Haec est hereditas.
Hic adhibet tertium remedium, promittens rerum abundantiam contra pristinam penuriam. Et dividitur in duas partes: in prima ponit promissionem; in secunda ostendit promissionis firmitatem, et quomodo descendit.
Circa primum tria facit. Primo ostendit eorum quibus promittitur, conditionem: haec est hereditas; idest, haec quae sequuntur, debentur servis domini, qui ei filii sunt, quasi hereditario jure, et justitia, quasi justa merces.
Ps. 15: hereditas mea. Secundo proponit promissionem, promittens futuram copiam in necessariis: omnes sitientes, idest vos ex Judaeis, qui prius prae inopia sitientes eratis, emite, sine pretio, comedite, panem, et alia necessaria. Joan. 7: si quis sitit, veniat ad me, et bibat... Et de ventre ejus fluent aquae vivae. Et in deliciis: venite, emite, quasi, ac si emeretis accipite, vel absque argento, idest minus quam justo pretio, can. 5: bibi vinum meum cum lacte meo. Et commemorans pristinam inopiam.
Quare appenditis? quasi dicat: quare hactenus argentum dabatis, et panem inde emere non poteratis? Aggaei 1: seminastis multum, et intulistis parum.
Haec autem mystice exponuntur de aqua divinae sapientiae, quae gratis sitientibus datur, secundum Glossam. Tertio indicit praeparationem ad consequendum dictum promissionem: audite audientes: et primo excitat attentionem: secundo ponit exhortationem, quaerite dominum. Excitat autem attentionem triplici promissione. Primo promittens attendentibus bonorum copiosam fruitionem: comedite, idest reficiam vos diversis bonis, si me audiatis, in crassitudine, quantum ad copiam. Supra 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis.
Ier. 31: animam sacerdotum.
Secundo promittens mortis evasionem, inclinate. Psal. 118: vivet anima mea, iterum Ps. 118: in aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
Tertio promittens potestatem. Et primo ponit similitudinem: et feriam: id est sicut David veras promissiones feci, ut in sempiternum semen suum permaneret: sic et vobiscum faciam.
Secundo explicat ipsam, ostendens quid David fecerit: ecce testem, psalm. 17: populus quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. Et quid eis facturus sit, ecce gentes vocabis, ad praeceptum tuum implendum, non tuis viribus, sed propter dominum. Supra 49: adorabunt propter dominum deum tuum qui elegit te. Quaerite dominum.
Hic indicit eis praeparationem ad consequendam dictam promissionem: et primo dat quaerendi divinum consilium: quaerite dominum dum inveniri potest, antequam adversitas vel mors veniat.
Ps. 104: quaerite dominum, etc., Prov. 1: mane consurgent, etc.. Secundo docet quaerendi modum: derelinquat impius, peccans in deum, iniquus, peccans in proximum. Supra 1: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Tertio ponit reversionis fructum, scilicet misericordiam: et revertatur, quoniam multus, idest multiplicis misericordiae, ad ignoscendum. Joel. 2: convertimini ad dominum deum vestrum. Quarto excludit misericordiae impedimentum: non enim cogitationes, quasi: vos impii, ego pius; vos ultionem cogitatis, ego misericordiam.
Ezech. 18: numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae sunt? et quomodo.
Hic ostendit promissionis firmitatem: et primo ostendit divini verbi efficaciam, ad me vacuum, idest sine fructu.
Sap. 1: sermo obscurus, Oseae 6: veniet quasi imber temporaneus et serotinus.
Secundo ponit continentiam quantum ad laetam remissionem de Babylone, quia in laetitia.
Ps. 104: eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia. Quantum ad aliorum congratulationem, montes et colles, potentes et populares, laudantes in vobis dominum. Vel est hyperbole. Terra vestra, vestrae reversioni congratulans.
Quantum ad bonorum multiplicatam restitutionem: pro saliuncula, idest, priora pauca erant respectu futurorum. Aggaei 2: erit gloria domus hujus novissimae, plus quam primae. Supra 41: dabo in solitudine.
Saliunca, a saliendo dicta, quae cardus leporinus dicitur. Tertio ponit consequentem dei gloriam, et erit dominus nominatus, undique et semper gloriosus pro liberatione vestra, in signum aeternum, ad quem confugient sicut ad signum salutis. Supra 49: ecce ego levabo ad gentes signum meum.
Nota super illo verbo, omnes sitientes venite ad aquas, quod divina doctrina primo dicitur aqua; et hoc primo quia infirmos sanat. Eccl. 15: aqua sapientiae salutaris potavit eum. Secundo quia inquinatos mundificat. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Tertio quia sitientes satiat. Joan. 4: si quis biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Secundo dicitur vinum; et hoc quia primo pungit arguendo.
Supra 1: vinum tuum mixtum est aqua.
Secundo quia incendit exhortando. Psal. 104: eloquium domini inflammavit eum. Tertio quia inebriat consolando. Infra ult.: inebriamini ab uberibus consolationis vestrae. Tertio dicitur lac; et hoc primo propter pulchritudinem. Gen. 49: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis. Secundo propter dulcedinem.
Can. 2: sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. Tertio propter sumendi facilitatem. 1 Petri 2: quasi modo geniti infantes lac concupiscite.