S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .

 LIBER PRIMUS.

 CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio quae cum Dei auxilio suscipienda.

 CAPUT II. Quid res, quid signa.

 CAPUT III. Rerum divisio

 CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.

 CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.

 CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.

 CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.

 CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.

 CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.

 CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.

 CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.

 CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.

 CAPUT XIII. Verbum caro factum est.

 CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.

 CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

 CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.

 CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.

 CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.

 CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.

 CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.

 CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.

 CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.

 CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.

 CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.

 CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.

 CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.

 CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.

 CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.

 CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.

 CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.

 CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.

 CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.

 CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.

 CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.

 CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.

 CAPUT XXXVI. Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tame

 CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.

 CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.

 CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.

 CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.

 CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.

 CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.

 CAPUT IV. Unde litterae.

 CAPUT V. Diversitas linguarum.

 CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.

 CAPUT VII. Gradus ad sapientiam: primus, timor secundus, pietas tertius, scientia quartus, fortitudo quintus, consilium sextus, purgatio cordis

 CAPUT VIII. Libri canonici.

 CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.

 CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.

 CAPUT XI. Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.

 CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.

 CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.

 CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.

 CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.

 CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.

 CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.

 CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.

 CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.

 CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.

 CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.

 CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.

 CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.

 CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.

 CAPUT XXV. In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria.

 CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.

 CAPUT XXVII. Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum.

 CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.

 CAPUT XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.

 CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.

 CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.

 CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.

 CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.

 CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.

 CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.

 CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.

 CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.

 CAPUT XXXVIII. Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.

 CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.

 CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.

 CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.

 CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.

 CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.

 CAPUT III. Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant.

 CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.

 CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.

 CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.

 CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.

 CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.

 CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.

 CAPUT X. Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia.

 CAPUT XI. Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

 CAPUT XII. Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis

 CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.

 CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.

 CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.

 CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.

 CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.

 CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.

 CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.

 CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.

 CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.

 CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.

 CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.

 CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.

 CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.

 CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.

 CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.

 CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

 CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.

 CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

 CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.

 CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.

 CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.

 CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.

 CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.

 CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.

 CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.

 CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.

 CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.

 CAPUT IV. Officium doctoris christiani.

 CAPUT V. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat.

 CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.

 CAPUT VII. Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exemp

 CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.

 CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.

 CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.

 CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.

 CAPUT XII. Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet.

 CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.

 CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

 CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.

 CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.

 CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.

 CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.

 CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.

 CAPUT XX. Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae deinde temperatae postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli.

 CAPUT XXI. Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.

 CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.

 CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.

 CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.

 CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.

 CAPUT XXVI. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur.

 CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.

 CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.

 CAPUT XXIX. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.

 CAPUT XXX. Concionator praemittat orationem ad Deum.

 CAPUT XXXI Excusat prolixitatem libri.

Chapter 14.—Beauty of Diction to Be in Keeping with the Matter.

30.  And so much labor has been spent by men on the beauty of expression here spoken of, that not only is it not our duty to do, but it is our duty to shun and abhor, many and heinous deeds of wickedness and baseness which wicked and base men have with great eloquence recommended, not with a view to gaining assent, but merely for the sake of being read with pleasure.  But may God avert from His Church what the prophet Jeremiah says of the synagogue of the Jews:  “A wonderful and horrible thing is committed in the land:  the prophets prophesy falsely, and the priests applaud them with their hands;246    “And the priests bear rule by their means.” (A.V.) and my people love to have it so:  and what will ye do in the end thereof?”247    Jer. v. 30, 31 (LXX.).  O eloquence, which is the more terrible from its purity, and the more crushing from its solidity!  Assuredly it is “a hammer that breaketh the rock in pieces.”  For to this God Himself has by the same prophet compared His own word spoken through His holy prophets.248    Jer. xxiii. 29.  God forbid, then, God forbid that with us the priest should applaud the false prophet, and that God’s people should love to have it so.  God forbid, I say, that with us there should be such terrible madness!  For what shall we do in the end thereof?  And assuredly it is preferable, even though what is said should be less intelligible, less pleasing, and less persuasive, that truth be spoken, and that what is just, not what is iniquitous, be listened to with pleasure.  But this, of course, cannot be, unless what is true and just be expressed with elegance.

