CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans opinionem Theophrasti de principio materiali aquarum.
Dicit autem Theophrastus cujus sententiam ponit Seneca in haec verba : " Sub terra minus nota nobis natura) jura sunt, sed non minus certa. Crede infra quidquid vides supra. Sunt et illic specus vasti, sunt ingentes recessus, et spatia sus- pensis hinc et inde montibus laxa. Sunt abrupti in infinitum hiatus, qui saepc illapsas urbes receperunt. Haec spiritu
plena sunt, et stagna obsessa tenebris et locis amplis. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et informia : ut in aere caeco pinguique concepta, et in aquis torpentibus facta : pleraque ex his caeca, ut talpae ac subterranei mures, quibus deest lumen, quia supervacuum est. Inde, ut Theophrastus affirmat, pisces quibusdam locis eruuntur. Certe cum in. Cariae Lorymam urbem talis cxilisset unda, periere quicumque illos oderant pisces, quos ignoto ante eum diem caelo novus amnis ostendit. Nec id mirum. Erant enim pinguia et differta, ut ex longo otio, corpora : caeterum inexercitata, et in tenebris saginata, et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur. Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo, est indicium, quod anguilla) quoque latebrosis iocis nascuntur : gravis et ipse cibus ob ignaviam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit. Habet ergo non tantum venas aquarum terra, ex quibus corrivatis flumina effici possunt, sed et amnes magnitudinis vasta), quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu devorentur : alii sub aliquo lacu emergunt. " Adhuc addit Seneca sic dicens : " Placet natura regi terram : et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et venae sunt et arteriae : illae sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera per quae aqua, alia per quae spiritus currit : adeoque illam ad similitudinem humanorum corporum natura formavit, ut majores quoque nostri aquarum appellarunt venas. Sicut ergo in nostris corporibus sanguis a vena, sic a terrae vena rivus aut flumen effunditur." Ex his patet secundum dicta Philosophorum sub terra esse receptacula, et vias aquarum, et multas copias aquarum esse in ipsis.