CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa fluminum et marium in causa salsedinis.
Dico etiam quod aqua fluminum et fontium alterabilium alteratur ab alia alteratione secundum modum alterationis terrae per quam transit : alteratur autem aqua tam in sapore quam in calore aliquando secundum modum adustionis terrae in gypsum, sicut diximus : aliquando autem in cinerem : et aliquando autem in sulphur et hujusmodi : et ideo in Sicilia invenitur aqua acetosa, qua in-. coLae terrae pro aceto terrae utuntur : et invenitur in Teutonia in multis locis aqua acris, qua utuntur incolae pro medicina laxativa. Hac de causa manat aqua acetosa in loco qui Areumen dicitur : et in loco qui dicitur Calyen manat aqua amara tantae amaritudinis, quod omnem aliam aquam se influentem alterat : et omne quod eidem permiscetur, facit amarum : talis autem aqua transit per mineras cupri, quod fit de sulphure adusto : et hoc invenitur expressum in Saxonia in loco qui Grossona vocatur, ubi talis aqua de venis cupreis emanat. Causam autem horum jam alibi diximus, quod pertinet ad librum de Causis proprietatum elementorum et plantatarum. Diximus autem nunc causam quare mare manet semper, et qualiter mutantur aquae maris, et quae est natura ipsarum, et secundum quae accidentia immutatur substantia ipsarum.