CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De improbatione opinionis eorum qui dixerunt ventum esse aerem motum, secundum dicta Aristotelis.
Sicut autem nos supra diximus, quidam dixerunt, quod ventus est aer motus, qui quando quiescit, fit aqua. Cujus signum esse dicebant duplex, scilicet quia frequenter post ventum forte sequitur pluvia : et quia ventus cessat post pluviam, Habebant enim ad hoc rationes tres, quarum una est, quod id quod maxime mobile est ad latus inter corpora simplicia, est aer : in vento autem motus est ad latus. Secunda autem est, quia aer est corpus quod impellitur a nube in flatu venti, sicut nos accipimus per sensum : et ideo etiam in tonitruo scindit aer corpora quando fortiter a nube percussus fuerit. Tertia vero accepta per experimentum in operibus artis, quia nos videmus in sufflatone follium, quod nihil impellitur ibi nisi aer.
Sermo autem iste erroneus est. Si enim toties est ventus, quoties aer mutatur in aquam, tunc etiam fieret ventus, quando e converso aqua mutatur in aerem, quod falsum est : quia sic in aliquo loco semper esset ventus, scilicet in Meridie : ibi enim caliditas permiscetur aeris humiditati, et alterat eam, et facit eam calidam, et subtiliat partes ejus, et convertit eam in aerem : et ex hoc non potest esse ventus : quia ventus est ex vapore grosso spisso fortiter aerem percutiente : unde sermo eorum qui dixerunt quod ille aer qui fit ex aqua quando effunditur et movetur, est ventus, fundamentum non habet apud philosophiam : philosophia enim nihil ponit nisi ponat ei radicem et principium materiale et efficiens proprium. Dicendo autem quod ventus est taliter aer effectus, non habebit radicem et principium proprium quod sciatur ex diffinitione illa : nec potest sciri ex hoc finis venti quare cessat aliquando, et aliquando flat : et ideo dictum illud est inconveniens. Amplius autem in fluminum natura est hoc videre : quia nos non damus nomen fluminis cuilibet manationi aquarum quae potest fieri ingeniis hominum per artificium, sed damus nomen fluminis illi manationi tantum quae est secundum naturam a radice indeficiente et determinata.
Et similiter non dicimus ventum flatum aeris sive impulsum cujus principium est aliqua violentia vel artificialis aeris percussio, sed potius illam impulsionem aeris dicimus ventum impulsum, quae est a radice materiali et principio efficiente proprio, ex quibus habet materiam : oportet ergo illam radicem esse non aerem vel aquae vaporem, sed propriam. Amplius cum sursum et in aere non sint nisi duo corpora secundum genus, scilicet aer et vapor, non potest ventus esse aer : quia sic esset idem corpus impellens et impulsum, et ventus radicem propriam non haberet : oportet ergo quod sit vapor : vapor autem aqueus non est, cum. non possit idem corpus esse duorum differentium specie causa et principium : relinquitur ergo, quod sit vapor ferreus. Si autem vellet aliquis dicere, sicut quidam Antiquiores opinati sunt, quod ventus est aer impulsus et impellens, ipsum esset corpus magnae quantitatis quod est vel coelum vel aliud quodcumque corpus, sicut pars aeris superior quae dicitur aestus, propter cujus impulsum movetur aer, tunc oporteret quod aer moveretur impulsu corporis illius : cum autem corpus illud circumstet aerem inferiorem ad omnem partem, in omnem partem erit impulsus aeris, et non movebitur situs aeris quidam ad latus unum vel. ad alterum. Quod si concedatur, ventus non habebit radicem propriam, ex qua sit materia ejus in genere venti secundum naturam, sed erit accidens aeris. Sequitur nihilominus ex hoc quod ventus non fit ad omnem partem determinate et divisim, sed quia totus aer impellitur ad medium sui vel circulariter : et hoc non dicimus esse ventum, quia nos scimus quod ventus habet principium sui esse determinatum et ad situm determinatum habet exsufflationem. Hic ergo sermo falsus est, et non conveniens philosophiae, neque pertransibis per intellectum : quia intellectus quaerit causam venti super quam stet, et iste sermo non dat talem causam esse venti.