Caput XXIII.
Veneno Alexandro rege Macedoniae perempto, duces ejus totum inter se orbem diviserunt, seseque mutuis bellis consumpserunt.
0845B
At ego nunc revocor,
0845C
Ut per haec eadem tempora. Edd. vett.,
ut per eadem tempora.
ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces, revolvam; qui
mortuo Alexandro diversas sortiti provincias, mutuis se bellis consumpserunt, quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi
spectare videor, quasi aliqua immensa castra per noctem de
0846A 201 specula montis aspectans, nihil in
0845C
Magno campi spatio. Ita Lugd. Bat. tert, Coll.
0845D Gronov. cum tribus Florentt. At vulg.,
in magni campi spatio.
magno campi spatio praeter innumeros focos cernam: ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam
Europae partem, Libyaeque vel maximam, horrendi subito bellorum globi colluxerunt? qui cum ea
0845D
Praecipue. Flor. tres,
praecipua.
praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris, quasi fumi caligine, turbaverunt. Sed nequaquam
tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero. Igitur
0845D
Alexander per duodecim annos. Alexander Macedo, inquit Cic. Philip. V,
cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, tertio et trigesimo anno mortem obiit. Vixit enim annos 32, menses 8. Regnavit an. 12, mens. 8. Arrianus lib. VII extremo. Fabr.
Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit. Principes vero ejus quatuordecim annis dilaniaverunt,
et veluti opimam praedam a magno leone prostratam
0845D
Avidi. Perizon.,
avide, et
dilacerarunt, pro
dilaniaverunt.
avidi discerpsere catuli: seque ipsos invicem in rixam irritatos
0846B praedae aemulatione fregerunt. Itaque
0845D
Prima Ptolemaeo Hic. est Πτολεμαῖος ὁ Λαγοῦ,
Ptolomaeus Lagi F., primus rex Aegypti, a quo deinceps qui Aegyptum obtinuerunt usque ad
Auletem (quem regno pulsum ab Alexandrinis A. Gabinius
0846B restituit) ejusque filium (quem C. Julius Caesar interemit)
Ptolemaei nomen tulerunt. Fabr.
prima Ptolemaeo
0846B
Aegyptus. Sic omnino ex mss. consensu est reponendum; Fabr. et vulg. male
Aegypti.
Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte provenit. Confinem huic provinciae Syriam
0846B
Laomedon Mitylenaeus. Λαομέδων ὁ Μιτυληναῖος cui Syriam cum Phoenice datam, Curtius lib. ult.
0846C scribit. Fabr.
Laomedon Mitylinaeus, Ciliciam Philotas
0846C
Ciliciam Philotas, Philo Illyrios. Ita legitur quoque in nostro manuscripto Justini libr. XIII, pro quo in impressis,
Ciliciam Philotas cum filio, et Illyrios accipiunt, mendose legitur. Fabr.
, Philo Illyrios accipiunt.
0846C
Mediae majori Atropatus. Ἀτροπάτης ὁ τῆς Μηδίας σατράπης,
Atropatus Mediae praefectus, est apud Arrianum lib. VII. Unde non solum Justinus et Orosius emendandi, verum etiam Diodorus, apud quem lib. XVIII est,
Ἀτράτῃ δὲ Μηδίαν, duobus litteris οπ in medio praetermissis. Fabr.
Mediae majori Atropatus,
0846C
Minori socer Perdiccae. Sic est etiam in manuscriptis: sed Justinus habet,
minori Alceta frater Perdiccae praeponitur. Ἀλκέτας ὁ ἀδελφὸς Περδίκκου, nominatur a Diodoro lib. XVIII. Fabr.
minori socer Perdiccae praeponitur.
0846C
Susiana gens Scyno. De Scyno praeter Justinum et Orosium alii, quod sciam, nihil. Antipater postea Antigono τὴν Συσιανὴν dedit, cui Perdiccas
primo Παμφιλίαν, καὶ Λυκίαν, τὴν μεγάλην καλουμένην
0846D Φρυγίαν attribuerat, auctore Diodoro. Orosius vero Justinum secutus scribit,
Pamphyliam et Lyciam Nearcho datam, quem vulgo
Learchum vocant. De
Nearcho Diod., Plutarchus, Arrianus. Fabr.
