Quis est iste.
Hic incipit tangere discretionem malorum a bonis in consecutione promissae salutis. Et dividitur in partes tres. In prima introducit judicem, quasi ad discernendum; in secunda proponit iudici petitionem, ibi, miserationum; in tertia judex pronuntiat sententialiter discretionem, 65 cap.: quaesierunt me.
Circa primum duo. In prima movetur quaestio de persona judicis; in secunda de qualitate habitus, quare ergo rubrum? circa primum duo. Primo ponit quaestionem; secundo responsionem, ego qui loquor.
Sciendum autem, quod omnes sancti communiter haec exponunt de christo. Et quaestio ista est Angelorum, qui quidem ad plenum mysteria incarnationis christi non intelligebant; et ideo quasi ignorantes quaesierunt, secundum quod dicit Hieronymus. Cui contrarium videtur dicere Augustinus super genes., ubi dicit, quod Angeli a principio creationis suae cognoverunt omnia quae ipse erat facturus, sive rerum rationes seminales rebus indiderit, sive apud se tantum retinuerit ut fierent, quamvis rebus inessent ut fieri possent. Et sic videtur quod hujusmodi mysteria cognoverint.
Ad quod solvit Glossa Eph. 3, super illud: mihi autem omnium sanctorum, etc.. Et dicit, quod majores cognoverunt; sed minores, quorum est vox ista, ignoraverunt. Dionysius tamen aliter videtur dicere, 7 cap. Caelest. Hier.; vult enim quod haec quaestio sit supremorum Angelorum, qui a deo immediate illuminationes recipiunt. Unde eis immediate respondetur a deo: ego qui loquor; quamvis ipsi propter reverentiam christi, a se invicem quaererent, sicut discipuli expectantes magistri responsionem.
Quamvis autem supremi Angeli sciverint hujusmodi mysteria quantum ad substantiam facti, tamen quantum ad particulares circumstantias non perfecte sciebant. Unde etiam minus videntur a superiori intellectu perfecto, scilicet divino, quam angelico, unde super hoc magis illuminari quaerebant, ut perfectius intelligerent. Mirantur autem tria. Primo victoriosum adventum: qui venit, in caelum, de edom, mundo, interpretatur enim sanguineus, vel terrenus; de bosra, inferno, prius munito custodia Daemonum. Bosra quandoque est nomen proprium cujusdam civitatis in terra Moab, quandoque nomen appellativum, et est idem quod terra vel urbs munita. Unde frequenter ponitur pro terra idumaea munita montibus; hic autem pro jerusalem, vel inferno. Vestibus, idest membris corporeis, tinctis, sanguine passionis. Supra 34: ecce super idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium. Secundo mirantur in ipso decorum aspectum: iste formosus, a forma calidum et sic est aliquis formosus qui propter calorem excitatur; vel a forma; et sic dicitur formosus, propter figuram, idest debitam commensurationem membrorum, in stola, habitu humanitatis. 1 Pet. 1: in quem desiderant Angeli prospicere. Tertio cunctantur virtuosum incessum, gradiens, in caelum, non auxilio angelico, sed sua virtute; quod hactenus inauditum. Heb. 1: portans omnia verbo virtutis suae. Ego. Hic ponit responsionem, et ostendit se judicem: qui loquor justitiam, idest qui habeo auctoritatem judicium gentibus proferendi: supra 42; doctorem, supra 45: ego dominus loquens justitiam: et salvatorem: et propugnator, contra Daemones, ad salvandum, genus humanum. Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus, et factus est mihi in salutem.
Eodem: dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus.
Nota super illo verbo, iste formosus, quod christus est formosus, primo quia rutilans splendore divinitatis. Heb. 1: cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus. Secundo quia figuratus conformitate unionis. Psal. 44: speciosus forma prae filiis hominum. Tertio quia distinctus diverso colore virtutis. Cantic. 5: dilectus meus candidus et rubicundus; quarto quia vestitus honestate conversationis. Job 40: esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
Quare ergo rubrum? hic ponit secundam quaestionem de habitu: et primo ponit quaestionem, quare ergo? ac si diceret: hujusmodi sanguinis insignia non justi, sed iniqui deferre consueverunt; non salvatores, sed potius occisores.
