CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De materia ventorum in communi secundum Aristotelem ,
Quia autem habitum est de ventis his qui sunt praecipui inter ventos, antequau perficiamus tractatum de eis, dicamus de communi natura ventorum, primo ostendentes de qua materia sint secundum veritatem : et postea tangemus de hoc opiniones diversas aliorum. Incipientes autem de materia, resumimus hoc quod superius dictum est in libro primo istius scientiae et secundo, scilicet quod vaporis elevati ab inferioribus elementis duo sunt genera, scilicet vapor humidus qui elevatur ex aqua, et vapor siccus qui elevatur ex terra. Vapor autem siccus terreus secundum sui diversitatem taia sortitur nomina. Si enim accipiatur materia quae est in ipso secundum quod super eam est actus efficientis causae suae, qui est calor adurens, tunc dicitui fumus, quia fumus est ex terrestri ignito evaporante: et ideo fumus est .niger et denigrat corpora propter particulas parvas terrestres combustas quae feruntur in ipso. Si autem consideretur subtile siccum quod est in vapore illo sive fumo, tunc dicitur aestus : quia subtile terrestre cito dat flammam, et cito incenditur : et ideo etiam ex illo ignes perpendiculares et candelae et Assub generantur, sicut in primo hujus scientiae libro determinatum est. Si autem causa continuitatis istius fumi consideretur, tunc dicitur vapor : quia continuitatem non habet nisi ab humido aqueo quod vaporat in ipso, licet vincat in eo natura terrestris. Et haec est causa triplicis nominis istius vaporis ex quo generatur ventus : est enim in vapore utroque uterque, quia in sicco est humidus ad continuandum : quia terreum purum non continuatur, sed potius discontinuatur. In vapore autem humido siccus est secundum aliquid sui terminandum et figurandum eum : quia aliter non terminaretur nec figuraretur. Cum autem uterque sit in utroque, tamen denominatio fit ab eo quod vincit in vapore : et ideo dicitur materia venti vapor terrens, et materia pluviae vapor aqueus: quia non potest esse, quod vapor sit omnino elementi simplicis, eo quod non elevatur vapor nisi ubi contingunt se tria elementa : et ideo aliquid de tribus elementis est in quolibet vapore, scilicet de aqua et de terra et de aere.