Propter syon.
Hic promittit populo gloriae honorem: et primo ponitur prophetae petitio; secundo domini promissio: juravit dominus. Circa primum duo. Primo ipse petit; secundo alios ad petendum inducit, qui reminiscimini. Circa primum duo. Primo ipse petit ad hoc salvatoris ortum.
Propter sion, scilicet utilitatem, vel amorem, non tacebo, a precibus apud deum: salvator, Cyrus: ut splendor, in gloria regni. Mystice non tacebo, a praedicatione christi propter contradictionem; sion, regis; jerusalem, sacerdotum; salvator, christus. Dan. 10 facies eius ut species.
Secundo ostendit adventus fructum. Primo quantum ad civitatis gloriam, promittens ipsam gloriam in tribus. In dignitate regis: et videbunt, admirantes et venerantes, justum, christum vel Cyrum.
Ps. 97: viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri. In novitate nominis, et vocabitur, more antiquorum, qui ex novis eventibus nova nomina imponebant. Et hoc nomen postea exprimet.
Mystice ecclesia, quae prius synagoga.
Apoc. 2: dabo illi calculum. In munimine divinae protectionis: eris corona gloriae: quia gloriabitur in te deus tuus, sicut rex in corona regni in manu, idest in protectione sua.
Sap. 5: accipiens regnum speciei. Mystice ecclesia quasi corona dei filius, a patre coronatur. Et excludit ignominiam, in quo etiam nomen novum exprimit, non vocaberis. Ez. 36: pro eo quod dicunt de vobis, etc.. Secundo quantum ad habitantium laetitiam: et quantum ad pueros, habitabit juvenis; et quantum ad viros perfectos, et habitabunt; et quantum ad conjugatos, et gaudebit. Ier. 33: adhuc audietur in loco, etc.. Mystice juvenis cum virgine, caste, sicut maria cum joseph; sponsus, christus, sponsam, ecclesiam. Tertio quantum ad aedificiorum diligentem custodiam, quae exprimitur 2 esdrae 4: una manu aedificabant, et alia pugnabant. Super muros non tacebo: loquitur secundum similitudinem vigilum qui custodiunt civitatem: vel per metaphoram designat diligentiam principum, qui populum gubernaverunt, vel praedicatores in ecclesia. Apoc. 4: requiem non habebant clamantia: sanctus, sanctus.
Qui reminiscimini.
Hic alios ad similem petitionem inducit.
Ne taceatis, ab oratione ei, deo 1 Thess. 5: semper gaudete, sine intermissione orate.
Juravit.
Hic dominus promittit implere petitionem: et primo quantum ad hostium propulsionem, si dedero: supple, non credatis mihi. Prov. 28: qui operatur terram, et non comedit fructum ex ea.
Secundo quantum ad captivorum liberationem. Quantum ad praeparationem viae, transite, vos nuntii Cyri et Darii; lapides, impedimenta. Jerem. 50: tollite de via lapides. Vel vos custodes murorum, praedicatores. Quantum ad concessionem laetitiae, elevate signum, edictum Cyri ut omnes redirent, vel signum crucis.
Supra 11: levabit signum in nationibus. Et quantum ad retributionem justitiae: dicite filiae, plebi Judaeorum, salvator, deus vel Cyrus, merces, ut vobis bona, et hostibus mala reddantur. Mystice de adventu christi ad judicium.
Supra 40 idem. Tertio, ibi, et vocabunt, ponit liberatorum honorem, qui in magna fama sanctitatis habebantur, propter beneficia eis praestita.
Supra 1: post hoc vocaberis.
Mystice de ecclesia et populo christiano.
Nota super illo verbo, propter sion non tacebo, quod sancti non tacent primo propter accensum desiderium. Jer. 20: et factum est in corde meo verbum domini, quasi ignis aestuans. Secundo propter evidens verum. Act. 4: non enim possumus quae vidimus; tertio propter injunctum officium. 1 Cor. 9: necessitas mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.
Quarto propter expectatum praemium.
Gal. Ult.: bonum enim facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
Item super illo verbo, donec egrediatur ut splendor, quod christus splendet primo patris imagine. Heb. 1: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Secundo sanctorum lumine. Psalm. 109: in splendoribus sanctorum ante Luciferum genui te. Tertio gloriae plenitudine. Matth. 17: resplenduit facies ejus sicut sol. Quarto doctrinae rectitudine.
Supra 60: ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.