Quasi calcantium: est enim vinum rubrum in partibus illis, quod tingit in modum sanguinis.
Zach. 3: indutus erat.
Secundo ponit responsionem, torcular: et primo assignat ruboris rationem; secundo prosequitur totum rei ordinem, dies ultionis.
Circa primum tria. Primo narrat singularem victoriam: torcular, scilicet crucem in qua pondere passionis pressus, hostes, calcavi solus, patiens, et vincens; et de gentibus non est vir mecum, in auxilium, quia eo relicto omnes fugerunt. Et dicit signanter, vir, propter beatam virginem, in qua fides nunquam defecit. Can. 1: botrus cypri dilectus meus mihi in vineis engaddi.
Thren. 1: torcular calcavit. Secundo tangit hostium vindictam: calcavi eos, Daemones, vel Judaeos, furor, ira accensa. Ps. 90: super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Tertio quasi concludit ruboris causam: et aspersus est sanguis, meus, quia de corpore meo exiens, eorum, quia eorum potestati concessus ad effundendum. Loquitur secundum similitudinem victoris, cujus vestes caede inquinantur. Supra 9: vestimentum mixtum sanguine. Inquinavi, eorum reputatione.
Dies ultionis. Hic prosequitur totum rei ordinem: et primo ponit temporis congruitatem: ultionis, quantum ad Daemones retributionis, quantum ad justos, quorum merces usque tunc dilata erat. Supra 34: dies ultionis domino. Secundo proponit salutis necessitatem: circumspexi, et non erat auxiliator, humano generi qui posset ipsum salvare, supra 59: vidit quia non est vir; vel non erat auxiliator, mihi in cruce. Job 19: fratres mei elongaverunt a me, et noti mei recesserunt a me. Ps. 141: considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Eccli. 51: circumdederunt me undique.
Tertio salutis impletionem: et salvavit, idest salutem resurrectionis fecit mihi, vel salutem humani generis, brachium, virtus.
Ps. 97: salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Quarto vindictae expositionem: et conculcavi populos, Judaeos per Romanos, inebriavi, replevi afflictione, eorum, Judaeorum, et Daemonum. Supra 23: dominus exercituum tetigit hoc. Posset autem exponi totum ad litteram, ut induceretur dominus metaphorice, quasi veniens ad delendos diversos populos hostes Judaeorum, et praecipue idumaeos, secundum modum metaphoricum qui habitus est. Supra 59: indutus est justitia ut lorica. Miserationum domini. Hic propheta judici qui justitiam locuturus et impleturus venit, petitionem porrigit: et primo inclinat ipsum ad pietatem, (secundo) porrigit petitionem, 64 cap.: utinam dirumperes.
Prima in duas. In prima inclinat ad pietatem commemorans pristina beneficia quae defecerunt; in secunda, pericula quae incurrerunt, quare errare. Circa primum duo. Primo proponit intentum, quae reddidit, pro nostris meritis, tam in bonis, quam in malis poenae, bonorum, quae gratis dedit. Eccli. 51: memoratus sum misericordiae tuae, domine.
Secundo prosequitur propositum: et primo commemorat beneficia, quantum ad evasionem periculorum, commemorans singularem electionem: et dixit, scilicet deus: verumtamen, quamvis ipsi contra me essent, non negantes, scilicet Abraham.
Vel non negantes, quia saltem fidem meam tenent.
Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus. Et quantum ad diligentem protectionem, in omni tribulatione. Et ipse est tribulatus, per compassionem: vel non est, statim, sed distulit etiam nunc, ut quasi corrigerentur: et Angelum faciei, idest faciem meam videns, salvavit, quasi dux eorum per desertum.