Susiana gens Scyno, Phrygia major Antigono 202 Philippi filio assignatur. Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander,
0846D
Lydiam Menander. Menander est etiam in manuscriptis Justini et Orosii libris, sed verendum, ne notus
Menander pro ignoto
Meleagro in has sedes migraverit. Nam Meleagro Lydiam assignatam scribit Diodorus. Fabr.
Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus
0846D
Minorem Phrygiam. Τὴν ἐφ᾽ Ἑλλησπόντῳ Φρυγίαν, Diodorus. Fabr.
minorem Phrygiam accipit.
0846D
Thracia et regiones Pontici. Λυσιμάχῳ ἐδόθη Θράκη καὶ τὰ συνορίζοντα τῶν ἐθνῶν παρὰ τὴν Ποντικὴν θάλασσαν, Diod. Fabr.
Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia
0847A Eumeni data: summa castrorum
0847B
Seleuco Antiochi. Hic est
Seleucus ὁ τῆς Ἀσίας τῆν περὶ Εὐφράτην βεβασιλευκὼς, ut inquit Appianus in Syriacis: qui in Asia majore et Syria regnavit. Fabr.
Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri
0847B
Praeficitur. Perizon.,
praeponitur.
praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui
0847B
Sub Alexandro. Lugd. Bat. tert. et Coll. Gronov.,
ab Alexandro.
sub Alexandro esse coeperant, permanserunt.
0847B
Seras. Habet etiam noster manuscriptus Justinus, pro quo in impressis,
Sed res,
legitur. Fabr.
Seras, inter duos amnes Hydaspem et Indum constitutos, Taxiles habuit. In colonias in Indis conditas
0847B
Pithon Agenoris. Πείθων sive Πίθων ὁ Ἀγήνορος
0847C est apud Diodorum et Arrian. Unde quomodo hoc nomen scribendum sit cognoscitur. Fabr.
Pithon Agenoris filius mittitur.
0847C
Parapamenos fines Caucasi montis. Mss. fere omnes magno consensu,
fine, videlicet Flor. pr. et tert. cum Lugd. Batt. quatuor, Meo, Perizon. et Coll. Gronov. Id significare voluit Orosius, populos
hos fuisse in extremis Caucasi jugis sitos. Apud Justinum lib. XIII, cap. 4 pro
et fines Caucasi montis, Graevius,
et finem legit. Apud eumdem pro
Extarches ex Orosio reponi debet
Oxyartus, vel
Oxyarches, ut est in cod. Longob. et quibusdam aliis.
Parapamenos fines Caucasi montis
0847C
Oxyartes. Ita hoc nomen in Gualtheri libro recte scriptum est, ex quo vulgo
Axiarches, fecerunt; Diodorus, τὴν καὶ παρὰ τὸν Καύκασον κειμένην, ὀνομαζομένην δὲ Παροπισαδῶν, προσώρισεν Ὀξυάρτῃ τῷ Βακτριανῷ βασιλεῖ,
τοῦ τὴν θυγατέρα Ῥωξάνην γεγαμηκῶς ἦν Ἀλέξανδρος; id est,
Fines ad Caucasum montem, qui Paropamisadarum dicuntur, attribuit Oxyartae Bactrianorum regi: cujus filia Roxane cum Alexandro
fuerat.
Ergo Trogus,
Parapamenos fines dixit τὴν τῶν
0847D Παροπαμισαδῶν χώραν. Fabr.
Oxyartes accepit. Arachosii Gedrosiique
0847D
Sibyrtio. Diodor. Σιβυρτίῳ ἔδωκεν Ἀραχωσίαν καὶ Κεδρωσίαν: Arrianus lib. VI de eodem
Sibyrtio agens, τούτῳ Ἀραχωντῶν τε καὶ Γεδρωσίων ἄρχειν ἐδόθη. Plutar. quoque Γεδρωσίαν nominat, quam Diodorus Κεδροσίαν. In nostris
manuscriptis,
Cedrosique legitur. Apud Justinum locus mutilatus est, qui in nostro antiquo integre legitur hoc modo:
Arachosii, Cedrosique Sibyrtio traduntur, Drangae et Araei Stasano ri. Στασάνωρ ὁ Ἀρείων καὶ Δράγγων σατράπης vocatur ab Arriano lib. VI. De eodem Diodor., Στασάνορι δὲ τῷ Σολίῳ τὴν Ἀρείαν καὶ
Ἀραγγινὴν. Fabr.
