Spiritus domini super.
Hic promittit populo jucunditatem. Et dividitur in duas partes. In prima gaudium promittit; in secunda populus promissionem suscipit, et gratias agit, ibi, gaudens gaudebo in domino.
Circa primum duo. Primo officium ad annuntiandum gaudium accipit; secundo gaudii rationem seu materiam praedicit: et vocabuntur.
Circa primum duo. Primo tangitur prophetiae donum: spiritus domini super me, Isaiam, unxerit, replens munere prophetiae. 2 Petri 1: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati loquuntur sancti dei homines. Vel de christo, de quo supra 11: requiescet super eum spiritus domini.
Et in psalm. 44: unxit te deus, deus tuus oleo exultationis prae consortibus tuis.
Luc. 4: haec Scriptura hodie. Secundo tangitur prophetae vel christi actus, qui est duplex: bonis praedicere praemia, ad annuntiandum: Jacobi 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras: et miseris conferre remedia. Quantum ad illos qui sunt pusillanimitate dejecti: ut mederer, consolando, vel peccata remittendo, si de christo.
Psalm. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Et quantum ad illos qui erant captivitate detenti, quibus annuntiat liberationis beneficium: et praedicarem captivis, ad litteram; vel sub diabolo, et propriis erroribus.
Supra 49: ut diceres his qui vincti sunt, exite.
Et liberationis tempus: et praedicarem annum placabilem, quantum ad liberationem Judaeorum, ultionis, quantum ad chaldaeos. Vel tempus gratiae, in quo de diabolo ultionem accepit ejus potestatem reprimens. Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras.
Ps. 64: benedices coronae, et Ps. 101: quoniam venit tempus.
Et quantum ad eos qui sunt tristitia absorpti, quibus annuntiat gaudium: ut consolarer omnes, generaliter, ut ponerem, specialiter.
Eccl. 48: spiritu magno vidit ultima. Et gaudii signum, dum signa tristitiae vertuntur in signa laetitiae, et hoc est, et darem eis. Supra 28: in die illa erit dominus corona gloriae. Et vocabuntur.
Hic praedicit gaudii materiam: et primo quantum ad aedificiorum reparationem ponens reaedificantium conditionem: vocabuntur in ea, scilicet jerusalem, praecepto et permissione Cyri, fortes justitiae, ad faciendum justitiam constantes, non commoti comminationibus adversariorum; vel apostoli. Eccli. 39: quasi rosa plantata.
Et aedificiorum reparationem et aedificabunt, praedicti viri, vel apostoli. Supra 58: et aedificabuntur in te deserta saeculorum.
Secundo quantum ad possessionum conservationem.
Et stabunt alieni. Hoc ad litteram potuit impleri, ut aliqui advenae in his vilibus servitiis occuparentur, sicut de gabaonitis: Os. 9: vivant et in usus. Vel mystice gentiles praedicatores postea simplices ecclesiae et custodiunt et excolunt ipsam ecclesiam meritis et doctrinis.
Nota super illo verbo, unxerit me, quod christum ungit deus pater primo oleo sacerdotalis dignitatis, quasi sacerdotem ad sacrificia offerendum.
Eccl. 45: unxit eum oleo sancto. Secundo regalis potestatis, quasi regem ad gubernandum. 2 Reg. 12: ego te unxi regem et principem populi mei. Tertio immensae fortitudinis, quasi pugilem ad pugnandum. 2 Reg. 1: quomodo abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul et jonathae, quasi non sit unctus oleo? quarto eminentis jucunditatis, quasi liberalem ad miserendum.
Psal. 111: jucundus homo qui miseretur et commodat. Psal. 44: unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Item christum ungit servus devotus primo lacrymis compunctionis.
Matth. 6: unge caput tuum, et faciem tuam lava. Secundo unguento devotionis. Lucae 7: haec autem unguento unxit pedes meos.
Tertio oleo purae intentionis. Eccl. 9: omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Quarto oleo laudis et gratiarum actionis. Gen. 28: surgens Jacob mane sumpsit lapidem et erexit in titulum, fundensque oleum desuper etc..
Vos autem sacerdotes. Hic praedicit materiam gaudii quantum ad hominum gloriam: et circa hoc tria facit. Primo ostendit gloriae perfectionem, quia gloriosi in spiritualibus, sacerdotes, quasi vitam sanctam sacerdotio dignam ducentes. Sicut 2 Reg. 8: de filiis David, Sap. 5: quomodo computati sunt inter filios dei, et inter sanctos sors illorum est. Gloriosi, etiam in temporalibus: fortitudinem, idest reficiemini, sustentabimini fortitudine Persarum et medorum.
Superbietis, exaltabimini. Supra 60: quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Mystice apostoli sacerdotes, quasi gentium magistri, et fortitudine martyrum delectati. Et assignat perfectionis rationem: pro confusione: quasi: ex defectu spiritualium et temporalium, confusionem habuistis. Laudabunt, vicini videntes, partem, recompensationem duplicium bonorum a deo eis factam. Zachariae 9: hodie quoque annuntians, duplicia reddam tibi. Mystice ecclesia praemia in bonis animae et corporis recipit pro duplici confusione de gentium et Judaeorum infidelitate.
Secundo tangit gloriae durationem. Laetitia sempiterna. Verum est quamdiu in justitia permanserint, sicut exponitur jerem. 18. Supra 35: laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt. Et assignat rationem: quia ego dominus. Et est sensus: per hoc quod dominus diligit justitiam, dabit vobis ut sitis justi, ut sic placeat sibi; et faciet vobiscum pactum sempiternae laetitiae. Odio: Eccl. 34: qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium suum in conspectu patris sui.
Foedus perpetuum. Jer. 31: et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum. Tertio gloriae divulgationem, et scietur; quod est referendum vel ad Judaeos qui fuerunt famosi de cultu religionis, vel ad semen spirituale apostolorum.
Eccli. 44: usque in aeternum. Gaudens gaudebo.
Hic populus promissionem suscipit, et gratias agit. Et circa hoc duo facit. Primo exprimit in persona populi, vel ecclesiae, cordis gaudium, gaudens. Habac. 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo jesu meo. Secundo confitetur divinum beneficium: et primo sub similitudine vestimentorum, inquantum divina beneficia protegunt a miseriis: quia induit me vestimentis salutis, supra 52: induere vestimentis jucunditatis tuae. Secundo sub similitudine ornamentorum, inquantum ornant: quasi sponsum, mystice quantum ad perfectos in ecclesia vicem christi agentes, sponsam, quantum ad imperfectos.
Bar. 5: circumdabo te diploide. Tertio sub similitudine germinum, quantum ad fructum: sicut enim terra. Supra 35: germinans germinabit.