Exod. 32: duc populum istum, Ps. 90: Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et quantum ad paternam dilectionem: in dilectione redemit, ab Aegypto; portavit, in deserto; levavit, idest extulit, super alios in terra promissionis.
Os. 11: puer Israel. Secundo tangit beneficia quantum ad remissionem culparum: et primo ponit culpam: ipsi autem afflixerunt spiritum ejus, scilicet dei, vel sancti, Moysi, per diversa jurgia. Ps. 105: et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Secundo ponit poenam: et conversus est, scilicet deus.
Thren. 2: factus est dominus velut inimicus.
Iob 30: mutatus est mihi in crudelem.
Tertio ponit indulgentiam. Et recordatus, tandem Moysi, qui pro eis oravit. Exod. 32: aut dimitte eis, aut dele me de libro in quo me scripsisti.
Ps. 104: memor fuit in saeculum testamenti ejus, verbi quod mandavit in mille generationes.
Nota super illo verbo, torcular calcavi, quod de torculari crucis fluxit primo sanguis ad redimendum. 1 Pet. 1: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine jesu christi. Secundo aqua ad emundandum. Ps. 77: eduxit aquam de petra. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam. Tertio oleum ad sanandum.
Job 29: petra fundebat mihi rivos olei.
Quarto mel ad consolidandum. Deut. 32: ut sugeret mel de petra. Quinto vinum ad confortandum.
Prov. 3: vino torcularia redundabunt.
Ubi est qui eduxit? hic plangit eadem beneficia eis subtracta: et primo plangit beneficiorum defectum: ubi est qui eduxit? Moyses, vel deus, cum pastoribus, maria et Aaron. Sap. 10: deduxit eos in manibus. Ubi est.
Spiritum sancti sui? Moysi; quod legitur Num. 11: ad dexteram, prospere. Qui scidit, ubi est spiritus? Ps. 135: qui divisit mare rubrum in divisiones. Et ubi est qui eduxit, quasi equum scilicet sine impedimento; descendens, inoffenso curru, eius, populi. Sapien. 19: et in mari rubro via sine impedimento. Prov. 3: ambulabunt fiducialiter, Iud. 6: ubi sunt mirabilia eius. Secundo inclinat judicis affectum: et primo petit audientiam: attende de caelo. 3 Reg. 8: tu exaudies de caelo. Secundo provocat ad misericordiam.
Ubi est zelus? quo dilexisti nos. Ps. 88: ubi sunt misericordiae tuae antiquae, domine? iob 12: si continuerit aquas. Tertio proponit miserendi causam: tu enim pater noster, Abraham nescivit nos, adhuc vivus, quia nec nos tunc eramus. Vel etiam modo, nolens orare pro nobis, quia non invocamus ipsum. Vel, secundum Augustinum, quia mortui, etiam sancti, nesciunt quid agatur erga vivos. Sed hoc intelligendum est quantum ad virtutem cognitionis humanae, non quantum ad irradiationem divini luminis.
Deut. 32: ipse enim est pater tuus, qui possedit te, fecit te et creavit te. Quare errare? hic proponit mala quae incurrerunt. Et primo quantum ad mala culpae. Errare de viis, mandatis, fecisti, permittendo, non immittens gratiam, et non corrigens, indurasti, permisisti. Rom. 9: cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Secundo proponit mala poenae: et primo petit misericordiam: convertere, de ira ad misericordiam, propter servos, patres nostros. Ps. 89: convertere, domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos.
Thren. Ult. Converte nos, domine et convertemur; innova dies nostros sicut a principio.
Secundo proponit miseriam quantum ad servitutem: quasi nihilum, idest sine resistentia. Supra 26: domine deus noster, possederunt nos domini absque te. Quantum ad sanctorum profanationem.
Et hostes nostri; 1 Mach. 2: sancta in manu; quantum ad honoris pristini amissionem, facti sumus, sine rege sine templo, in principio, in Aegypto, vel etiam ante vocationem Abrahae. Jer. 14: tu autem in nobis es domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, domine.