Sibyrtio decernuntur. Drangas et Areos Stasanor, Bactrianos
0847D
Amyntas. Hic Diodoro est
Philippus, apud quem sic legimus: Φιλίππῳ προσώρισε Βακτριανὴν καὶ Σαρδιανὴν, Φραταφέρνῃ Παρθυαΐαν, καὶ Ὑρκανίαν, Πευκέστῃ
0848B Περσίδα, Τληπολέμῳ Καρμανίαν, Ἄρχωνι Βαβυλονίαν, Ἀρχεσιλάῳ Μεσοποταμίαν. Ubi vides nullam
Scythaei et
Nicanoris mentionem fieri. Deinde nostra emendatio illius quoque auctoritate munitur, quam in
Arcelai nomine, quod est in vetustis, neglexi. Fabr.
Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Nicanor 203 Parthos, Philippus Hyrcanios, Phrataphernes Armenios, Tlepolemus Persas,
Peucestes Babylonios, Archon Pelasgos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt.
0847B Igitur causa et origo bellorum
0848B
Epistola Alexandri. Haec epistola recitata fuit in mercatu Olympiaco, ut ait Just. lib. XIII, Ολυμπιάσιν, ut Graeci dicunt, exstatque apud Diodorum
lib XVIII. Fabr.
epistola Alexandri regis fuit, qua jussit omnes exsules patriae libertatique restitui. Potentes enim civitatum Graeciae timentes,
ne exsules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt.
0848B
Primi Athenienses. Hoc bellum quod Graeci
0848C cum Antipatro gesserunt,
Lamiacum dictum fuit, et a Diodoro lib. XVIII copiose descriptum est. Fabr.
Primi Athenienses, contracto triginta millium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte obvenerat
gerunt:
0848C
Per Demosthenem. Propter hoc beneficium Demosthenes, qui propter pecuniam ab Harpalo captam damnatus solum verterat, ab exsilio revocatus
fuit. Plutarchus in Demosthene, Justinus lib. XIII, Pausanias I. Fabr. —Aliquanto post tres Florentini cum Meo et Perizon.
venerat legunt pro
obvenerat.
per Demosthenem
0848A quoque oratorem Sicyona, Argos et Corinthum, caeterasque civitates sibi socias adjungunt,
0848C
Antipatrum obsidione cingunt. Justinus, Antipatrum Heracleae obsessum a Leosthene scribit, Diodorus lib. XXVIII, Strabo IX, Pausan. I, et Plutarch. in
Demosth. et Eumene,
Lamiae, unde Lamiacum bellum. Fabr.
Antipatrum obsidione cingunt. Ibi dux eorum Leosthenes,
0848C
Telo e muris jacto perfossus. Πληγεῖς εἰς τὴν κεφαλὴν λίθῳ παραχρῆμα ἔπεσε, Diod., quem de Leonnati caede etiam consule. Fabr.
telo e muris jacto perfossus, occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt, ejusque copiis
comminutis, ipsum interficiunt. Perdicca vero bellum
0848C
Ariarathi Cappadocum. Ἀριαράθην τῆς Καππαδοκίας δυνάστην, Diodorus nominat. Meminit Plutarchus in Eumene. Fabr.
