COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
Renovamini spiritu mentis vestrae, ad Ephesios quarto . Ad renovationem spiritus nos invitat Apostolus.
1. Ferrum renovatur in igne, deposita rubigine, et spiritus noster renovatur in igne tribulationum et afflictionum, nisi sit exsecrabilis immunditia nostra: de qua Ezechielis vigesimo quarto : " Multo labore sudatum est, et non exivit de ea rubigo, neque per ignem exsecrabilis immunditia tua". Accendit Deus caminum tribulationum et inflrmitatum, ut renovetur spiritus noster, deposita rubigine peccatorum: sed ita exsecrabilis est immunditia nostra, quod neque per hunc ignem tollitur.
2. Renovatur iterum spiritus mentis nostrae, sicut renovatur aurum vel argentum in conflatorio, quia, sicut dicitur leremiae sexto , succensum est conflatorium, appositum est plumbum, ut purgetur aurum. Succensum fuit conflatorium in passione Christi; appositum fuit plumbum, scilicet caro Christi, ut, carne ipsa in passione consumta, putaremur sicut aurum vel argentum. Sed conqueritur Deus de eo, quod non sumus purgati; unde sequitur : " Universi sunt consumti: defecit conflatorium. In igne consumtum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiae eorum non sunt consumtae. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit eos ". Ecce, quam dura sententia Domini, cuius proiectio est reprobatio, id est ad aeternum supplicium reservatio.
3. Item renovatur spiritus noster, sicut renovatur "cervus desiderans ad fontes aquarum " . Cervus, comesto serpente, aestuat, sitit et festinat ad aquas: sic homo, hausto peccati veneno, interius circa se aestuans sitiat et desideret et desiderando festinet ad aquas paenitentiae.
4. Item renovatur spiritus noster ad similitudinem accipitris: de quo Iob trigesimo nono : " Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum "? Accipiter expandit alas suas ad austrum, qui est ventus calidus, ut ad teporem austri veteres plumas deponat et accipiat novas. Ad hoc ergo nos invitat Apostolus in hoc loco, ut ad similitudinem accipitris deponamus veteres pennas, id est veterem hominem, scilicet pristinam conversationem nostram, et accipiamus novum.
5. Unde sequitur : Induite novum hominem, id est Christum, quem induere est ei novis moribus conformari.
Debemus autem induere Christum, sicut aer induit lucem, quia ipse " est lux, et tenebrae in eo non sunt ullae ".
Item sicut ferrum ignem, quia ipse " ignis consumens est ".
Item sicut lana colorem, quia ipse sanguine suo omnes nos tinxit: unde et passionem suam appellat baptismum, id est tinctionem.
Aer, induendo lucem, lotus fit lux: ferrum, induendo ignem, totum fit ignis; lana, induendo colorem, tota fit colorata: sic Ecclesia tota Christi sanguine tingi debet: unde Ieremiae duodecimo : "Nunquid avis discolor hereditas mea mihi v Nunquid avis tincta per totam "? quasi dicat: Nunquid Ecclesia velut avis virtutum pennis volans, si non sit tota sanguine meo tincta, erit hereditas mea ? quasi dicat: Non.
ANNOTATIO 2.
Nolite conformari huic saeculo , id est in forma huios saeculi formati a diabolo tanquam fusore ; de quo Isaiae quinquagesimo quarto dicit, loquens in persona Domini " Ego creavi fabrum " id est angelum , qui nunc diabolus, " sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum". Habet diabolus fornacem mundum, ubi format vasa sua. Haec est fornax Babylonis, quam fecit incendi Nabuchodonosor quatuor fomentis, scilicet naphta, malleolis, pice et stuppa . Naphta est ossa olivarum cum amurca: siquidem cum de oliva exprimitur oleum, remanet dura testa cum faece, scilicet amurca, et istud est naphla, et significat peccatum. Nam si ab ipsa separetur usus operum misericordiae, quod significatur in oleo, nihil aliud remanet quam incendium geheonae.
Malleoli sunt vinearum sarmenta. Vinea potentiam saecularem significat, quae se ferre non potest sine obedientia subditorum, sicut vinea, quantumcumque generosa sit, tamen indiget, ut sustentetur paxillis. Rami huius vineae sunt potentes huius saeculi, qui si adhaereant stjpiti, id est Deo, a quo omnis potestas, nihil est speciosius in arboribus, id est.hominibus. Si autem separentur a stipite, ut sint sarmenta, ignis sunt materia.
Pix, quae nigra est et inquinat et accensa tetrum facit odorem, luxuria est. Stuppa vanitas gloriae. saecularis, quae cito transit sicut stuppa ad ignem.
2. His prunis fervet fornax diaboli, in qua funditur homo velut metallum, et vadit alius in forma luxuriae, et alius in forma avaritiae; et sic de aliis. Sed pueri , qui missi fuerant in fornacem Babylonis, exierunt illaesi, ita quod nec " capillus capitis eorum adustus est, nec sarabala eorum fuerunt immutata ". Et beatus homo, cuius in hac fornace capillus, id est cognitio, et sarabala, id est continentia, non fuerint immutata .
DOCTORIS SERAPHICI
S. BONAVENTURAE
S. R. E. EPISCOPI CARDINALIS
OPERA OMNIA
IUSSU ET AUCTORITATE
R P. ALOYSII A PAEMA
TOTIUS ORDINIS MINORUM S. P. FRANCISCI MINISTRI GENERALIS
EDITA
STUDIO ET CURA PP. COLLEGII A S. BONAVENTURA
AD PLURIMOS CODICES MSS. EMENDATA ANECDOTIS AUCTA PROLEGOMENIS SCHOLIIS NOTISQUE ILLUSTRATA
TOMUS VII.
AD CLARAS AQUAS (QUARACCHI)
PROPE FLORENTIAM
EX TYPOGRAPHIA COLLEGII S. BONAVENTURAE
SERAPHICI DOCTORIS SANCTI BONAVENTURAE