CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De modo collectionis aquarum sub terra.
Redeamus ergo ad propositum , ''declarantes qualiter aquae generantur in terra magis quam in terrae superficie. Dico ergo, quod aquae profundatae sub terra, non sunt separatae in. tot locis sicut sunt insuperficie terrae. Hujus autem causa est, quia superficie terrae separata per parva loca vallium et depressionem et stagan- tur et paludanturin eis : sed sub terra receptaculum aquae parvum esse non potest, quia impletur terra premente ipsum : et ideo non est sub terra receptaculum, nisi sit vastum et amplum fortissima habens latera : et in illo multae congregantur aquae ex diversis venis concurrentes : unde sicut congregatur gutta cum gutta ad. faciendum paludem vel stagnum, ita congregatur vena cum vena ad implendam vastam voraginem subterraneam, quae efficitur principium fluxus aquae : quia ibi paulatim comprimuntur aquae et congregantur ad invicem, etfit ex eis principium materiale cursus fluminum aliquorum. Et signum hujus est quod accipitur a sensibili experimento : illi enim qui fodiunt puteos ut extrahatur aqua, fodiunt invenientes Ioca multarum venarum : omnes autem illas venas aggregant ad locum unum cum fluxu earum, et sub illo fluxu fodiunt inferius, et faciunt foveam in qua colliguntur fluxus illarum venarum : et nisi ita foveam foderent, venarum quaelibet transmearet ad locum alium ubi sub terra specum inveniret: et ideo facientes foveam in medio venarum, quasi amputant viam per quam fluere consueverant, et sic retinent eas, et utuntur, illa fovea pro radice et principio indeficientis aquae in puteo.