S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .

 LIBER PRIMUS.

 CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio quae cum Dei auxilio suscipienda.

 CAPUT II. Quid res, quid signa.

 CAPUT III. Rerum divisio

 CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.

 CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.

 CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.

 CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.

 CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.

 CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.

 CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.

 CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.

 CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.

 CAPUT XIII. Verbum caro factum est.

 CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.

 CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

 CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.

 CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.

 CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.

 CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.

 CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.

 CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.

 CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.

 CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.

 CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.

 CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.

 CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.

 CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.

 CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.

 CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.

 CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.

 CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.

 CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.

 CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.

 CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.

 CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.

 CAPUT XXXVI. Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tame

 CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.

 CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.

 CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.

 CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.

 CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.

 CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.

 CAPUT IV. Unde litterae.

 CAPUT V. Diversitas linguarum.

 CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.

 CAPUT VII. Gradus ad sapientiam: primus, timor secundus, pietas tertius, scientia quartus, fortitudo quintus, consilium sextus, purgatio cordis

 CAPUT VIII. Libri canonici.

 CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.

 CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.

 CAPUT XI. Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.

 CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.

 CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.

 CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.

 CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.

 CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.

 CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.

 CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.

 CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.

 CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.

 CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.

 CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.

 CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.

 CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.

 CAPUT XXV. In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria.

 CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.

 CAPUT XXVII. Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum.

 CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.

 CAPUT XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.

 CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.

 CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.

 CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.

 CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.

 CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.

 CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.

 CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.

 CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.

 CAPUT XXXVIII. Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.

 CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.

 CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.

 CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.

 CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.

 CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.

 CAPUT III. Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant.

 CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.

 CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.

 CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.

 CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.

 CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.

 CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.

 CAPUT X. Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia.

 CAPUT XI. Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

 CAPUT XII. Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis

 CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.

 CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.

 CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.

 CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.

 CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.

 CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.

 CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.

 CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.

 CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.

 CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.

 CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.

 CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.

 CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.

 CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.

 CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.

 CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

 CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.

 CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

 CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.

 CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.

 CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.

 CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.

 CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.

 CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.

 CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.

 CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.

 CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.

 CAPUT IV. Officium doctoris christiani.

 CAPUT V. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat.

 CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.

 CAPUT VII. Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exemp

 CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.

 CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.

 CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.

 CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.

 CAPUT XII. Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet.

 CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.

 CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

 CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.

 CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.

 CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.

 CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.

 CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.

 CAPUT XX. Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae deinde temperatae postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli.

 CAPUT XXI. Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.

 CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.

 CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.

 CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.

 CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.

 CAPUT XXVI. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur.

 CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.

 CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.

 CAPUT XXIX. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.

 CAPUT XXX. Concionator praemittat orationem ad Deum.

 CAPUT XXXI Excusat prolixitatem libri.

Chapter 30.—The Rules of Tichonius the Donatist Examined.

42.  One Tichonius, who, although a Donatist himself, has written most triumphantly against the Donatists (and herein showed himself of a most inconsistent disposition, that he was unwilling to give them up altogether), wrote a book which he called the Book of Rules, because in it he laid down seven rules, which are, as it were, keys to open the secrets of Scripture.  And of these rules, the first relates to the Lord and His body, the second to the twofold division of the Lord’s body, the third to the promises and the law, the fourth to species and genus, the fifth to times, the sixth to recapitulation, the seventh to the devil and his body.  Now these rules, as expounded by their author, do indeed, when carefully considered, afford considerable assistance in penetrating the secrets of the sacred writings; but still they do not explain all the difficult passages, for there are several other methods required, which are so far from being embraced in this number of seven, that the author himself explains many obscure passages without using any of his rules; finding, indeed, that there was no need for them, as there was no difficulty in the passage of the kind to which his rules apply.  As, for example, he inquires what we are to understand in the Apocalypse by the seven angels of the churches to whom John is commanded to write; and after much and various reasoning, arrives at the conclusion that the angels are the churches themselves.  And throughout this long and full discussion, although the matter inquired into is certainly very obscure, no use whatever is made of the rules.  This is enough for an example, for it would be too tedious and troublesome to collect all the passages in the canonical Scriptures which present obscurities of such a kind as require none of these seven rules for their elucidation.