Ariarathi Cappadocum regi intulit, eumque vicit; in qua victoria nihil praeter vulnera et pericula conquisivit,
0848C
Nam omnes ante irruptionem. En utilitatem
0848D Epitomarum! Nam cum Trogus rem primum in Cappadocia cum Ariarathe rege, deinde in Pisidia cum Larandaeis et Isauriis a Perdicca
gestam exposuisset, Justinus haec ita detruncavit, ut ex duobus quasi corporibus vix unum reliquerit. Isaurii ergo hanc crudelitatem
in se suosque exercuerunt, ut scribit Diodorus lib. XVIII, ubi et bellum inter Antigonum et Perdiccam exponit. Fabr.
nam omnes ante irruptionem urbis suae, succensis domibus suis, se suaque omnia concremaverant. Post haec bellum inter Antigonum
et Perdiccam oritur gravissime, multis provinciis et insulis ob auxilia 204 vel negata, vel praestita dilaceratis. Diu deliberatum,
utrum in Macedoniam bellum transferretur,
0848B an in Asia gereretur: novissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. Sic Macedonia, in duas partes discurrentibus
ducibus, in sua viscera armatur. Ptolemaeus, Aegypti viribus et Cyrenensibus copiis instructus, occurrere bello Perdiccae
parat. Inter haec
0848D
Neoptolemus et
Eumenes. Neoptolemus Eumeni in auxilium relictus a Perdicca, consilio cum adversariis communicato, insidias Eumeni parabat, qua re
patefacta praelio cum ipso dimicare coactus, in extremum discrimen venit, et copias fere omnes amisit. Diodorus, Plutarchus
in Eumene. Justinus lib. XIII. Fabr.
Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se praelio digladiati sunt. Victus Neoptolemus, ad Antipatrum fugit: quem, ut Eumenem
0849A
0849B
De insperato. Flor. tert. et Meus,
ex insperato.
de insperato opprimat perurget: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit. In eo bello
0849B
Polyperchon occiditur. De
Polyperchonte in
0849C hoc praelio occiso alii, excepto Justino, nihil quidquam. Diodorus et Plutarchus Craterum ducem a Perdiccae partibus in
hoc praelio cecidisse, memoriae prodiderunt, quos de congressu Eumenis cum Neoptolemo, ac mutuis vulneribus lege. Fabr. —In
morte Polyperchontis errat Justinus, vixit enim satis diu post haec tempora, ut docuimus in Historia seu Vita Antigoni et
in Vita Cassandri, videturque eodem fere tempore senio fuisse exstinctus, quo Cassander aqua intercute periit. Quae vero toto
hoc capite recensentur, uberius exposuimus in extremo tomi I et toto tomo II Historiae Universalis.
Polyperchon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis vulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes victor evasit.
Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis, ipse quoque interfectus est.
0849C
Eumenes, Pithon, etc. Hi quatuor ita nominantur a Justino: Plutarchus
Eumenis tantum meminit: Diodorus scribit Eumenem cum quinquaginta viris illustribus, in quibus
Alcetas frater Perdiccae erat, a Macedonibus capitis condemnatum. Fabr.
Eumenes, Pithon, et Illyrius, et Alceta frater Perdiccae, a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque adversum eos
0849C
Antigono decernitur. Ab Antigono, mendose est in impressis. Diodor., Ἀντιγόνῳ προστεταγμένον ἦν καταπολεμῆσαι Εὐμέννην τε καὶ Ἀλκέταν. Fabr.
Antigono decernitur. Itaque Eumenes et Antigonus collatis adversum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes victus
0849D
In quoddam castellum. Plutarch. in Eumene καταφυγὼν εἰς Νῶρα χωρίον ἐν μεθορίῳ Λυκαονίας καὶ Καππαδοκίας.
Confugiens in castellum, quod in finibus Lycaoniae et Cappadociae positum, Nora appellabatur. De eodem castello Diodor. Fabr.
in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus
Antigonus, ab obsidione discessit. Sed nec sic Eumeni
0849B 205 spes firma aut salus certa. Quare ultimo consilio
0849D
Argyraspidas. De his, et proditione eorum Diod. et Plutarch. Fabr.
