Audite me qui sequimini.
Hic excludit secundum impedimentum liberationis quod posset credi ex ipsa oppressione et humiliatione Judaeorum. Et dividitur in tres. In prima excluditur impedimentum dejectionis ex eorum paucitate; in secunda ex opprimentium potestate, audite me; in tertia ex poenarum gravitate, ego sum. Circa primum tria. Primo excitat attentionem, ponens eorum idoneitatem: qui sequimini, bonis operibus, et quaeritis, recta intentione. Psalm. 33: divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem dominum non minuentur omni bono. Secundo excludit paucitatis timorem.
Tertio ponit promissionis firmitatem, levate in caelum. Circa secundum tria. Primo ponit exemplum: attendite ad petram, scilicet Abraham, propter ejus senectutem, excisi, quasi violenter, non secundum cursum naturae; cavernam, scilicet Saram, cui desierant fieri muliebria. Gen. 18, Rom. 4: non consideravit corpus suum, cum esset iam emortuum. In quo ostenditur quod deus potens est fecundare.
Quia unum vocavi. Gen. 12.
Ez. 33: unus erat etc.. Et concludit divinae consolationis beneficium, consolabitur, quantum ad reaedificationem civitatum, omnes ruinas. Ezech. 14: consolamini super malo quod induxi in jerusalem in omnibus. Quantum ad culturam agrorum, et ponet desertum, idest terram vestram, quae prius erat deserta. Ier. 31: erit anima eorum; et quantum ad laetitiam hominum, gaudium. Supra 30: canticum erit vobis. Tertio (ponit) executionis modum. Attendite ad me. Et primo ponit divinam intentionem, lex, praeceptum Cyri de liberatione populi, judicium, ex justitia domini promulgatum, in lucem, consolationem.
Supra 9: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Secundo ponit judicii propinquitatem: prope est justus, scilicet Cyrus, vel christus.
Egressus, jam in praescientia mea. Supra 46: prope feci justitiam.
Tertio ponit judicii utilitatem: brachia, potentes, mea, virtute, Cyrus et Darius. Insulae, diversae gentes in me sperabunt, videntes populi liberationem. Supra 42: ponet in terra judicium. Levate in caelum.
Hic ostendit divinae promissionis firmitatem per comparationem ad creaturarum mutationem.
Unde primo ponit creaturae mutabilitatem, liquescent, quantum ad figuram, et quantum ad substantiam. 1 Cor. 7. Et similiter dicendum de aliis. Psal. 101: initio tu, domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Secundo divinae promissionis firmitatem: salus, quam promitto, vel quia hoc ex me numquam deerit, quin sim paratus salvare, et justitiam facere. Luc. 21: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Audite me. Hic excludit impedimentum quod timeri poterat ex oppressione, quantum pertinet ad potestatem opprimentium: et circa hoc duo facit. Primo ponitur domini confortatio; secundo prophetae disceptatio, consurge.
Circa primum quatuor. Primo excitat attentionem: qui scitis justum, idest justitiam, quam in judiciis meis vobis revelavi. Psal. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.
In corde, in cognitione. Prov. 4: ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui.
Secundo excludit timorem: nolite timere; hominum, qui vos contemptui habent, de sua potentia gloriantes. Prov. 21: ego sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Tertio ostendit eorum fragilitatem: sicut enim vestimentum, job 13: qui quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Quarto divini auxilii firmitatem: salus autem, supra 45: Israel salvabitur in domino.
Nota super illo verbo, ponet desertum ejus quasi delicias, quod sancti habent duplices delicias. Primas gloriae, quae consistunt primo in plena dei visione.
Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues.
Secundo in perfecta dilectione. Tertio in copiosa refectione. Quarto in eminenti auctoritate.
Secundas gratiae, quae consistunt primo in perceptione divini luminis. Psal. 138: nox illuminatio mea in deliciis meis. Secundo in proposito vel solicitudine boni operis. Eccl. 5: non recordabor dierum. Tertio in ornatu virtutum.
Cant. 7: quam pulchra es, et quam decora in deliciis. Quarto in quiete cordis. Infra 58: vocaberis sabbatum delicatum.
Consurge. Hic proponitur prophetae ad deum disceptatio, quasi: non contenderim quod hostes populi aliter quam divina fortitudine confundantur vel consumantur.
