Audite hoc domus Iacob etc.. Hic promittit populi liberationem. Et dividitur in duas. In prima promittit liberationem; in secunda exequitur liberationis ordinem, infra 49: audite insulae etc.. Prima in duas. In prima excitat attentionem, commemorans tria in quibus gloriabantur; scilicet dignitatem generis, quia ex sanctis patribus: de aquis, idest semine.
Contra quod Matth. 3: ne velitis dicere etc.; privilegium divinae cognitionis: qui juratis, invocantes nomen ejus, recordamini, quantum ad cognitionem ipsius, in veritate, cordis, neque in justitia, operis. Supra 29: populus hic labiis me etc.; cultum sacrae religionis: de civitate, scilicet jerusalem, in qua cultus sacrificiorum, vocati, ierosolymitae, 2 machab. 5: non propter locum gentem etc.. Secundo promittit liberationem: priora ex tunc, et circa hoc tria facit. Primo ostendit dei promittentis maiestatem; secundo Ciri exequentis prosperitatem: congregamini omnes vos etc.; tertio promittit liberationem: accedite ad me etc.. Circa primum duo. Primo ostendit dei maiestatem ex praenuntiatione futurorum; secundo ex creatione rerum: audi me Iacob etc.. Circa primum tria. Primo assignat praenuntiationis quorumdam futurorum rationem, ponens ipsam praenuntiationem: priora, quae scilicet jam praeterierunt, ex tunc, quando adhuc erant futura, repente, quantum ad alios quibus non sunt praenuntiata. Eccli. 42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponens etiam hujus rationem quae sumitur ex eorum conditione: quam primo ponit, scivi enim, ab aeterno. Durus ad resipiscendum a malis; cervix, idest cervicositas proprii sensus; nervus ferreus, qui non potest flecti, frons tua, propter inverecundiam. Act. 5: dura cervice etc., deuter. 31: ego scio contentionem etc., jerem. 3: frons meretricis etc.; et deinde ex hoc elicit rationem, praedixi etc., quasi: quia pronus eras ad idolatriam, praedixi tibi, ne beneficia mea idolis ascriberes. Oseae 2: vadam post amatores etc.; ponens etiam praenuntiatorum manifestationem, quae audisti, a me praedicta tibi, vide, impleta. Psalm. 47: sicut audivimus sic vidimus etc.. Secundo assignat rationem absconsionis quorumdam futurorum, ponens primo ipsam absconsionem. Sicut dictum est, quaedam futura tibi praedixi; sed quaedam futura conservata sunt, in mea praescientia, quae nescis, quia non tibi revelavi. Nunc, idest in tempore, creata sunt, idest in effectu producta, et non ex tunc, quando praescivi ea; et ante diem, impletionis ipsorum, et non audisti, nec a me, nec ab idolis. 4 Reg. 4: dominus celavit a me etc.. Assignat etiam hujus rationem, ne forte; quasi: ideo non revelavi ut sentires defectum tuum, et deorum tuorum, in hoc quod de futuris non potes praescire, nisi quae tibi revelo. Cognovi, propria industria, neque audisti, ab idolis, aperta a me. Psal. 63: accedet homo ad cor altum etc.. Ponit etiam eorum conditionem, ex qua dicta ratio elicitur, scio enim. Ex ventre, idest a tempore quando portabam te per desertum sicut in ventre. Exod. 32: cerno quod populus iste etc., supra 24: praevaricatione transgressorum etc.. Tertio excludit quamdam objectionem, propter nomen meum. Posset enim aliquis quaerere: ex quo tam duri sunt, quare ergo eis bona promittis, et fecisti? et hujus objectionis primo ponit responsionem, commemorans tria beneficia eis exhibita: propter nomen, non propter meritum tuum, longe faciam, vel feci, liberando a poenis. Ezech. 36: non propter vos faciam etc., et laude, idest obligavi te ad caeremonias et laudes meas, ne sacrificia idolis offerens interires. Psalm. 31: in camo et freno etc..
Ego excoxi, volens purgare per tribulationes, sed non quasi argentum, quod purgatur. Tu autem non correptus es. Jerem. 6: frustra conflavit etc.. Elegi, purgans scilicet te per paupertatem, puniens te spoliatione rerum. Gregorius: quos infirmitas morum vulnerat, medicina paupertatis sanat. Et hoc paterne corrigendo.
