CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare terrae quaedam submerguntur, et quaedam desiccantur .
Sic dicendum , quod quaedam terrae aliquando fuerunt coopertae maribus et aquis et sunt desiccatae, et e converso, quae desiccatae fuerunt, factae sunt humidae coopertae aquis : et intemperatae ex humore, factae sunt temperatae : et regiones intemperatae exsiccatae, factae sunt temperatae. Dico enim, quod sicut reperitur in antiquissimis historiis, quod aliquando super terram aegypti vincens fuit aqua, et super alias terras quasdam, quae siccae sunt super Nilum paulatim, aut per terrae raritatem effusa fuit aqua illa et derivata per rivos multos et paludes, et desiccata sunt loca illa calore solis et impressione stellarum in his temporibus: nec loca illa simul exsiccata sunt, sed successive locus post locum, secundum quod magis erat aqua profunda, et minus profunda super loca illa : cum autem reducta fuit ad temperiem siccitatis, tunc habitabilis effecta est : et plantatae sunt arbores in ea, ut ex radicibus arborum magis cohaereret terra, et postea seminata sunt semina. Quod autem verum sit quod dictum est, testatur Homerus, dicens aegyptum prius dictam Nibela, hoc est, diffusionem Nili : postea autem dicta est aegyptus, quod sonat tenebras, ''propter evaporationes aquae abundantes in ea cum aqua siccaretur. Homerus autem licet in hoc bene dixerit, non tamen ipse potuit scire omnes mutationes quae de humido et sicco factae sunt in aegypto : ideo nec omnes docere potuit. Dico enim genera-
liter, quod quaecumque terra superficie rorida est et humida : est enim roridus humor in superficie, et humor est humidus in profundo : cum, inquam, siccatur
talis terra, ipsa primo venit ad temperiem antequam incipiat abundare in superficie siccitas, et tunc rarificatur commixtio ejus quae est ex humido et sicco : et tandem invalescente calore solis et virtute stellarum calidarum super eam, erit superficies sicca, et tunc iterum commixtio ejus erit corrupta et erit sterilis. Et his de causis multa uberosa loca facta sunt sterilia, et e converso, sicut locus cui nomen est Mudkemiux, qui ex ubertate in sterilitatem est conversus. Quod autem accidit in loco uno, possibile est ut alibi accidat ex causis eisdem : non tamen simul accidet ubique, sed successive, sicut nos dicemus in libro de Causis proprietatum elementorum et impressionibus planetarum. Amplius autem in mari accidit aliquando, quod loca quae profunda erant aliquando in abysso aquae, exsiccantur : et loca quae sicca erant, profundantur , sicut accidit in Pentapoli , quod profundata est in mari rubro mortuo, et in Occavia, cujus campi qui nunc sunt uberes, fuerunt in profundo maris. Horum autem omnium causa est motus solis et revolutio orbis praecipue in magnis revoiu.tioni.bus suis, quae fiunt ex. conjunctionibus planetarum omnium vel superiorum, et ex revolutione stellarum fixarum . Ex eisdem enim causis in mundo accidunt mutationes magnae et variationes complexionis hyemis et aestatis, scilicet quod hyems quae fuit per multos annos asperior, efficitur calidior, et e converso : et idem est de aestate. Et ex eisdem causis accidit tunc sterilitas vel ubertas in locis diversis ex hoc quod efficiuntur temperata in humido et sicco, vel. intemperata in altero contrariorum istorum. Sicut autem jam diximus, mutationes istai nec simul accidunt in tempore uno, sed in tempore post tempus : ideo nec simul accidunt in omnibus locis,
sed in loco post locum. Submersio enim ex diluvio particulari in tempore regis Dulphimos, non fuit ubique, sed. in terra Graecorum tantum, et plurimum submersionis illius non etiam ubique fuit in terra Graecorum, sed post abundavit in locis quae dicuntur Athletae, quae sunt II.aud.rus et Abjulem, quorum locorum nomina sunt modo mutata. Loci autem hujus submersi multoties mutatas sunt dispositiones : quandoque in littoribus ejus habitaverunt homines qui dicebantur Phacyt, qui ante hoc nominabantur Ganicii, et modo nominantur Graeci : et haec mutatio nominum multas significat mutationes dispositionum illius terrae. Submersionis autem antiquae signum est, quod adhuc tempore Aristotelis et Alexandri Macedonis pluviae diu mundabant flumina eorum, et diu stabant paludes corum, et absque dubio accidit ex interioribus copiis redundantibus ad aquas superiores. Sunt de his autem multae diversitates enumeratae in Timaeo Platonis. Causa autem eorum jam dicta est : quia propria causa sciri non poterit, nisi ex Astronomiae disciplina , quam complebimus, Deo adjuvante.