Lauda sterilis.
Hic contra rerum dejectionem promittit exaltationis remedium: et primo promittit multitudinem contra paucitatem; secundo honoris restitutionem contra confusionem, noli timere; tertio prosperitatem contra pristinam adversitatem, paupercula.
Circa primum tria. Primo praedicit filiorum multitudinem, indicens gratiarum actionis laudem: o sterilis, jerusalem, quae non paris, quia derelicta, deserta, lauda, deum, pro concessis beneficiis. Laudantium jucunditatem: decanta laudem: est enim canticum, mentis exultatio in vocem prorupta; et jucunditatis magnitudinem: hinni, in modum equi prae magnitudine vocem ad exprimendum formare non potens. Jer. 31: exulta in laetitia, Jacob. Ps. 146: deo nostro sit jucunda decoraque laudatio. Et promittens filiorum multitudinem, quoniam multi; quasi, magis multiplicabuntur filii tui, quamvis sis deserta, quam illarum civitatum quae viros habent ad generandum. 1 Reg. 2: donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. Secundo exhortatur ad loci ampliationem sub metaphora tentorii: dilata locum, quantum ad solum quo extenditur; pelles, quibus tegitur; funiculos, quibus paxilli ligantur; clavos, quibus tabulae conjunguntur, vel ipsos paxillos. Et haec leguntur fuisse in tabernaculo foederis: Exod. 26, et 36.
Hac pro multitudine hominum oportet majorem habitationem quaerere, quam sit terra promissionis.
Supra 49: adhuc dicunt filii sterilitatis, etc..
Tertio praedicit exhortationis impletionem: ad dexteram enim, quasi, undique te dilatabis: quod impletum fuit tempore Machabaeorum, quando appositae fuerunt quaedam civitates de regione Samariae et de aliis regno Judaeorum. Gen. 24: possideat semen tuum portas inimicorum tuorum. Noli timere.
Hic promittit pristini honoris restitutionem, contra confusionem quam prius sustinuerant. Secundo promissionis firmitatem: sicut in diebus Noe. Circa primum duo facit. Primo promittit pristinae confusionis oblivionem: non confunderis, interius, non erubesces, exterius.
Pudebit, ex consideratione tuae turpitudinis; oblivisceris, prae abundantia gloriae; adolescentiae quando peccasti in deserto, viduitatis, quando fuisti a deo separata in captivitate Babylonis. Supra 45: non confundemini, neque erubescetis. Sopho. 3: in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis. Secundo promittit pristini honoris restitutionem: et primo ponit restitutionem quantum ad dominium, quia dominabitur; supra 26: domine possederunt nos; et quantum ad conjugium, mulierem derelictam. Jerem. 3: si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum; numquid revertetur ad eum ultra? secundo promittit honoris ampliationem quantum ad honorum multitudinem: dixit dominus, in modico, pauca passa es respectu eorum quae tibi miserando tribuam. 2 corinth. 4: id enim quod in praesenti est, momentaneum est. Et quantum ad durationem, in momento; quasi dicat: brevi tempore iram meam sensisti respectu ejus in quo tui miserebor. Supra 26: abscondere modicum. Haec autem omnia quae dicta sunt, mystice exponuntur de vocatione gentium: quia gentilitas prius sterilis, postmodum multos filios congregavit, secundum Glossam. Sicut in diebus. Hic ostendit promissionis firmitatem.
Et primo ex prioris promissionis similitudine: iuravi, firmiter statui, si tamen in praeceptis meis permanseris. Gen. 9: statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos. Eccli. 44: testamenta saeculi.
Secundo ex creaturarum stabilium operatione: montes enim, quasi dicat: facilius est montes et colles immutari, quam verba mea cassari. Vel per montes et colles, mundi potentes. Ps. 45: non timebimus dum turbabitur terra.
Nota super illo verbo, lauda sterilis, quod est sterilitas primo perversae actionis. Job 15: congregatio hypocritae sterilis. Secundo sacrae contemplationis. Genes. 29: Rachel erat sterilis.
Tertio temporalis tribulationis. Supra 49: adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis.
Item nota super illo dilata tentorium, quod dilatandum est cor primo propter hospitis magnitudinem.
Jerem. 23: numquid non caelum et terram ego impleo, dicit dominus. Secundo propter munerum multitudinem. Infra 60: videbis, et afflues, et dilatabitur cor tuum. Tertio propter viae expletionem. Psalm. 118: viam mandatorum tuorum cucurri.
Item super illo in miserationibus magnis, quod misericordiae futurae magnae sunt, primo quia intrinsecae. Rom. 8: existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.
Secundo quia aeternae. 2 Cor. 4: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Tertio quia perfectae. Luc. 1: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quarto quia in plures extensae.
Luc. 14: homo quidam fecit caenam magnam, et vocavit multos. Quinto quia integrae. Apoc. 21: absterget deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum.
Paupercula.
Hic promittit prosperitatem contra adversitatem: et primo commemorat adversitatem pristinam: paupercula, jerusalem spoliata bonis, tempestate, adversitate. Supra 18: ad gentem convulsam et dilaceratam mittam te. Secundo promittit prosperitatem futuram, et quantum ad affluentiam bonorum, proponens metaphoram: ecce ego sternam, quasi in pavimento, per lapides, pretiosos, significans homines virtutibus eminentes, per ordinem, unumquemque in ordine suo: Tob. 13: portae ierusalem; et explanans ipsam quantum ad scientiae divinae doctrinam, universos, jer. 31. Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum Scribam eam. Quantum ad pacis abundantiam, multitudinem. Psalm. 118: pax multa diligentibus legem tuam. Et quantum ad operum justitiam, et in justitia. Supra 1: sion in judicio redimetur; et reducent eam in justitiam. Secundo quantum ad carentiam malorum, promittens primo periculorum evasionem, recede, idest recedes, quia calumniam non patieris. Ps. 71.
Humiliabit calumniatores. Secundo extraneorum adhaesionem. Ecce accola, quia multi adhaeserunt de gentibus exeuntibus de captivitate. Infra 56: non dicat filius advenae, qui adhaeret domino, dicens: separatione dividet me dominus a populo suo. Tertio promittens hostium destructionem, ecce ego. Et primo ostendit promittentis potestatem, proponens similitudinem, fabrum, persecutorem qui sufflat in igne tribulationis vasa contrarios secundum voluntatem suam: job 41: halitus ejus prunas; et exponens ipsam, ego creavi. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat. Secundo ponit promissionem, omne vas, idest omne fictum dissipabit, quantum ad impugnantes factis, et omnem linguam, quantum ad impugnantes verbis. Supra 41: et erunt quasi non sint.