factum est cum illo etc.; ponens etiam captivitatis opprobrium, nomina eorum, scilicet idolorum, metaphorice, idest numen eorum; vel gentilium, quia idola sicut animam suam amabant. Oseae 10: siquidem et ipse in Assur etc.. Secundo revocat Judaeos ad suam venerationem, relictis idolis, audite me: et primo revocat eos ad suum cultum; secundo revertentibus promittit liberationis beneficium, annuntians ab exordio etc.. Circa primum tria.
Primo ostendit eis suam dilectionem ex affectuosa supportatione. A meo utero; idest, ita supportavi vos in mea misericordia affectuose, in deserto, et in aliis locis in quibus contra me peccastis, sicut mater filium. Prov. 31: quid dilecte mi etc., job 38: de cujus utero etc., Hebr. 1: portans omnia verbo etc.; ex supportationis continuitate, usque ad senectam, vestram, idest usque in finem mundi. Psal. 70: usque ad senectam et senium etc.; ex supportationis ratione, ego feci etc., dignum est ut qui fecit conservet. Deut. 32: expandit alas suas etc.. Secundo ostendit idolorum vilitatem, ostendens operantium idola fatuitatem; et quantum ad intentionem, quia volunt aliquid aequale deo facere, cui assimilastis, supra 40: idem; et quantum ad operationem, quia conducebant artifices ad faciendum deum ex auro; quod sicut avari in sacculis reposuerant, qui confertis etc., jerem. 10: opus manus artificis etc.; ostendens etiam operum, scilicet idolorum ipsorum, imbecillitatem, quia per se nec moveri nec stare possunt: portant illum etc.. Baruch ult.: videbitis in Babylonia deos etc.; ostendens etiam eorum inutilitatem: sed et cum clamaverint etc., sapien. 13: pro vita quidem mortuum deprecatur etc.. Tertio concludit revocationem: mementote istud praedictum de dilectione mea et vilitate idolorum, prioris saeculi, in quo multa vobis beneficia contuli. Psalm. 76: cogitavi dies antiquos etc..
Annuntians ab exordio etc.. Hic promittit conversis ad ipsum liberationem a captivitate. Et circa hoc duo facit. Primo promittit liberationem, ponens praenuntiandi potestatem, annuntians novissimum, quodcumque futurum in novissimis temporibus.
Eccl. 42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponit etiam praenuntiationis firmitatem, dicens, stabit, implebitur, voluntas, beneplaciti. Eccl. 21: consilium ejus sicut fons vitae etc., Psal. 113: omnia quaecumque voluit etc.; et ponit liberationis ordinem. Vocans ab oriente, avem, Cyrum, propter velocitatem victoriae, vel christum.
Supra 41: quis suscitavit ab oriente etc.. Secundo ibi, audite me, promittit liberationis propinquitatem, ponens primo eorum indignitatem, ne suis meritis ascribant: duri corde, ad bene operandum, longe, per multitudinem peccatorum.
Eccl. 3: cor durum male etc.; secundo praedicit propinquitatem: prope feci, faciam (praeteritum pro futuro) justitiam, de Babyloniis pro vobis per Cyrum, vel justitiam christi.
Infra 56: juxta est salus mea etc.; tertio ponit loci determinationem: dabo in sion etc., gloriam, beneficia, unde gloriosus apparebo: vel christum, qui est gloria patris. Aggaei 2: magna erit gloria hujus domus etc.. (collationes cap. 46.
Peccatum fatigat: propter sollicitudinem in excogitando, Prov. 4: non enim dormiunt etc., propter laborem in exequendo, Sap. 5: lassati sumus in via etc., propter confusionem in recogitando, Rom. 5: quem ergo fructum etc., propter frustrationem in expectando, Prov. 11: expectatio iustorum etc..
Redite ad cor: quasi ad iudicii solium, ut te discutias, Ps.: meditatus sum nocte etc., quasi ad vitae principium, ut custodias, Prov. 4: omni custodia etc., quasi ad divinae locutionis auditorium, ut diligenter attendas, Os. 2: ducam eam in solitudinem etc., quasi ad divinorum eloquiorum thesaurum, Ps.: in corde meo abscondi etc., quasi ad divinae pacis et refectionis cenaculum, Ps.: loquetur pacem in plebem etc..