Ecce non est abbreviata.
Hic ponit praeparationem ad salutem percipiendam ex parte ipsius salvantis: et primo ponit salutis necessitatem; secundo praeparationem, et vidit dominus.
Circa primum duo. Primo in persona domini necessitatem salutis ostendit, miseriam populi ostendens; in secunda respondet populus miseriam suam recognoscens, propter hoc elongatum.
Circa primum duo facit. Primo ostendit miseriae causam; secundo ipsam miseriam, vastitas et contritio. Circa primum duo. Primo excludit causam falsam, vel ex defectu virtutis dei, vel ex defectu cognitionis ipsius, quia praeceps non audiret: neque aggravata, supra 50: numquid abbreviata.
Secundo astruit causam veram, scilicet ipsorum culpam. Primo tangens ipsam in generali: sed iniquitates, quantum ad majora, diviserunt, quasi murus, vel nubes sint posita, peccata, quantum ad communia. Deut. 32: ait: abscondam faciem meam ab eis. Secundo prosequitur in speciali: manus enim vestrae: et tangit specialiter peccata in proximum: peccata enim in deum tetigerat supra 57, et peccata in seipsum supra 56. Tangit autem primo injustitiam per quam alios opprimebant, quantum ad operationem: manus vestrae sanguine: innocentum, quos occidistis, digiti, quantum ad minores injustitias, vel quantum ad diligentiam operationis.
Supra 1: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Quantum ad locutionem: labia vestra locuta... Iniquitatem, ut addatur iniustitiae deformitas supra deformitatem mendacii, job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem. Et quantum ad justitiae omissionem: non est qui judicet, quantum ad praelatos, quorum est judicare. Jer. 5: quaerite in plateis ejus an invenietis virum facientem judicium.
Secundo tangit astutiam per quam decipiebant: et primo tangit ipsam, inquantum per astutiam intendebant sui promotionem: sed confidunt in nihili, in vanis consiliis, vel in idolis, et loquuntur, vanitatem cordis verbis exprimentes. Amos 6: qui laetamini in nihili. Et inquantum per ipsam intendebant aliorum oppressionem: conceperunt laborem; idest, ita laborare excogitaverunt vias nocendi; vel aliis laborem inducendum; pepererunt, in expletione operis. Psal. 7: concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Secundo adaptat quamdam metaphoram: et primo ponit ipsam quantum ad ipsam astutiam. Et quantum ad aliorum depressionem: ova aspidum, idest consilia venenosa ruperunt, in publico, opera scilicet perducentes.
Deut. 32: fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Et quantum ad suam promotionem, et telas, idest cogitationes inutiles ad sui promotionem. Oseae 8: quoniam in aranearum tela erit vitulus Samariae. Ponit iterum metaphoram quantum ad effectum astutiae, quantum ad primum: qui comederit, consentiens factis, de ovis, consiliis, confotum, diu praeparatum solicite, in regulum, quasi a longinquis etiam interficiet quodammodo volantem. Supra 14: de radice colubri; et quantum ad secundum, telae eorum; idest, sicut telae aranearum non valent ad vestimentum, ita eorum consilia ad nihil valent eis, nisi promoveantur. Supra 19: confundantur qui operantur linum, plectentes, et texentes qui operantur subtilia. Secundo exponit; et primo quantum ad eorum operationem: opera eorum inutilia, quantum ad unam partem, opus iniquitatis, quantum ad aliam. Supra 57: opera eorum non proderunt eis. Secundo quantum ad cogitationes: pedes eorum, idest affectiones quantum ad unam partem. Prover. 1: pedes eorum ad malum currunt: cogitationes, quantum ad aliam. Michaeae 2: vae qui cogitatis inutile. Vastitas.
Hic ostendit eis eorum miseriam: et primo ponit miseriae magnitudinem: vastitas, quantum ad damnum rerum, et contritio, quantum ad damnum personarum, in viis eorum; idest pro viis malis suis ab hostibus imminet eis.
Secundo miseriae aequitatem, ut scilicet talia patiantur qualia aliis faciunt: viam pacis, qua alios in pace ponerent: non est judicium: rectum, et ideo semitae eorum, idest ea quae cogitaverunt, incurvatae, idest curvae eis factae sunt, quia quod aliis praeparabant, ipsi patientur. Omnis qui calcat, prosequendo, ignorat, scientia experimenti. Psal. 13: contritio et infelicitas in viis eorum.