Argyraspidas, ob arma deargentata sic dictos, hoc est, milites, qui sub Alexandro militaverant, in auxilium rogat. Qui fastidiose
ducem in disponendo bello audientes ab Antigono victi, castrisque privati, et uxores et liberos, simulque omnia quae sub Alexandro
acquisiverant, perdiderunt. Qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, victorem rogant. Antigonus autem
0849D
Redditurum se pollicetur. Cod. Longob., Lugd. Batt. pr. et tert. cum Coll. Gron., denique Perizon. et Meus codex illud
se delere jubent.
redditurum se pollicetur, si sibi vinctum Eumenem pertraherent. Ita illi spe recuperationis illecti, dedecorosissima proditione
ducem suum, cujus signa paulo ante secuti fuerant, captivi ipsi captum catenatumque duxerunt, et mox cum foedissima ignominia
in
0850A exercitu Antigoni dispersi sunt. Interea Eurydice,
0849D
Arridaei regis. Arridaeus filius fuit Philippi patris Alexandri Magni: quo mortuo, rex a Macedonibus creatus Philippi nomen tulit, Diodor.
initio lib. XVIII. Regnavit annos sex, menses quatuor, eodem auctore lib. XIX. Fabr.
Arridaei regis Macedonum uxor, multa sub nomine viri
0850B
Nefaria egit. Meus, Perizon. Lugd. Batt. quatuor cum Coll. Gronov. et ed. Aug.,
nefaria vel
nefarie gerit.
nefaria egit per Cassandrum, quem, flagitiose cognitum, ad summum fastigium per omnes honorum gradus provexerat, qui ex libidine
mulieris multas Graeciae civitates afflixit. Tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperchonte, cum ab Epiro in
Macedoniam, prosequente
0850C
Aeacida rege. Hic Pyrrhi Epirotarum regis, de quo paulo post, et libro sequente, pater fuit. Fabr.
Aeacida rege Molossorum, veniret, et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Macedonibus, Arridaeum regem et Eurydicen
jussit occidi: quamquam et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit. Nam cum muliebri audacia multas principum
caedes ageret, audito adventu Cassandri, diffisa Macedonibus, cum
0850C
Roxane nuru. Roxane, Oxyartis Bactriani filia, inter Alexandri uxores fuit. Lege Arrianum lib. VII. Fabr.
Rhoxane nuru sua et nepote
0850B Hercule,
0850C
In urbem Pydnam. In impressis Justini libris mendose
Pictuam legitur, cum in manuscripto bene sit,
Pydnam. Diodorus de Olympiade, Αὐτὴ δὲ παρῆλθεν εἰς Πύδναν, ἔχουσα τὸν υἱὸν τοῦ Ἀλεξάνδρου, καὶ τὴν μητέρα αὐτοῦ Ῥωξάνην. Non ergo
Alexandri Magni filium Herculem ex Barsine susceptum, sed Alexandrum Roxanes filium Olympias secum Pydnam duxit. Vide Diodor.
lib. XIX. Fabr. —Aliquanto post Lugd. Bat. tert. cum Coll. Gron. et ed. Aug.,
obnixe instruunt, pro
enixe instruunt.
in urbem Pydnam concedit:
0850C
Ubi continuo. Sic omnes mss. ut et ed. Aug.; vulgati,
ibique continuo.
ubi continuo 206 per Cassandrum capta
0850C
Et interfecta est. Copulam
et, quam omnes agnoscunt mss., male ejiciunt vulgati.
et interfecta est. Filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus. Perdicca, Alceta et
Polyperchonte, caeterisque ducibus, quos commemorare longum est,
0850D
Diversis artibus. Ita huic loco medicinam feci: ex Colon. libro in quo erat,
diversis partibus, recte opinor: quia alii clam alii palam. Vulgo,
diversae partis editur.
Iterum societate pacta. Editi omnes,
facta, de quo illi viderint. Laut. —
Diversae partis hic significat idem quod, ab utraque parte.
diversae partis occisis, finita bella inter successores Alexandri videbantur. Tum Antigonus ardens cupiditate dominandi,
0850D
Liberandum bello Herculem. Justinus lib. XV:
Divulgat se velle Alexandri regis sui filium cum matre obsidione Amphipolitana liberare. Non ergo Barsines, sed Roxanes filius hic quoque intelligendus; quem Alexandrum fuisse nominatum Diodorus libro decimo nono,
Pausanias libro I et IX scribunt. Fabr.
liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat. His cognitis, Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et
Seleuco societate, bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello
0850D
Cum filio Demetrio vincitur. Solus Demetrius, Antigono in Hellespontum profecto, cum Ptolemaeo apud Gazam oppidum manus conseruit, victusque
0851B fuit: Diodorus lib. XIX, Pausanias I, Plutarchus in Demetrio. Fabr.
