CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
An motus venti sit de deorsum in sursum, an de sursum in deorsum.
Cum autem movetur vapor venti tortuose, ut dictum est, incipit tamen alicubi motus ejus. Oportet ergo scire an principium venti sit de deorsum procedens in sursum, aut de sursum procedens in deorsum. Dico ergo, quod absque dubio vapor primo elevatur a deorsum in sursum : sed cum est, saepius frigiditate loci repercutitur et agitatur et movetur impulsus ad latus unum, et superius, ubi tangit frigus eum, ibi violenter deprimitur, et suo descensu impellit aerem ex obliquo inferius ad terram non directa diametro, sed potius oblique : et ideo materia ejus non est deorsum veniens in sursum, sed potius motus ejus et status ejus est a sursum in obliquo veniens in deorsum : et imaginatio hujus est sicut si elevatur pannus in aere, et postea oblique deprimatur, tam violenta superior pars ejus quam inferior lente sequi imaginetur, et ab extremitate panni superiori curvata versus terram multae lineae oblique imaginentur terrae incidentes : erit enim panni motus sicut motus vaporis, et lineae similitudinem quamdam exprimunt flatu ex obliquo impellente aerem ad terram, qui aer repercussus in terra, impetu expellitur in circuitu. terrae, et secum trahit pulverem et paleas.