COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Cap. 20, 25.). Vidimus Dominum, Ioannis vigesimo.
1. Nota triplicem visionem Salvatoris, qui recte dicitur salutare Dei: unam, quam recolimus de praeterito, qua visus fuit corporaliter in carne: aliam, quam quaerimus in praesenti, qua videtur spiritualiter in mente: tertiam, quam exspectamus in futuro, qua videbitur feliciter in aeterna beatitudine.
2. De prima Baruch tertio : " Post bace in terris visus est et cum hominibus conversatus est".
De secunda in Psalmo: " Vacate et videte, quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra ". Vacate ab occupationibus carnis, et videte oculis mentis; Isaiae sexagesimo secundo: " Videbunt gentes iustum tuum ", dicitur ad Sion: "et cuncti reges inclytum tuum ".
De tertia, Ioannis decimo septimo : " Pater, quos dedisti mihi, volo, ut, ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi".
Prima visio praeteriit, secanda stat, tertia futura est. Propter quod accipiamus secundam, quae sola in praesenti haberi potest, quae quidem visio spiritualis Salvatoris omnibus est salutaris.
3. Vidimus Dominum. Visio spiritualis Salvatoris ideo est omnibus salvandis salutaris, quia terret peccatores , sanat poenitentes, confortat pugnantes, deducit proficientes, laetificat contemplantes, consolatur exspectantes. Quod sumitur secundum sex status, videlicet culpae, paenitentiam, pugnae, iustitiae, sapientiae et perseverantiae. Terrentur peccantes videndo iudicantem: sanantur poenitentes videndo patientem: confortantur pugnantes videndo triumphantem: deducuntur proficientes videndo conversantem: laetificantur contemplantes videndo regnantem ; consolati sunt exspectantes videndo ipsum revertentem et suos in hac miseria visitantem. Nec videntur in eo plura consideranda nisi vel conversatio, vel passio, vel tribulatio, vel triumphus, vel regnum, vel iudicium, vel reversio ad suos in hac vita.
4. Spiritualis ergo visio Salvatoris terret peccantes, ut resipiscant. Per timorem enim Domini declinat omnis a malo: et hoc ideo, quia ostendit eis iudicem suum omnia videntem, omnia disquircntem, omnia punientem: quae tria maxime deberent terrere peccatorem, scilicet si consideraret supra se iudicem suum, qui omnia videt, omnia disquirit, omnia puniet.
Utinam ergo viderent peccatores spiritualiter, ne visuri sint aliquando corporaliter iudicem omnia scientem ! de quo lob trigesimo septimo : " Magnus est fortitudine et iustitia et iudicio "; fortitudine potestatis, iustitia aequitatis et iudicio veritatis: et sequitur: " Ideo timebunt viri, et non audebunt eum contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes " scilicet qui sapientes sunt, " ut a Domino abscondant consilium " ut dicit Isaias vigesimo nono.
5. Item, utinam viderent iudicem omnia disquirentemt cuius visionem terribilem describens, Malachias propheta dicit Malachiae tertio : Quis poterit cogitare diem adventus eius, aut quis stabit ad videndum eam "? Est namque terribilis ad cogitandum, sed terribilior ad videndum: et subiungit quare: " Erit enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum "; ignis conflans nihil metalli relinquit, quod non liquefaciat: herba fullonum, id est cardo, nec pilum nec filum relinquit, quod non attingat.
6. Item, utinam viderent iudicem omnia punientem ! ad cuius visionem invitat eos ipse idem Ieremiae septimo : "Ite, inquit, ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio: et videte, quid fecerim ibi propter malitiam populi mei Israel". Silo, avulsa vel translata, ubi habitavit nomen Domini a principio, est caelestis patria, ubi habitavit a principio qui " in excelsis habitat "; quae avulsa vel translata est quantum ad partem peccantium angelorum. Ite ergo et videte, quid fecerim ibi etc., quia, " si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos " etc., secundae Petri secundo ; et Ieremiae septimo: " Nunc autem, quia fecistis omnia haec, dicit Dominus " etc.; et sequitur: " Ecce, furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super homines et super iumenta, super ligna regionis et super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur ".