cum filio Demetrio vincitur. Cassander Ptolemaeo in victoria particeps factus, cum Apolloniam rediret,
0851A
0851B
Incidit in Autariatas. In Meo codice ut et Perizon.,
0851C Ultr., Lugd. Batt. atque tribus Florentt. et Coll. Gronov. legitur
Avienitas, vel
Aviniatas, Abienatas, Avicinatas. In ed. Aug.,
Aveniatas. Ex quibus patet reponendum esse
Autariatas pro
Abderitas, ut est in vulgatis; de quo dubitare nemo potest, cum similiter commemorentur a Justino lib. XV, cap. 2:
Dum haec aguntur, Cassander, ab Apollonia rediens, incidit in Autariatas, qui propter ranarum muriumque multitudinem, relicto
patriae solo, sedes quaerebant.
Autariatarum bellicosa fuit natio, quae postea quoque sub Lysimacho contra Demetrium militavit. Sed Abderitae, ex mendosis
olim Justini editionibus, unde jussi sunt ab editoribus migrare, in Orosio quoque Autariatarum locum occupavere. Itaque non
deceptus fuit Orosius corruptis Justini codicibus, ut judicabat ad Justinum clariss. Graevius, sed uterque a correctoribus
importunis male habitus.
incidit in Autariatas: qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures, relicto patrio solo et antiquis habitaculis,
emigrantes, novas sedes praetenta interim pace requirebant. Sed Cassander et virtutem, et multitudinem gentis agnoscens, ne
adacti necessitate Macedoniam bello quaterent, atque invaderent, receptos in societatem, in ultimis Macedoniae finibus collocat.
Inde cum jam
0851C
Hercules Alexandri. Hunc Polyperchon in regnum restituere parabat, sed a Cassandro magnis pollicitationibus adductus eum interfecit. Diodorus
0851D libro XX, qui addit Herculem tum fuisse natum annos circiter 17. Fabr.
Hercules Alexandri filius quatuordecim esset annorum, timens 207
0851D
Ne eum Macedones. Quia Macedoniae regnum affectabat Cassander, non poterat securus esse, vivente filio Alexandri; itaque utrumque et Herculem
et Alexandrum, hunc Alexandri ex Roxane, illum ex Barsine filium, e medio sustulit. Et Herculem quidem, pactione cum Polyperchonte
inita, Polyperchon enim cum exercitu reducere in paternum regnum volebat Herculem: Cassander, verbis et muneribus Polyperchonta,
cui et universa cessit Peloponneso, corrupit, ut juvenem qui in utriusque cresceret perniciem, neque beneficio parem gratiam
Polyperchonti olim esset habiturus, interficeret. Ita Hercules in convivio apud Polyperchontem, jussu ejusdem fuit strangulatus.
Defecissent vero, nisi scelus
0852B id perpetratum fuisset, ad Herculem et Polyperchontem omnes Macedones. In nullis mss. autem quos consului, inveni
Macedones, sed pro eo
omnes
0852C scribunt cuncti, ut et edit. August. Errat vero Orosius cum reliquis dum Herculem, Barsines filium, et Alexandrum Roxanes
confundit.
ne eum Macedones quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curavit.
0852C
Ptolemaeus iterum cum Demetrio. Hoc praelium navale quo Ptolemaeus victus in Aegyptum refugit, ad Cyprum commissum fuit, et accurate a Diodoro lib. XX, Plutarcho
in Demetrio, describitur. Meminit Pausan. lib. I de regio nomine, Diodorus et Plutarchus. Fabr.
