CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae sit intentio tractatus.
Quoniam ergo ostendimus quomodo fit pruina et nix et pluvia et ros et grando et camerae impressiones humidae in alto generatae, nunc superest ut loquamur de omnibus ventis et fontibus et numinibus, quae fiunt in imo, et faciamus de ipsis considerationem naturalem, assignando causas naturales de omnibus eis, sicut est consuetudo nostra : quia Philosophi proprium est non dicere aliquid nisi cum ratione et causa : cupiditas enim nostra est inquisitio causae omnium rerum naturalium, et consideratio proprietatum et differentiarum earum : quia talia in Physica ''convenit nos dicere docendo, et convenit aliis talia a nobis audire. Quia autem res non bene scitur ignoratis passionibus ejus et differentiis et partibus , ideo voluntas nostra est nihil horum dimittere : virtus autem perficien-
di non est nisi per Dominum, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Dicemus autem de origine fluminum in residuis istius libri : de ventis autem et aliis impressionibus de vapore terreo causatis dicemus in libro sequenti. Cum enim nos diximus in physicis libris istius operis de his quae calore solis vaporabiliter elevantur, consequens est dicere de origine fluminum et fontium, eo quod calor in visceribus terrae conclusus et vapor ibidem generatus, omnem aquam undecumque causatam elevant ad originem sui fluxus : et ita unam habet causam elevationis aqua elevata in aerem, et aqua elevata ad originem sui fluxus.