S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .
CAPUT II. Quid res, quid signa.
CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.
CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.
CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.
CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.
CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.
CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.
CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.
CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.
CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.
CAPUT XIII. Verbum caro factum est.
CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.
CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.
CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.
CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.
CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.
CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.
CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.
CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.
CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.
CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.
CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.
CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.
CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.
CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.
CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.
CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.
CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.
CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.
CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.
CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.
CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.
CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.
CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.
CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.
CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.
CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.
CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.
CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.
CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.
CAPUT V. Diversitas linguarum.
CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.
CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.
CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.
CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.
CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.
CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.
CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.
CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.
CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.
CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.
CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.
CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.
CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.
CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.
CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.
CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.
CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.
CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.
CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.
CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.
CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.
CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.
CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.
CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.
CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.
CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.
CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.
CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.
CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.
CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.
CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.
CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.
CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.
CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.
CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.
CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.
CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.
CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.
CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.
CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.
CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.
CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.
CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.
CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.
CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.
CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.
CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.
CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.
CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.
CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.
CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.
CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.
CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.
CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.
CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.
CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.
CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.
CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.
CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.
CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.
CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.
CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.
CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.
CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.
CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.
CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.
CAPUT IV. Officium doctoris christiani.
CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.
CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.
CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.
CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.
CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.
CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.
CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.
CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.
CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.
CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.
CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.
CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.
CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.
CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.
CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.
CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.
CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.
CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.
Chapter 18.—We Must Take into Consideration the Time at Which Anything Was Enjoyed or Allowed.
26. We must also be on our guard against supposing that what in the Old Testament, making allowance for the condition of those times, is not a crime or a vice even if we take it literally and not figuratively, can be transferred to the present time as a habit of life. For no one will do this except lust has dominion over him, and endeavors to find support for itself in the very Scriptures which were intended to overthrow it. And the wretched man does not perceive that such matters are recorded with this useful design, that men of good hope may learn the salutary lesson, both that the custom they spurn can be turned to a good use, and that which they embrace can be used to condemnation, if the use of the former be accompanied with charity, and the use of the latter with lust.
27. For, if it was possible for one man to use many wives with chastity, it is possible for another to use one wife with lust. And I look with greater approval on the man who uses the fruitfulness of many wives for the sake of an ulterior object, than on the man who enjoys the body of one wife for its own sake. For in the former case the man aims at a useful object suited to the circumstances of the times; in the latter case he gratifies a lust which is engrossed in temporal enjoyments. And those men to whom the apostle permitted as a matter of indulgence to have one wife because of their incontinence,165 1 Cor. vii. 1, 2, 9. were less near to God than those who, though they had each of them numerous wives, yet just as a wise man uses food and drink only for the sake of bodily health, used marriage only for the sake of offspring. And, accordingly, if these last had been still alive at the advent of our Lord, when the time not of casting stones away but of gathering them together had come,166 Eccles. iii. 5. they would have immediately made themselves eunuchs for the kingdom of heaven’s sake. For there is no difficulty in abstaining unless when there is lust in enjoying. And assuredly those men of whom I speak knew that wantonness even in regard to wives is abuse and intemperance, as is proved by Tobit’s prayer when he was married to his wife. For he says: “Blessed art Thou, O God of our fathers, and blessed is Thy holy and glorious name for ever; let the heavens bless Thee, and all Thy creatures. Thou madest Adam, and gavest him Eve his wife for an helper and stay. . . . And now, O Lord, Thou knowest that I take not this my sister for lust, but uprightly: therefore have pity on us, O Lord.”167 Tobit viii. 5–7.
CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.
26. Item cavendum est ne forte quod in Scripturis veteribus pro illorum temporum conditione, etiamsi non figurate, sed proprie intelligatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora quis putet in usum vitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum, quibus evertenda est, satellitium quaerente, non faciet; nec intelligit miser ad hanc utilitatem illa sic esse posita, 0076 ut spei bonae homines salubriter videant et consuetudinem quam aspernantur posse habere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi charitas utentium, et hic cupiditas attendatur.
27. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud, quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus voluptatibus implicata: inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus carnalem cum singulis conjugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum (I Cor. VII, 2), quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac vita invenisset Domini adventus, cum jam non mittendi, sed colligendi lapides tempus esset (Eccle. III, 5), statim seipsos castrarent propter regnum coelorum: non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Noverant quippe illi homines etiam in ipsis conjugibus luxuriam esse abutendi intemperantiam: quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum; et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te coeli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam, et dedisti illi adjutorium Evam: et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa veritate, ut miserearis nostri, Domine (Tob. VIII, 7-9).