7. Sic igitur visio iudicis omnia videntis et scientis, omnia disquirentis, omnia punientis peccatores terret: quam videns Iob ait quadragesimo secundo : " Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te: idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam in favilla et cinere "; audivi per inspirationem, vidi per considerationem; ideo me reprehendo interius in mente et poenitentiam ago exterius in opere. Et Isaiae sexto , visa gloria Domini sedentis " super solium excelsum et elevatum ", exclamavit dicens et arguens se: "Vae mihi, quia tacui ! quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et Dominum Deum exercituum vidi oculis meis "; vae mihi, quia tacui, quod est omissionis;quia pollutus etc., quod est commissionis.
8. Spiritualis iterum visio Salvatoris sanat poe- nitentes, ostendens eis Dominum patientem. Solet quidem ex triplici concupiscentia insurgere triplex infirmitas: ex concupiscentia deliciarum infirmitas carnalitatis, ex concupiscentia divitiarum, infirmitas cupiditatis, ex concupiscentia honorum infirmitas ambitionis.
9. Sed ecce, remedium contra hanc est visio Salvatoris, ostendens eum afflictum contra primum, egenum contra secundum, abiectum contra tertium. - Videant ergo paenitentes afflictum Salvatorem, ut sanetur infirmitas carnalitatis: ad cuiusmodi visionem invitat nos ipsemet Threnorum primo : " O vos omnes, qui transitis per viam ! attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus"; quasi dicat: non ametis voluptatem carnis, " quia non est dolor sicut dolor meus ". - Videant iterum Salvatorem egenum, ut sanetur infirmitas cupiditatis. " Venit enim princeps huius mundi et in me non habet quidquam ", Ioannis decimo quarto . Ideo dicitur in Psalmo: " Videant pauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra "; quasi dicat: non timeant egere, sed laetentur nihil habere, cum Dominus nihil habeat. Item, non quaerant divitias mortales, sed vitales, scilicet Dominum vitae; unde ait: " Quaerite Dominum, et vivet anima vestra ".
Videant iterum Salvatorem abiectum, ut sanetur infirmitas ambitionis: de qua visione Isaiae quinquagesimo tertio : " Vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum, despectum et novissimum virorum " etc.: quasi dicat: non ametis " primos accubitus in coenis et primas cathedras in synagogis ", nec timeatis humiliari, quia " vidimus eum despectum et novissimum virorum ". " Non enim est servus maior Domino suo".
10. Sic ergo visio patientis sanat paenitentes, cum ipsum vident in cruce afflictum, nudum et abiectum: quod figuratum est Numerorum vigesimo primo , ubi, postquam immiserat Dominas in populum murmurantem " serpentes ignitos ", misertus eorum iussit, erigi serpentem in ligno, " quem aspicientes sanabantur". Serpens, sensualitas: ignis, concupiscentia: igniti serpentes, motus concupiscentiales, qui sunt in sensualitate: serpens in ligno, Christus in cruce, quem qui aspiciunt sanantur: unde Sapientiae decimo sexto : " Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat, sanabatur, sed per te, omnium Salvatorem ".
11. Visio iterum spiritualis Salvatoris confortat pugnantes. Dat enim audaciam aggredientibus, dat confidentiam certantibus , dat victoriam perseveranter sustinentibus. Dominus enim praecedit aggredientes, adiuvat congredientes, liberat et victores facit perseverantes.
Videant ergo eum accedentes ad pugnam praecedentem, ut sint audaces: propter quod dicitur Hebraeorum duodecimo :" Curramus per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum ". In ipsum aspexerunt Martyres, qui ipsum secuti sunt per tormenta: de quibus dicitur in Psalmo: " Viderunt ingressus tuos, Deus " etc.;, ingressus quidem illius, qui " per sanguinem suum introivit semel in Sancta "; viderunt, inquam, et ideo post illum ingressi sunt per tormenta.
Videant iterum Salvatorem certantes ad adiuvandum assistentem, ut sint viriles vel constantes ; qualiter vidit eum beatus Stephanus in certamine positus, Actuum septimo : " Cum esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intuens in catlum, vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dexteris virtutis Dei ". Vidit enim caelos apertos quasi hospitium sibi paratum ad hospitandum, et Iesum stantem quasi paratum ad adiuvandum.
Videant etiam perseverantes ipsum servantem et protegentem, ut sint victores. " Fidelis enim est Deus, qui non permittet, vos tentari ultra quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum ", primae ad Corinthios decimo ; et dicit David: " Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear".
12. Sic ergo spiritualis visio Salvatoris confortat pugnantes. Ipse enim est dux exercitus caeli, quem vidit beatus Ioannes Apocalypsis decimo nono ; unde dicitur ibi: "Vidi caelum apertum, et ecce, equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax, et cum iustitia iudicat et pugnat. Oculi eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa etc.; et exercitus caeli sequebatur eum ".
Nota exemplum de Angelo, qui visus est, secundi Machabaeorum tertio , qui percussit Heliodorum.
13. Visio iterum spiritualis Salvatoris deducit proficientes in omnibus operibus iustitiae, visio videlicet ipsius conversantis. Quoniam autem ad perfectam virtutem tria necessaria sunt : scire quantum ad intellectum, velle quantum ad affectum, impermutabiliter operari quantum ad effectum; notandum, quod in conversatione eiusdem videre possumus, unde instruatur intellectus ad sciendum, moveatur affectus ad volendum, dirigatur effectus ad proficiendum. In conversatione eius invenimus verba, signa et exempla: verba veritatis, signa potestatis et exempla sanctitatis. Docet enim verbis, movet signis, dirigit exemplis.
Videant ergo proficientes ipsum docentem, ut instruantur, ut instructus fuit beatus Ioannes, primae loannis primo : " Quod audivimus et vidimus " etc.: " et manus noslrae contrectaverunt de Verbo vitae " etc. ; " hoc testificamur et annuntiamus vobis "; et beatus Petrus secundae Petri primo: " Non doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam, sed speculatores facti ipsius maiestatis ". Valet enim ad instructionem non solum audire, sed videre magistrum suum ; unde qui vult doceri a Christo convertat oculos suos spirituales ad ipsum: tertii Regum decimo : " Omnis terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius ".
Videant iterum eum miracula facientem, ut moveantur. Nam " multitudo magna sequebatur eum, quia videbant signa, quae faciebat "; unde Deuteronomii undecimo dicitur filiis Israel: " Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, ut custodiatis universa mandata eius " etc.; quod autem faciebat in eis visio corporalis, hoc debet in fidelibus facere visio spiritualis.
Videant iterum eum operantem et exemplum bonae operationis dantem, ut imitentur: unde Ioannis decimo tertio : " Exemplum dedi vobis ". Propter quod dicitur Hebraeorum octavo: " Vide et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est "; et sumitur de Exodi vigesimo quinto.
14. Sic ergo visio spiritualis Salvatoris deducit et promovet proficientes; quod significatum est Iosue tertio , ubi clamabant praecones ad filios Israel volentes proficisci in terram promissionis: " Cum videritis arcam foederis Domini Dei nostri et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque sequimini precedentes ". Arca foederis dicitur humanitas Christi, in qua erant tria, secundum quod dicitur ad Hebraeos nono, lex veritatis, virga potestatis et manna sanctitatis; quae modo dicebantur in Christo verba, signa et exempla. " Cum ergo videritis arcam et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam ", id est viros apostolicos, glorificantes et portantes Deum in corpore suo , " vos quoque sequimini praecedentes ".
15. Visio iterum spiritualis Salvatoris laetificat contemplantes, cum scilicet vident gloriam regnantis, quae visio ostendit eum admirabilem accedentibus ad contemplationem, delectabilem commorantibus in contemplatione, laudabilem revertentibus a contemplatione. Huiusmodi enim visione excitantur meditantes ad admirandum, sentientes ad gaudendum, revertentes sive praedicantes ad laudem.
Vi-
, detur ergo admirabilis accedentibus per meditationem ; quod figuratum est tertii Regum decimo : " Videns regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum, quam aediflcaverat, et cibos mensae eius et habitacula servorum eius et ordines ministrantium, vestes quoque eorum etc. ; non habebat ultra spiritum "; et sequitur, quomodo dixit: " Vera est fama, quam audivi de te " etc.; ubi significatur per regnum Salomonis gloria Christi regnantis ; " plus enim quam Salomon hic ".
Videtur iterum delectabilis commorantibus et experientibus per devotionem: unde Iob trigesimo tertio : " Deprecabitur Dominum, et placabilis ei erit, et videbit faciem eius in iubilo"; et Isaiae sexagesimo: " Tunc videbis " meditando, " et afflues " sentiendo " et mirabitur et dilatabitur cor tuum "; mirabitur videns, et dilatabitur sentiens.
