CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est di gressio declarans hoc quod est elevans aquas ad ostia suorum fluxuum.
Quaeret autem quis cur aquae sive sint in Amphi trito, sive sint in concavitatibus, non naturaliter exeant a locis illis et effluant in terram quae sit eas elevans ex locis suis ad ostium fluminis, vel fontis : nullum enim corpus secundum naturam movetur ad locum unum et eumdem et de illo : sed si movetur secun- dum naturam ad ipsum, tunc secundum violentiam recedit ab ipso, sicut patet in motu terrae deorsum, et in motu ignis sursum. Adhuc autem quia aqua gravis est pius quam levis, et ideo descendet secundum naturam in loca concava : igitur secundum sui naturam non elevabitur a. locis concavis ad ostia fluviorum et fontium, sive veniat a mari, sive ab impressionibus humidis ab alto ad terram descendentibus. Ad hujus autem dubitationis enodationem revocanda sunt ad memoriam superius digesta. Nos enim diximus calidissimos vapores generari sub terra ex continuo motu radiorum solis et stellarum super eam., et hos aliquando exhalare, aliquando autem a locis solidis contineri, et tunc impelli in. loca concava, et continue ibi generari ex continua ad terram solis appropinquatione : hi ergo vapores, sicut nos ostendemus, etiam sunt in fundo maris aliquarido exhalantes, aliquali do autem continuo retenti in aliquo loco ipsius solido in suo profundo : et exhalantes quidem cooperantes ad influxum maris et refluxum, sicut alibi dicemus : retenti autem faciunt fontes sicut et in terra. Modus autem elevationis est iste. Vapor sub terra contentus et reflexus in se ad solidum concavi superius calefacit, et calore aquas de subtus attrahit. Itemque in aquis solidis parietibus concavitatis reflexus ebulliendo sicut ventus quidam inclusus elevat sursum, et cum continua actione sua ad. montis latera necessario aliquando aperiat porum, per illum aqua, incipit effluere per devexum loci quod in exteriori parte invenit. Ex his patet quare aquae effluunt a principio sui ebullientes : cum enim prima tangit frigiditatem exteriorem., tunc secunda advenit sub illa a vapore impulsa,et tertia venit vicinior vapori impellens secundam : et sic fit usque ad illas in quas immediate agit vapor inclusus : et ideo saltantes aquae ab ostiis suis effluunt sicut olla bullit.
Sed tune aliquis objiciet, quod cum
vapor inclusus elevans aquas ad ostia, sit calidus, debent aquae egredientes esse calidae, nisi frigiditas exterior in contrarium operetur. In aestate autem nihil in contrarium operatur frigiditas exterior, sed potius caliditas exterior interiorem coadjuvat caliditatem : ergo aqua) fontium in ostiis suis debent esse calidae, cujus contrarium patet ad sensum : quia in aestate sunt frigidae, in hyeme autem calidae, et praecipue ubi est magnum gelu. Solutio autem hujus dubitationis est, quod in locis concavis duae sunt rectae superficies, una interior, et una exterior. Interior autem calida est valde, et cum contrarium expellat contrarium, sicut saepe dictum est, supra totam terrae et aquae frigidatem expellit interius calidum ad crustam terrae superiorem : et haec est una causa iTi.gidita.tis monti tium. Cum ergo aqua elevata est calida calore non ignito, sed vaporatio ab interiori concavo ad ostium primum istius concavi quod est sub terra ad longum spatium, non quidem directe in. profundum, sed ex transverso sub crusta terrae vel lapidis exteriore frigescit aqua vehementer per frigidum expulsum in crustam illam : quia contrarii expulsi a suo contrario fortior est effectus : et ideo ipsa statim densatur, et raritatem amittit, et egreditur vehementer frigida a talibus iocis. Et haec est causa quare in locis paludosis non est adeo frigida sicut in montibus : quia loca illa rara sunt et non solida, et non multum continentia frigus : et caliditas sub talibus locis non est multa quae frigus ad exteriora expellat. In hyeme autem est quidam alius calor in extrema superficie terrae diffusus, a quo plantae nutriuntur et convalescunt, et ille compressus per gelu terrae exterioribus poris conclusus vertitur in aquas, et facit eas tepidas : et hoc signum est, quod quanto majus est gelu in hyeme in terris Aquilonaribus , tanto putei magis fumant : et cum gelu remittatur, tunc non Inmani, sed infrigidantur aquae. Fluvii alitem longe fluen- tes a suis ostiis multum recipiunt gelu acris, et ideo in hyeme infrigidantur et aliquando congelantur.