CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De locis in quibus oriuntur fontes et flumina.
Redeuntes autem ad propositum , loquamur de loco originis fontium et fluminum dicentes, quod frequentius fluunt magna flumina ex montibus magnis vel si non fluunt ex ipsius montibus, tamen propinque juxta montes sunt origines eorum. Causa autem quare apparent origines aquarum ex montibus et locis altis est, quae dicta est : quia ibi videlicet sub montibus et locis altis sunt vastae concavitates thesauros et copias habentes plurimarum aquarum. Oppositum autem hujus causa quare in pedibus montium longe ab ipsis montibus in locis planis non frequenter oriuntur aquae : et si oriuntur, sunt paucae et deficientis fluxus. Loca enim alta et montuosa interius sunt sicut spongia spissa, quae calore suo sugit et trahit ad se aquas de copia aquarum quam habet in profundo vastae concavitatis, quae est sub ipso loco alto vel montuoso, sicut nos infra ostendemus : et demonstratio quidem quod ex talibus locis aquae magnae oriuntur, est per inductionem et experimentum. Sophistae enim disputantes et disceptantes de terrae rotunditate, instant geometricis dicentibus terram esse rotundam, per montem qui dicitur Caldicus, qui mons magnus et excelsus valde, adeo quod quando aliquis ascendit ad ipsum, videt mare quod longe distat ab eo, in tantum quod illi qui sunt in plano sub monte versus mare nullos fines propinquos mari magno concipicere possunt.
Est autem mons hic situs sub Meridie versus signa in quibus oritur sol in hyeme, et puto quod hic mons sit Atlas, quia ille est in Meridie secundum Cosmographiam Iulii Caesaris. Mare autem quod videtur ex ipso est amphitrix, a quo oriuntur maria reliqua et flumina, et ex isto monte flumina magna oriuntur, quae forte de amphitrite copias trahunt aquarum : sed in monte oriuntur: et eodem ex monte qui vocatur Caucasus, oriuntur flumina magna multarum aquarum. Hic mons, sicut dicitur in Cosmographia Iulii Caesaris, cum monte Tauro est in Oriente versus Aquilonem non longe a Tauro monte, ita ut quidam credant quod Taurus mons sit ad jugum ejus, sicut dicitur in Itinerario Antonii Augusti: et nascuntur ex monte illo fluvius Mais, et fluvius Thesimon, et fluvius Phisis, et fluvius Corecostes, et fluvius Tinis, et fluvius Spiramos. Hic autem mons major omnibus montibus est Orientalibus tendentibus ad Aquilonem, et significatio super magnitudinem hujus montis est, quod illi qui habitant sub ipso in loco inferiori, vident radios solis in monte isto in cacumine, donec pertranseat tertia pars noctis in sero in Occidente, et in mane ante tres horas ortus diei vident iterum in Oriente in ipso radios solis : unde ipsis radii solis non occultantur nisi per tertiam partem noctis, hoc est, per quatuor horas aequales secundum quod tota nox dividitur in duodecim horas. Aliud autem signum magnitudinis ejus est magnitudo fundamenti ejus : unde in Cosmographia dicitur, quod mons Caucasus inter Colchos qui sunt super Cymicer mare, et inter Albanos qui sunt ad mare Caspium, primum attollitur, cujus quidem usque ad ultimum Orientem unde videtur jugum : sed multa sunt nomina, et multi hic jugum Tauri multum montem crediderunt : quia revera per conjecturas mons Armeniae inter montem Taurum et Caucasum medius continuare Taurum cum Caucaso existimatur : et ideo latissimum et multa sterras occupans habet fundamentum : et testes sunt homines qui habitant sub eo et procedunt ab eo, quod illi multarum nationum et multarum sunt linguarum. Sub isto monte flumina multa oriuntur, sicut dictum est, et fundamentum ejus super quod stat mons et jugum ejus, est rotundum et elevatum ab initio sui usque ad ultimum ejus quod est valde distans : quia, ut dictum est, illud tenditur versus ultimum Orientem. Mons vero qui, ut puto, vocatur Olympus., est in occasu solis apud aequinoctialem, ex quo oriuntur duo magna Humilia: et similiter ex parte Meridiei, et de aethiopiae fontibus procedunt flumina magna quae nominantur Hermis et Zerus et Cathailis, quorum fluviorum effusio est in mare magnum, quod circumdat terram, quod est amphitrites. Nilus autem qui est fluvius Meridionalis, currit de sub monte qui vocatur Buris : non tamen oritur in ipso, quia sicut dicitur in Cosmographia, in exordio suo Nilus de secretioribus promit, et in aethiopia facit locum magnum, qui currit in circulo instagnans milliaria centum quinquaginta tria : et exiens ab eo provenit per cataractas interiores in aegyptum. Et iterum de sub monte qui vocatur Semextus, currunt tria flumina, et in aliis locis de sub terra currunt flumina magna, sicut Danubius de Alpibus, et Rhodanus et Rhenus de monte Suevo : et Albia de montibus Bohemiae, et Chymis et Athysis de montibus Alpium Alamaniae, et multa alia flumina praeter ea quae non nominamus : verum in his quae nominata sunt, est sufficientia ad probationem ejus quod voluimus de cognitione ejus quod praecessit de sermone nostro, scilicet quod flumina oriuntur de montibus frequenter et de iocis altis. Nomina autem montium et fluviorum modo mutata sunt, sicut et post nos mutabuntur, et ideo sunt ignota. Tamen ex dictis constat per inductionem, quod tam in Meridie quam in Aquilone, et tam in Oriente quam in Occiden-
te fontes et flumina ut frequentius oriuntur de montibus et locis altis : ergo universaliter concludi potest, quod origines fontium et fluminum sunt ex montibus et locis altis : sive autem fontes et flumina principium materiale habent ex impressionibus ab aere descendentibus, sicut supra diximus, sive etiam principium habeant ex amphitrite, de quo infra dicemus, semper hoc est verum, quod principia fontium et. fluminum non sunt determinatis aquis in quantitate : et hoc contingit quia aer et terra resolvuntur et fiunt aqua : et quia vapores resoluti veniunt ab alto, et aqua ab illis generata vadit in fontes et in profundum terrae et in profundo marium et fluminum : quod autem demonstrat, illud, est quod maria et flumina currentia paulatim aperiuntur et congregantur, et augentur in pluviis, et diminuuntur in tempore siccitatis.