Secundo ponit responsionis expositionem: propter me ut non blasphemer, quasi impotens salvare populum quem mihi elegi; et gloriam, ut scilicet idola me fortiora judicentur. Supra 42: gloriam meam etc..
Audi me.
Hic ostendit divinam majestatem ex creatione rerum. Vocabo, imponens unicuique proprium opus: stabunt, parati ad obediendum. Supra 40: quis appendit tribus digitis etc..
Congregamini etc.. Hic praedicit ipsius Ciri prosperitatem; et primo ostendit hujus facti aliis absconsionem, quis de eis? scilicet idolis; quasi: nullus. Supra 41: quis annuntiavit ab exordio etc.. Secundo ipse praedicit ipsius prosperitatem: dominus dilexit eum, scilicet Cyrum, promovens ipsum in regnum, in Babylone, capiens ipsam, brachium, idest per virtutem suam interficiens eos. 1 Reg. 27: et quidem faciens etc.. Tertio assignat prosperitatis rationem ex divino auxilio: ego ego etc.; directa, non simpliciter, sed ad hoc quod Babylonem destrueret; alias non posset exponi de Cyro, sed tantum de christo, ut dicit Hieronymus, quia ille idolatra fuit. Psalm. 106: deduxit eos in viam etc..
Accedite ad me etc.. Hic promittit liberationem: et circa hoc tria facit.
Primo excitat attentionem, ponens divinam auctoritatem: in abscondito, sed cunctus populus videbat voces: Exod. 20. A principio, legis datae.
Ex tempore, praeterito, antequam fierent, quae praedico, ibi eram, praesens illis futuris, per idem nunc aeternitatis manens in tota successione temporis. Vel in persona filii, ibi eram, scilicet in patre secundum divinitatem, Prov. 8: quando appendebat fundamenta etc.; ponens prophetae veritatem; qui a deo missus, et nunc me.
Isaiam, vel me christum hominem factum, deus, pater, unde tres personae designantur. Infra 61: spiritus domini super me etc.. Secundo, ibi, haec dicit dominus, ponit captivitatis rationem, ostendens ex parte dei paratum auxilium. Docens, contra ignorantiam, et gubernans in via, operum, contra infirmitatem operandi. Psal. 31: intellectum dabo tibi, et instruam etc.; ostendens etiam ex culpa Judaeorum damnum. Utinam attendisses, servans ea, sicut flumen abundans, sicut gurgites. Idem, Psal. 80: si populus meus audisset etc.. Tertio ibi, egredimini, praedicit liberationem: et circa hoc tria facit. Primo indicit eis a captivitate exitum, ita certus de liberatione ac si esset praesens. Egredimini etc., Apoc. 18: exite de illa etc.; et indicit quod annuntient dei beneficium. Annuntiate etc., jer. 50: vox fugientium, et eorum qui evaserunt etc.. Secundo designat liberatis consolationis praestitum beneficium, non sitierunt: idest, ita in omnibus dominus eis providebit sicut quando egressi sunt de Aegypto. Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt etc., Num. 21.
Tertio aufert impiis pacis solatium, non est pax, infra 57, 4 Reg. 9: quid tibi et paci etc.. (collationes cap. 48) paupertas confert: peccatorum recognitionem: si fuerint vincti etc., virtutum conservationem, Eccli. 10: pauper gloriatur etc., cordis quietem, Tob. 5: sufficiebat nobis etc., desiderii impletionem, Ps.: desiderium pauperum etc., divinae dulcedinis participationem, Ps.: parasti in dulcedine etc., exaltationem, 1 Reg. 2: suscitans de pulvere etc., caelestem haereditatem, Matth. 5: beati pauperes etc..
Verba dei utilia: ad intellectus illustrationem, Prov. 6: mandatum lucerna etc., ad affectus delectationem, Ps.: quam dulcia faucibus etc., ad amoris accensionem, Ier. 20: factum est in corde etc., Ps.: eloquium domini, ad operis rectitudinem, Ps.: dirige me in veritate etc., ad gloriae adeptionem, Prov. 3: custodi legem, ad aliorum instructionem, 2 Tim. 3: omnis doctrina divinitus etc..