43.  The author himself, however, when commending these rules, attributes so much value to them that it would appear as if, when they were thoroughly known and duly applied, we should be able to interpret all the obscure passages in the law—that is, in the sacred books.  For he thus commences this very book:  “Of all the things that occur to me, I consider none so necessary as to write a little book of rules, and, as it were, to make keys for, and put windows in, the secret places of the law.  For there are certain mystical rules which hold the key to the secret recesses of the whole law, and render visible the treasures of truth that are to many invisible.  And if this system of rules be received as I communicate it, without jealousy, what is shut shall be laid open, and what is obscure shall be elucidated, so that a man travelling through the vast forest of prophecy shall, if he follow these rules as pathways of light, be preserved from going astray.”  Now, if he had said, “There are certain mystical rules which hold the key to some of the secrets of the law,” or even “which hold the key to the great secrets of the law,” and not what he does say, “the secret recesses of the whole law;” and if he had not said “What is shut shall be laid open,” but, “Many things that are shut shall be laid open,” he would have said what was true, and he would not, by attributing more than is warranted by the facts to his very elaborate and useful work, have led the reader into false expectations.  And I have thought it right to say thus much, in order both that the book may be read by the studious (for it is of very great assistance in understanding Scripture), and that no more may be expected from it than it really contains.  Certainly it must be read with caution, not only on account of the errors into which the author falls as a man, but chiefly on account of the heresies which he advances as a Donatist.  And now I shall briefly indicate what these seven rules teach or advise.

CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

42. Tichonius quidam qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum fuerit donatista, et illic invenitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocavit , quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum primam ponit, De Domino et ejus corpore; secundam, De Domini corpore bipartito; tertiam, De promissis et Lege; quartam, De specie et genere; quintam, De temporibus; sextam, De recapitulatione; septimam, De diabolo et ejus corpore. Quae quidem consideratae, sicut ab illo aperiuntur, non parum adjuvant ad penetranda quae tecta sunt divinorum eloquiorum: nec tamen omnia quae ita scripta sunt ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura, in quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque enim aliquid illic tale versatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi Joannis quaerit, quemadmodum intelligendi sint angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere jubetur, et ratiocinatur multipliciter, et ad hoc pervenit ut ipsos angelos intelligamus Ecclesias (Apoc. I, 20). In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum, et utique res illic obscurissima quaeritur; quod exempli gratia satis dictum sit: nam colligere omnia, nimis longum et nimis operosum est, quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis, ut nihil istarum septem ibi requirendum sit.

0082 43. Iste autem cum has velut regulas commendaret, tantum eis tribuit, quasi omnia quae in Lege, id est, in divinis Libris obscure posita invenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intelligere valeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi ante omnia, quae mihi videntur, libellum Regularum scribere, et secretorum Legis veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae universae Legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit; clausa quaeque patefient, et obscura dilucidabuntur; ut quis prophetiae immensam silvam perambulans, his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur. Hic si dixisset, Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae nonnullos Legis recessus obtinent, aut certe, quae Legis magnos recessus obtinent; non autem quod ait, universae Legis recessus: neque dixisset, Clausa quaeque patefient, sed, clausa multa patefient; verum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plusquam res ipsa postulat dando, in spem falsam lectorem ejus cognitoremque misisset. Quod ideo dicendum putavi, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adjuvat ad Scripturas intelligendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quaedam in quibus ut homo erravit; sed maxime propter illa quae sicut donatista haereticus loquitur. Quid autem doceant vel admoneant istae septem regulae, breviter ostendam.