Ptolemaeus iterum cum Demetrio navali praelio conflixit; et cum omnem pene classem atque exercitum perdidisset, victus in
Aegyptum refugit. Hac victoria elatus Antigonus,
0852C
Regem se. Ed. Aug.,
regem secum Demetrium filium, etc.
regem se cum Demetrio
0851B filio appellari jubet: quod exemplum omnes secuti, regium nomen sibi dignitatemque sumpserunt. Igitur Ptolemaeus et Cassander,
caeterique alterius factionis duces, cum decipi se ab Antigono singillatim viderent, per epistolas se invicem confirmantes,
coeundi in unum tempus locumque condicunt: et bellum adversus Antigonum communibus viribus instruunt. Cassander, finitimorum
bellis implicitus, Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. Seleucus quoque
ex Asia majore descendens, novus Antigono hostis accessit. Hic siquidem Seleucus plurima
0852A per Orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. Principio Babyloniam bello expugnavit et cepit. Bactrianos novis
motibus assurgentes perdomuit. Transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri, veluti detracto excussoque a
cervicibus jugo, praefectos ejus occiderat,
0852C
Sadrocotto. Legitur etiam
Androcotto, et apud Justinum,
Sandrocotto. Sed Strabonis auctoritate lib. XV, nostra lectio confirmatur. Praelium hoc in quo Antigonus cecidit describit Plutarchus
in Demetrio. Meminit Pausanias lib. I. Commissam pugnam fuisse ἐν Ἰψῷ legimus in Arrian. lib. VII. Fabr. —Fide cod. Longob.
et meliorum reposui
Androcotto.
Androcotto quodam ad vindicandam libertatem duce: qui postea crudeliter in cives agens, quos de externa dominatione defenderat,
ipse servitio premebat. Cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamvis multa 208 et gravia bella gessisset, novissime firmatis
regni conditionibus, et pacta pace, discessit. Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque ejus, pugna committitur: cujus
quanto potentior apparatus, tanto ruina gravior fuit. Nam in ea tunc totius pene
0852B Macedonici regni vires conciderunt. In ipso bello Antigonus occisus est: sed finis belli hujus initium alterius fuit. Nam
cum victoribus de praeda non conveniret, iterum in duas factiones diducuntur.
0852C
Seleucus Demetrio. Duxit tum Seleucus uxorem
Stratonicen, filiam Demetrii et Philae, Plutarchus
0852D in Demetrio. Fabr.
Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho jungitur.
0852D
Cassandro defuncto. Cassander ex morbo aquae intercutis, vivens etiamnum, erumpentibus undique vermibus, extabuit; Philippus filius ejus natu
maximus, regno jam inito, tabidi corporis lue periit. Pausanias lib. IX. Fabr. —Mox mss. quidam et edd. legunt
nova in Macedonia bella nascuntur.
Cassandro defuncto, filius Philippus succedit. Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur,
0852D
Antipater Thessalonicen. Cassander Macedoniae rex tres filios moriens reliquit,
Philippum, Antipatrum et Alexandrum. Horum Philippus initio regni periit, Antipater matrem Thessalonicen, Philippo Amyntae filio et Nicasipolide genitam, ideo
interfecit, quod ea Alexandro propensior esset. Alexander Pyrrhi et Demetrii auxilio implorato, ab hoc interemptus fuit. Plutarchus
in Pyrrho et Demetrio, Pausanias libro nono, Justinus decimosexto. Fabr.
Antipater Thessalonicen matrem suam, Cassandri uxorem, quamvis miserabiliter pro vita precantem, manu sua transverberavit.
Alexander frater ejus, dum bellum adversus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio cujus auxilium petierat, circumventus
occiditur.
0853A Lysimachus, cum
0853C
Doricetis. Dori est in Gualtheri libro, quod alii quoque in suis mss. invenerunt. Rectum puto
Dromichetis: sic enim Pausanias libro primo nominat. Plutarchus quoque in Demetrio Δρομικαῖτου mentionem facit, ab eoque Lysimachum captum
fuisse scribit, et humane regieque tractatum. De eodem Strabo libro septimo. Fabr. —Et ego quoque in omnibus mss. inveni
Dori regis, unde
Doricetis natum suspicor. Verum nomen est
Dromichetes, ut asseruit Fabricius.
Doricetis regis Thracum infestissimo bello urgeretur, adversus Demetrium pugnare non potuit. Demetrius augmento Graeciae
et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. Ptolemaeus autem et Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine,
quantae vires essent concordiae, 209 iterum
0853C
Societate pacta. Ita constanter legunt omnes mss. ut et ed. Aug. Itaque ejici debet adulterinum
societate facta, quod et Lautius supra num. 47 vidit.
societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt adversus Demetrium.