Propter hoc elongatum est. Hic populus confitetur: et primo confitetur miseriam quantum ad hostium opprimentium injustitiam: elongatum est judicium, quia deus non judicat nos de nostris adversariis: contrarium supra 46: prope feci justitiam meam. Quantum ad tribulationum angustiam, sub metaphora tenebrarum ponens ipsam tribulationis obscuritatem, expectavimus lucem, divinam consolationem, tenebrae, tribulationis. Supra 5: aspiciemus in terram; et consiliorum difficultatem, palpavimus, quasi nescientes quid facere. Supra 42: quis caecus nisi servus meus? et periculorum laesionem: impegimus meridie, in his in quibus erat clara via ad evadendum, in caliginosis, idest in dubiis. Job 5: per diem incurrent tenebras.
Confitentur etiam miseriam quantum ad cordis tristitiam: rugiemus quasi ursi, propter crudelitatem, quasi columbae, propter lasciviam. Nahum 2: gementes ut columbae. Et quantum ad salutis absentiam: expectavimus judicium, pro nobis.
Ier. 8: expectabimus pacem. Secundo confitetur culpam: et primo culpae manifestationem quantum ad deum: multiplicatae... Coram te: in evidentia tua. Heb. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Et quantum ad ipsum populum: et peccata nostra responderunt in poenis, nobiscum quia non satisfecimus, nec correximus.
Supra 3: agnitio vultus eorum. Secundo peccatorem diversitatem contra deum: peccare, opere, mentiri, locutione, aversi, omissione. Et contra proximum locutione: ut loqueremur calumniam, contra proximum. Et contra legem. Transgressionem.
Matth. 15: de corde exeunt cogitationes malae. Et quantum ad operationem, conversum judicium, dei ad salvandum nos. In platea, in publico injustitias faciebant.
Qui recessit: non enim solum faciebant mala, sed nolentes facere depraedabantur. Os. 4: non est misericordia, Sap. 2: circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris. Et vidit dominus.
Hic ponit salutis praeparationem ex parte salvantis: et primo ponit praeparationis divinae modum, loquens de deo secundum humanum modum, ponens ipsius compassionem: et vidit dominus, oculo misericordiae, judicium, alicujus salvantis.
Vir, salvans Judaeos, aporiatus, contristatus vel angustiatus. Ez. 22: et quaesivi de his virum.
Ponens etiam armorum assumptionem: et salvabit sibi brachium, idest virtus, ut nihil contra patiatur, vel populum ad cultum suum: justitia confirmabit, ut ultionem constanter exequatur.
Indutus est justitia: sicut enim miles confirmatur armis, ita opus suum confirmatur justitia, et proposito salvandi. Ps. 97: salvavit sibi brachium.
Sap. 5: induet pro thorace justitiam.
Ponens etiam vindictae executionem: insulis, diversis gentibus, vicem, pro malis quae Judaeis fecerunt. Dan. 6: timeant et paveant omnes deum Danielis. Secundo ponit salvationis vel ultionis ministrum. Cum venerit quasi fluvius, propter magnitudinem virtutis et fortitudinis; vel christus minister. Psalm. 45: fluminis impetus laetificat civitatem dei. Tertio firmitatis pactum: hoc foedus meum, spiritus prophetiae.
Seminis tui, quantum ad alios prophetas et apostolos in quibus ejus spiritus, quasi hereditas per successionem seminis vadens. Joel. 2: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae.
Nota super illo verbo, iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum, quod peccatum dividit primo a proximo per dissensionem. Luc. 11: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Secundo a seipso per contrariam affectionem. Oseae 10: divisum est cor eorum, nunc interibunt.
Tertio a deo per aversionem. Jerem. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas. Quarto a regno per exheredationem, Luc. 12: dividet eum, etc.; quinto a sanctorum collegio per dissimilitudinem. Supra 56: separatione dividet me dominus a populo suo.
Item nota super illo semitae eorum incurvatae, quod est curvitas primo culpae. Supra 51: incurvare, ut transeamus. Secundo miseriae. Ps. 37: miser factus sum ego, et incurvatus sum. Tertio tristitiae.
Baruch 2: anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva. Quarto fraudulentiae.
Eccli. 12: si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. Quinto justitiae. Job 9: deus cuius irae nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem.
Item nota super illo quasi fluvius violentus, quod christus est fluvius violentus primo propter aquarum multitudinem. Psalm. 64: flumen dei repletum est aquis. Secundo propter amoris fervorem. Daniel. 7: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Tertio propter cursus velocitatem: psalm. 45: fluminis impetus laetificat civitatem dei. Quarto propter originis altitudinem. Apoc. 22: ostendit mihi fluvium altum, etc..