Videtur iterum laudabilis revertentibus: Lucae secundo, ubi, visa humili maiestate nati Regis , " reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et. viderant". Quodsi ad laudandum movet visa humilitas nascentis, quam movere debet visa gloria regnantis:
16. Sic ergo visio Salvatoris laetificat contemplantes, dum aspectus spiritualis gloriae eius est illis materia admirationis, materia delectationis et materia laudis: quod totum figuratum est in visione, quam ostendit Dominus in monte discipulis suis, Lucae nono , ubi visa gloria Domini territi et siupefacti sunt, deinde delectati, unde Petrus dixit: " Domine, nonum est nos hic esse "; tertio vero ad praedicandum inflammati; Actuum quarto: " Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui". 17. Visio iterum spiritualis consolatur exspectantes quantum ad statum perseverantiae, cum scilicet considerant eum ad servos suos in hac miseria venientem et consolantem. (Non vos, inquit , relinquam orphanos, vado et venio ad vos ". Facit autem huiusmodi visio eius tria: visitat, ne doleant de promissorum dilatione; certificat, ne diffidant de promissorum assecutione: praemiat, et hoc in fine, ut gaudeant de promissorum adeptione:
Visio igitur spiritualis Salvatoris visitat exspectantes, ne doleant; qualiter visitatus est ille Simeon " exspectans redemptionem Israel", Lucae secundo : " Nunc, inquit, dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum "; Genesis trigesimo secundo: " Vidi Dominum meum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ". - Visio iterum spiritualis Salvatoris certificat de promissis,
ne diffidant: quod figuratum est Genesis vigesimo octavo , ubi vidit Iacob scalam et Dominum innixum scalae et dicentem sibi: " Ego sum Dominus Deus Abraham, patris tui, et Deus Isaac; terram, in qua dormis, dabo tibi et semini tuo". Vidit enim eum ut supportantem, ne diffidat ex propria impossibilitate: quod figuratum est in hoc, quod erat innixus scalae; item vidit promittentem, ne diffidat ex Domini voluntatis mutatione, quod notatur ibi: Terram, in qua dormis, dabo tibi.
Visio iterum spiritualis praemiat, ut gaudeant de promissorum adeptione: Isaiae ultimo : "Videbitis, et gaudebit cor vestrum "; Apocalypsis ultimo: " Servient illi, et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum ". " Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum " etc., Ioannis decimo septimo. 18. Sic ergo visio spiritualis Salvatoris consolatwr exspectantes: quod significatum est in reversione Domini nostri Iesu Christi post resurrectionem ad discipulos suos, ubi primo consolatus est eos ex familiari sui ostensione: " Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum ", Lucae ultimo . Deinde certificavit eos de Scripturarum impletione, eodem: "Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum ": et de ipsius reversione ad iudicium, Actuum primo: " Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ". Ultimo praemiat ex eius beata visione in patria, ubi revelata facie Regem cernunt in gloria: " Videbimus tunc facie ad faciem ", primae ad Corinthios decimo tertio.
Sic ergo salutaris est omnibus visio Salvatoris: peccantibus, visio iudicantis: poenitenlibus, visio patientis;pugnantibus, visio triumphantis; proficientibus, visio conservantis: contemplantibus, visio regnantis: exspectantibus, visio reverlentis: de qua visione salutari dictum est: Vidimus Dominum.
ANNOTATIO 79
(Luc. 3, 6.). Videbit omnis caro salutare Dei.
Verba ista et evangelica sunt et propltetica: evangelica, quia scripta sunt in Evangelio, Lucae tertio: prophetica, quia sumta de Isaiae quadragesimo : " Videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est "; vel quinquagesimo secundo: " Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri "; in quibus praenuntiatur adventus Salvatoris in carnem ut visibilis et ut salutaris: primum, cum dicitur: Videbit omnis caro, quasi dicat: non solum videbit oculus mentis, sed apparebit visibilis oculis carnis: secundum, cum dicitur: Salutare Dei,
id est illam qui est effectivus salutis, qui scilicet " operatus est salutem in medio terrae ". In his autem duobus tangitur perfecta consolatio exspectantium adventum Salvatoris, ut scilicet salus eis daretur et ostenderetur. Si enim daretur et non ostenderetur, non laetifiearetur nostra tristitia. Si ostenderetur et non daretur, non relevaretur nostra inopia. Propter quod rogabat David : " Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis ", quasi dicat: da, ut habeamus, ostende, ut videamus, quatenus videndo et habendo, gaudeamus: quod notatur, cum dicitur: Videbit omnis caro etc. Haec enim sunt duo bona nobis exhibita in adventu Salvatoris, scilicet salus visibilis et visio salutaris .