CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De modo fluxionis reditus ipsarum aquarum.
Videntur autem omnia flumina reflexa esse de mari ad seipsa, ut iterum fluant : et ita videtur mare esse finis et principium aquarum. Unde omnis origo aquarum et principium earum est in mari, quod nominatur Oceanus, quia mare est plus in ratione principii quam in ratione finis : habet enim Oceanus strictum medium respectu suae aquae. Voco autem medium totam latitudinem quae est inter duo littora Aquilonaria: et ideo supra diximus, quod partes aquae impellunt se ad Meridiem ab Aquilone. Habet etiam idem mare longinquum profundum ab Aquilone in Meridiem per duo puncta Orientis et Occidentis, et suum profundum ubique est abundans : abundat enim in Aquilone ex generatione aquarum illic : in Meridie autem abundat propter hoc quod continue fluit ab Aquilone in Meridiem : et ideo cum sit ubique copiosum in aqua, ubique est principium. Dividitur enim ipsum per exitum aquae salsae ab eo in alia maria mediterranea : aquae enim ipsius maris impelluntur ad medium maris tanquam ad locum illum unde prius separabatur cum effluxit, et unde fuit motus principium cum exivit a mari. In illo enim loco aliud passa fuit a calore solis vel ex alia causa quare segregatur ab eo quando effluit: amittens autem illud accidens in fluendo iterum redit ad locum illum, quia ille locus debetur aquae quae est in vera aquae forma : quia, sicut alibi dictum est, locus est de consequentibus formam: et ideo quia aquae redeuntes adunantur ad mare, tunc redeunt ex contrario cursu ex quo inceperunt : quia a medio mari leves elfectae calore solis effluxerunt, vel in aerem sunt vaporabiliter suspensae : redeuntes autem gravatae sunt et redeunt ad locum medium maris quanto vicinius possunt : et si separatio aquarum a medio mari fuit inferius per fundum littoris maris, per quem venit ad loca concava fontium et Humilium, necessario revertuntur superius in superficie maris intrantes in ipsum mare, sicut omnia Humilia videmus intrare in mare, ex superficie autem reflectuntur ad medium unde cursum receperunt cum primo effluxerunt a mari.