CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De vera sententia de esse maris.
Dicamus ergo nunc sententiam veram de esse maris. Sunt ergo multa maria quae non permiscentur sibi ad invicem nisi in radice, quia continuantur ad Oceanum : et secundum descriptionem factam sub Julio Caesare, maria mediterranea in toto orbe habitabili sunt triginta : quorum duo ab Oriente ab Oceano egredientia, sunt mare Gauritanum, quod mare Persicum puto esse, et mare quod est apud montes Caspios : et ideo non potest esse congregatum ex aliis aquis, quia tunc non potest esse principium tam multorum et tam magnorum marium. Causa autem quare mare currit ab Aquilone in Meridiem, est coarctatio littorum ejus et constrictio plus quam sustineat aqua quae est in eis, et ideo partes se impellunt a loco altiori ad locum magis declivem sicut ab Aquilone et Meridiem : et ideo communiter loquendo cursus aquae est ex parte Septentrionis in Meridiem : quia pars Septentrionis altior est parte Meridiei. Et hoc testificantur quidam naturales : dixerunt enim quod sol per diem currit in semicirculo qui est ab Oriente in Occidentem : sed non recurrit per semicirculum inferiorem, scilicet ab Oriente in Occidentem, sed potius cum est in Occidente, redit per semicirculum quae ab Oriente incipit, et per punctum Aquilonis redit in Orientem. Si autem quaeratur ab illis, quare de nocte non videatur sol sicut in mane quando oritur, et de vespere quando videtur in crepusculo? dicunt illi quod terra et aqua in Aquilone altior est quam alibi : et ideo sol de nocte non videtur in Aquilone : et licet falsum dicant, tamen concordant in hoc quod altior est terra in Aquilone, et ideo cooperit solem propter altitudinem suam.