COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Cap. 3, 5.). Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non poterit intrare in regnum caelorum, Ioannis tertio.
1. De introitu regni caelestis nota, quod porta regni est humilis, et ideo non intrat per eam elatus: angusta est, et ideo non intrat per eam inflatus; sancta est, et ideo non intrat per eam pollutus.
Ideo non intrant elati honoribus; Matthaei decimo octavo : " Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum a.
Non dilatati possessionibus: Matthaei deeimo nono: " Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum; et iterum dico vobis: Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum ".
Non polluti voluptatibus: Apocalypsis vigesimo primo : Non intrabit in eam aliquid coinquinatum et abominationem faciens ".
2. Nota, quod Dominus intravit inclinatus, spoliatus, mortificatus: " Nonne oportuit Christum pati et ita intrare in gloriam suam "? Sed isti " non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam ".
3. Nota antem, quod introitum in regnum cac--lorum concedit rex seruis suis, amicis suis, et sociis suis. Servi sunt activi, qui Deo impendunt obsequium actionis: amici, contemplativi, qui Deo reddunt obsequium devotionis vel dilectionis; socii et commilitones, qui cum illo incedunt per ardua passionis.
Intrant ergo servi: Matthaei vigesimo quinto : " Euge, serve bone et fidelis " etc.; sequitur : " Intra in gaudium Domini tui ".
Amici: Matthaei vigesimo quinto, de virginibus, "quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias ".
Socii regis sunt, de quibus Apocalypsis vigesimo secundo : " Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem "; Ioannis tertio : " Nisi quis renatus fuerit" etc; et Matthaei decimo nono: " Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ".