Hic incipit propheta interponere orationem suam pro eis ad deum, ut in aliquo misericordiam consequantur, saltem post aliqua flagella. Et dividitur in duas partes. In prima ponitur quaedam disceptatio prophetae cum domino, ad impetrandum, postmodum in secunda ponitur finalis determinatio, cap. 15: et dixit dominus ad me, etc..
Circa primum duo. In prima ponitur populi afflictio, quae est orationis occasio, in secunda ponitur prophetae cum deo disceptatio, ibi, si iniquitates nostrae. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, hoc est verbum, interioris revelationis, quod factum est de sermonibus, exterius annuntiandis, siccitatis, quae imminente captivitate eis supervenit. Vel de sermonibus siccitatis, idest de siccitate sermonibus digna. Secundo prosequitur siccitatis incommodum: et primo quantum ad afflictionem hominum, quantum ad potus penuriam, ponens tristitiam: luxit Judaea, afflicta siti. Isa. 24: luxit vindemia, et infirmata est vitis, et ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. Portae, judices qui in portis sedebant, corruerunt, a pristina laetitia, obscuratae sunt, idest involutae tenebris tribulationis. Thren. 2: defixae sunt in terra portae ejus, perdidit, et contrivit vectes ejus. Vel quia prae nimia siccitate muri dissolvebantur, et ita cadentibus portis, propter aquae defectum reparari non poterant. Clamor, conquestionis et planctus. Isa. 24: clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. Et assignat tristitiae causam: majores miserunt minores suos ad aquam.
Isa. 41: egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Et quantum ad sterilitatem terrae, plagam in possessionibus: confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua, in signum confusionis. Supra 12: confundemini a fructibus vestris propter iram furoris domini. Et in cultoribus: quia non venit.
Joel. 1: confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri, vinea confusa est, et ficus elanguit.
Secundo ponit afflictionem sylvestrium animalium, quantum ad cervos: nam et cerva in agro peperit, et reliquit; quae multum circa custodiam filiorum solicitatur.
Job 39: numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? et quantum ad onagros. Et onagri, qui tamen diu sitim sustinent: psalm. 103: expectabunt onagri in siti sua: in rupibus, in quibus magis stat ventus, traxerunt, in sitis refrigerium, quasi dracones, qui propter sitim ventum trahunt.
Supra 2: onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui.