CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De experimentis quibus aqua salsa spissior et gravior esse probatur quam
aqua dulcis. Quod autem aqua salsa gravior et spissior sit quam dulcis , quod saepius jam ante diximus, ex multis colligitur experimentis : quorum unum est, quod si fiat globus cereus tenuis bene conclusus et concavus interius, ponatur in aqua salsa, attrahet aquam in globum per poros globi et caliditatem cerae : et invenitur globus aliquantulum post temporis plenus aqua dulci, cum tamen aqua circumfluens globum tota sit salsa : et inde etiam est, quod pisces licet sint in aqua salsa, tamen nutriuntur aqua dulci quam sugunt branchiis et aliis organis ad hoc paratis a natura. Aliud autem experimentum est, quod si commisceatur sal mixtum cum aqua forti commixtione, ita quod sal totum liquescat : et deinde immittatur in aquam illam ovum recens, natabit super aquam illam propter spissitudinem aquae quam contrahit ex commixtione salis: et si poneretur in aqua dulci, omni die ingrederetur sub ipsa : est autem hoc verum de ovo recenti, quod plenum est: si. enim esset ovum antiquum, illud in aliqua parte esset resolutum, et haberet aerem sub testa conclusum, et ideo nataret in aqua dulci. In eamdem causam incidit id quod dicitur de lacuna quae est in Palestina, et vocatur mare mortuum, eo quod propter nimiam salsedinem et amaritudinem ejus nihil vivit in ipso, et propter acumen ejus si pannus sordidus mergitur in ipsa, cito mundificatur : et propter spissitudinem suae aquae si homo vel bestia ligatis extremitatibus quibus natandi usus est, mittatur in mare illud, natat super aquam et non mergitur : quia suo modo levius est corpus animalis immissum quam sit aqua spissa cui immittitur : et forte non est verum hoc ex hoc tantum quia illa aqua salsa sit, sed etiam quia est bituininosa, quasi sit mixta piceliquefacta, sicut tradunt historiae. Ex eadem autem causa est, quod naves citius merguntur in aqua dulci quam in aqua salsa: quia non ita cito dividitur aqua salsa sicut dulcis, nec ita cito super navim elevatur. Hinc accidit quod repertum est in loco qui Gelymon appellatur : fuit enim aqua salsa ibi vehementis salsedinis, et est lata valde : influit autem aquam aliam dulcem et suavem, et in tantum alterat eam quod longe a loco confluxus duarum aquarum non vivit animal in confluxu : hausta autem aqua illa et decocta reddit salem subtilem albissimum delectabilem plus aliis salibus. Cujus causa est, quod subtile est terreum aquae mixtum combustum in flumine, in quo quando ulterius agit calor, comburit ipsum amplius et dividit et albificat: terrestria enim mixta aquae combusta alba sunt, sicut patet in calce: et ideo quia acutus efficitur, provocat appetitum. Hoc autem probatur ex hoc quod si sal est in panno madido ligatus, forma immutata contrahit crustam extra, et interius efficitur albissimus subtilis valde et vehementis acredinis, et juvat ad provocationem appetitus. Et scias quod fluvius iste non habet salem ex vapore terreo combusto in ipso fluvio, sed potius ex hoc quod transit per sales in terra generatos ex vehementi calore in terra concluso : quia sales non generantur in aquis fluentibus, ideo quia radius solis non diu stat super eas : quia elevatur ex radio pars post partem. Sed super stantes quiescit radius solis longo tempore, et ideo comburit quod est in eis : subtilitas tamen aquae dulcis quae isti permiscetur fluvio, confert ad
subtilitatem salis, quia calorem facit magis penetrare in materiam salis, et amplius dividere ipsam. Est autem ex eadem causa id quod refertur de lacunis loci Amritius. Nascitur enim in lacunis illius loci multum de arundine et squinantho, quae capiunt nutrimentum et augmentum ex terrestri parato ad combustionem salis, non tamen adusto : et ideo cum per ignem incinerantur arundo et squiluminum, et permiscentur cum aqua dulci, statim inspissatur aqua et incipit attrahi a calore cinerum : et cum infrigidatur, fit inde sal: quia aqua dulcis contulit cineri subtilitatem ut commisceri posset, et expulit calidum. Est tamen notandum, quod differentia est inter flumina salsa et mare salsum : quia licet conveniant omnes aquae salsae, quod sunt calidum, non tamen adeo calidum sunt aquae salsae fluminum sicut maris : et in hoc quod flumina sunt salsa externi alterante ca per quam transeunt, sed mare salsum est ex vapore terrestri qui comburitur in ipso, sicut dictum est: et ideo juxta flumina talia, et in profundo fluminum quando terra vincit aquam, in commixtione generatur quidam lapis qui dicitur gypsum, qui materia est ejus quod vocatur plaustrum : et ideo ille lapis cum in calore convertatur, de facili ignis vivus exuritur, quia ante passus est adustionem naturalem : et tunc calx quae inde fit, cito induratur induratione fortissima propter suae naturae siccitatem et adustionem: et quia fit ex commixtione terrestri cum aqua, ideo hoc lucet quasi crystallus in extremitatibus suis : et quia adustum terrestre vincit in ipso, ideo facilis est divisionis, et dividitur in laminas quae similes sunt vitro et sunt perspicuae.