0853C
His se comitem. Quae hic de Pyrrho Orosius scribit, ea Plutarchus in illius Vita pluribus persequitur. Fabr.
His se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri jungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli,
0853C
Nec spes frustra fuit. Codd. et edd. quidam,
nec spes frustrata fuit.
nec spes frustra fuit; quippe exercitu ejus corrupto ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus invasit. Deinde Lysimachus
0853C
Generum suum Antipatrum. Antipatrum Cassandri filium intelligit, de quo paulo ante dixi. Fabr.
generum suum Antipatrum, insidiantem sibi, interfecit,
0853D
Filiumque suum Agathoclem. Agathocles dolo et insidiis Arsinoes, uxoris quidem Lysimachi, sororis vero Lysandrae, quae cum Agathocle erat, occisus fuit,
ut scribit Pausanias libro primo. Strabo libro decimo tertio ait Lysimachum ab improbis familiaribus
0854C coactum filium Agathoclem interfecisse. Fabr.
filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus
0853B occidit. Quibus quidem diebus
0854C
Lysimachia civitas. Hanc Lysimachus, eversa Cardianorum urbe, in Isthmi Thracii Chersoneso condiderat. Pausanias libro primo. De ejus interitu
Strab. libro decimo. De Lysimachi et Seleuci morte lege Pausaniam libro primo. Polybius libro secundo scribit hos interiisse
circa olympiada 124. Fabr.
Lysimachia civitas
0854C
Formidolosissimo terraemotu. Ed. Aug.
formidolosis terraemotibus.
formidolosissimo terraemotu eversa, oppressoque populo suo, crudele sepulcrum fuit.
0854C
Lysimachum autem. Mss. Lugd. Batt. tres cum Coll. Gronov.,
Lysimacho autem a. s. p. c. omnes eum socii deseruerunt.
Lysimachum autem assiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt, et ad Seleucum deficientes, pronum jam regem
aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt. Res foedissimi spectaculi erat, duos reges, quorum Lysimachus
annos septuaginta et quatuor natus, Seleucus autem septuaginta et septem, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie
stare, arma gerere. Ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reservatum:
quippe cum orbem terrarum, exstinctis jam
0854A triginta et quatuor Alexandri ducibus, soli possiderent, et angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non aspicientes,
0854C
Angustos esse, etc. Ita reposui ex mss. optimis et edd. vett.,
et angustiores vulg. Imitatur Juvenalem de Alexandro sat. 10, vers. 170:
Ac veluti Gyari scopulis parvaque Seripho
Aestuat, inclusus angusto limite mundi.
angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. In eo bello Lysimachus, vel amissis vel interfectis 210
prius ante hanc pugnam quindecim liberis,
0854C
Postremus. Lugd. Batt. tres, et Coll. Gronov.,
0854D
postremo.
postremus occisus est. Sic Lysimachus
0854D
Solutio pugnat. Inepte quaesitus lepos ex significatione Graeca nominis Lysimachi.
solutio pugnae Macedonicae fuit. Sed ne Seleucus quidem tanta victoria impune laetatus est: nam neque ipse post septem et
septuaginta annos quietem naturalis mortis invenit: sed extortam sibi infeliciter vitam velut immatura morte finivit: quippe
insistente Ptolemaeo,
0854D
Cujus sororem Lysimachus. Ptolemaei soror, uxor Lysimachi, fuit
Lysandra. Pausanias. Fabr.
cujus sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumventus et occisus est. Haec sunt inter parentes et filios,
fratres ac socios consanguinitatis societatisque
0854B commercia. Tanti apud illos divina atque humana religio pendebatur. Erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc
interventu solius fidei Christianae ac medio tantum jurationis sacramento, vivere se cum hostibus, nec pati hostilia sciunt:
quibus indubitatissime probatur, quia non sicut illi antea,
. . . . Caesa jungebant foedera porca,
sed quia nunc inter Barbaros ac Romanos Creatorem ac Dominum suum contestantes, tantam fidem adhibita in sacramentum servant
Evangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit servare natura. Nunc autem finis Macedonici belli, finis etiam
libri fiat, praesertim cum jam abhinc Pyrrhi bella incipiant, et mox Punica consequantur.