CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De locis h:ibilabilibus et inhabitabilibus in quibus oriuntur venti.
Quia autem jam. determinata sunt ea quae de ventis in se determinanda erant in universali, oportet determinari ea quae de ventis singulis sunt dicenda. Sed quia venti singulares et speciales differunt per Ioca, oportet nos prius dicere de loco. Locus autem sciri non potest nisi sciatur terrae divisio : ponemus ergo hic terrae divisionem quantum pertinet ad praesentem speculationem : quoniam alibi in libro de locis hrbitabilibus ex intentione speculabimur de illis locis quae habitantur et quae non habitantur. Quantum autem ad praesentem pertinet speculationem sciendum, quod tota terra in duas dividitur dispositiones, si consideretur in relatione ad habitantem : quando quaedam pars ejus est habitabilis, quaedam autem pars ejus est inhabitabilis. Pars autem inhabitabilis in duas dividitur regiones secundum duas causas quae destruunt habitationem : quarum una est vehementia caloris, et alia vehementia frigoris. Scias autem quod vehementia caloris ad hoc quod destruat habitationem, non fit nisi in duabus vel in tribus causis convenientibus secundum viam derivationis, ut dicunt praecipui Philosophi, Ptolemaeus et Avicenna, Theodorus Messeiieich : quarum una est reflexio diametri in seipsum : et haec est ubique in viam solis inter duos solstitiales, et haec sola non destruit habitationem : quia aliter sequeretur, quod inter solstitialem aestivalem et aequinoctialem nullus habitaret, quod falsum est : quia aethiopia et aliae terrae ultra aethiopiam ibi sunt, et civitas Harim famosa apud Philosophos est sub aequinoctiali. Alia causa est brevitas diametri solis ut est ibi reflexio radii in seipsum : et haec causa destruit habitationem : quia ibi sol vicinius est juxta terram : et radius ejus incidit terrae perpendiculariter : et quod super terram describit duos angulos rectos, et ideo reflectitur in seipsum, et facit incendium : et haec est causa quare perspectivi dicunt terram inhabitabilem, quae est inter aequinoctialem et solstitialem hyemalem. Tertia causa est mora solis quasi in uno loco partis aequinoctialis, eo quod tantum motu ejus quem habet in zodiaco, minimum quid variatur de
aequinoctialibus partibus : et haec est causa caloris circa punctum utriusque solstitii : quia cum ibi arcus zodiaci regyret, videtur sol quasi stare in loco uno, et parum variat de partibus aequinoctialibus. Mora autem solis in loco uno facit incendium, quando reflectitur in seipsum : et haec est causa quare aethiopia calidior est quam sit regio quae est sub aequinoctiali. Omnes autem hae tres causae conjunguntur sub tropico hyemali in Meridie : et ideo maximum incendium est sole in Capricorno existente, et terra inhabitabilis propter calorem et inhabi- ta.bil.ior omni terra.
Propter frigus autem terra est inhabitabilis tribus oppositis causis. Quarum prima est: radius solis ibi incidens terrae angulum facit valde obtusum cum radio qui a terra repercutitur, et ideo illi duo radii quasi nullum faciunt calorem. Secunda causa est, quia maxime distat sol a longitudine diametri. Tertia autem causa est, quia ibi nihil temporis sol moratur : quia nunquam ibi praesens existit. Et duabus quidem causis, scilicet prima et ultima, terra quae est sub polo Australi perpetui existit frigoris. Ex omnibus autem tribus inhabitabilis propter frigus sempiternum est regio sita sub polo Aquilonari ; et ideo ibi est vehementia frigoris et gravitas magna continue gravans elementa superiora. Frigus enim quod est apud nos, evenit propter elongationem solis a nobis : et ideo cum. ibi solis elongatio multiplicetur propter omnes dictas tres causas, constat quod ibi destruitur habitatio propter frigus sempiternum. Et haec in generatione de habitatione terrae in qua venti oriuntur, sufficiant : quoniam quantum de terra habitetur et quantum non, usque nunc experimento sciri non potuit, ut dicit Ptolemaeus.