Unde primo ponitur prophetae petitio; secundo domini responsio, ego ego.
Circa primum duo. Primo ponit suam petitionem, in qua invocat divinae potentiae brachium: et brachium domini, idest virtus dei, consurge, quasi a somno. Psal. 43: exurge, quare obdormis, domine; induere, sicut miles arma bellica, ad hostes nostros impugnandum. Psal. 92: induit dominus fortitudinem, et praecinxit se virtute.
Job 40: si habes brachium sicut deus. Allegat etiam divinae fortitudinis signum in occisione Pharaonis: numquid non tu percussisti superbum, draconem, Pharaonem, de quo Ez.: 29 draco magne etc.; et in divisione maris: numquid etc., iob 26: in fortitudine eius etc..
Secundo annuntiat populo suae petitionis exauditionem; nunc, sicut fuit in exitu de Aegypto, qui redempti, de captivitate Babylonis: Bar. 4: quia reducit eos dominus etc..
Ego ego. Hic ponitur domini responsio ad populum colloquentis: et primo promittit consolationem, consolabor. 2 Cor. 1: benedictus deus, et pater domini nostri et infra et deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Secundo excludit hostium timorem, ponens eorum fragilitatem. Quis es tu? quasi fenum. Supra 40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Et dei protegentis potestatem: et oblitus, Deut. 32: deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui? et hostis insultationem, ubi est; tribulantis, Nabuchodonosor vel Senacherib.
Job 20: si ascenderit in caelum superbia tua, (Abd.) inde detraham te. Tertio ostendit consolationis ordinem: cito veniet, scilicet Cyrus, ad aperiendum, carcerem captivis, non interficiet vos, sicut alii reges chaldaeorum, nec deficiet, vobis, panis, sustentationis ipsius. Supra 33: panis ei datus est. Supra 42: dedi te in foedus populi mei. Ego autem.
Hic excludit impedimentum quod posset putari ex eorum dejectione quantum pertinet ad poenarum magnitudinem: et primo ponit dei confortantis potestatem: ego sum qui conturbavi mare, contra peccatores diversas tribulationes immittens.
Psal. 10: sciant quoniam justus dominus, et justitias dilexit. Secundo prophetae concessam auctoritatem: posui verba, o Isaias. Caelos, idest plantandos praedicas majores de populo, terram, minores; vel plantes, tuis doctrinis. Tertio promittit a poenis liberationem, elevare: et circa hoc duo facit. Primo ostendit praeteritam afflictionem; secundo promittit liberationem. (idcirco) circa primum tria. Primo ostendit poenae cumulum: usque ad fundum, quasi ad ultimum poenarum perpessa: soporis, idest mortis.
Psal. 74: calix in manu domini vini meri plenus mixto. Secundo excludit omne humanum remedium: scilicet defensionis: non est qui sustentet; liberationis, non est qui apprehendat; compassionis, duo: in rebus vastitas, cujus effectus est fames; in personis contritio, cujus ultimum est gladius occidens. Jer. 15: qui ad gladium, ad gladium.
Et consolationis, quis consolabitur? Thren. 1: non est qui consoletur eum ex omnibus caris ejus.
Eccl. 4: vidi calumnias etc.. Tertio ostendit hujus rationem: filii tui projecti, a terra sua, in captivitatem; viarum, quiescentes in via, quando ducebantur in captivitate: sicut orix, orix oricis animal immundum, mus aquaticus, vel animal multum dormiens, scilicet lira, vel quaedam avis quae in Africa; vel orix origis, animal mundum simile capreo, de quo Deut. 14. Secundum septuaginta: beta, quae est quaedam herba cito solis ardore deficiens, vel genus olerum vilissimum.
Nah. 3: parvuli eius allisi etc.. Idcirco.
Hic promittit liberationem: et circa hoc duo facit. Primo eorum liberationem, ebriamini, et non a vino, sed amaritudine poenarum. Thren. 3: replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Qui pugnavit, in exitu de Aegypto, Exod. 14: dominus enim pugnabit pro vobis. Secundo hostium punitionem, et ponam illum. Dixerunt animae tuae, incurvare, sub potestate nostra, adeo te viliter tractantes, sicut lutum quod conculcatur. Psalm. 93: populum tuum, domine, humiliaverunt, et hereditatem tuam vexaverunt.
Ier. 49: ecce quibus non erat iudicium etc..