31.  In a serious assembly, moreover, such as is spoken of when it is said, “I will praise Thee among much people,”249    Ps. xxxv. 18. no pleasure is derived from that species of eloquence which indeed says nothing that is false, but which buries small and unimportant truths under a frothy mass of ornamental words, such as would not be graceful or dignified even if used to adorn great and fundamental truths.  And something of this sort occurs in a letter of the blessed Cyprian, which, I think, came there by accident, or else was inserted designedly with this view, that posterity might see how the wholesome discipline of Christian teaching had cured him of that redundancy of language, and confined him to a more dignified and modest form of eloquence, such as we find in his subsequent letters, a style which is admired without effort, is sought after with eagerness, but is not attained without great difficulty.  He says, then, in one place, “Let us seek this abode:  the neighboring solitudes afford a retreat where, whilst the spreading shoots of the vine trees, pendulous and intertwined, creep amongst the supporting reeds, the leafy covering has made a portico of vine.”250    Cyprian, ad Donat. Ep. i.  There is wonderful fluency and exuberance of language here; but it is too florid to be pleasing to serious minds.  But people who are fond of this style are apt to think that men who do not use it, but employ a more chastened style, do so because they cannot attain the former, not because their judgment teaches them to avoid it.  Wherefore this holy man shows both that he can speak in that style, for he has done so once, and that he does not choose, for he never uses it again.

CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

30. Cui suavitati tantum operae impensum est ab hominibus, ut non solum non facienda, verum etiam fugienda ac detestanda tot et tanta mala atque turpia, quae malis et turpibus disertissime persuasa sunt, non ut eis consentiatur, sed sola delectationis gratia, lectitentur. Avertat autem Deus ab Ecclesia sua quod de synagoga Judaeorum Jeremias propheta commemorat dicens: Pavor et horrenda facta sunt super terram: Prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs mea dilexit sic. Et quid facietis in futurum (Jerem. V, 30, 31)? O eloquentia tanto terribilior, quanto purior; et quanto solidior, tanto vehementior! O vere securis concidens petras! huic enim rei simile esse verbum suum, quod per sanctos Prophetas fecit, per hunc ipsum prophetam Deus ipse dixit (Id. XLVI, 22). Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant iniqua dicentibus, et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, inquam, tanta dementia: nam quid faciemus in futurum? Et certe minus intelligantur, minus placeant, minus moveant quae dicuntur; verumtamen dicantur; et justa , non iniqua libenter audiantur: quod utique non fieret, nisi suaviter dicerentur.

31. In populo autem gravi, de quo dictum est Deo, In populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18), nec illa suavitas delectabilis est, qua non quidem iniqua dicuntur, sed exigua et fragilia bona spumeo verborum ambitu ornantur, quali nec magna atque stabilia decenter et graviter ornarentur. Est tale aliquid in epistola beatissimi Cypriani, quod ideo puto vel accidisse, vel consulto factum esse, ut sciretur a posteris, quam linguam doctrinae christianae sanitas ab ista redundantia revocaverit, et ad eloquentiam graviorem modestioremque restrinxerit; qualis in ejus consequentibus 0103 litteris secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime impletur. Ait ergo quodam loco: Petamus hanc sedem: dant secessum vicina secreta; ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines bajulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt (Cypr., Epist. 1 ad Donatum). Non dicuntur ista nisi mirabiliter affluentissima fecunditate facundiae, sed profusione nimia gravitati displicent. Qui vero haec amant, profecto eos qui non ita dicunt, sed castigatius eloquuntur, non posse ita eloqui existimant, non judicio ista devitare. Quapropter iste vir sanctus et posse se ostendit sic dicere, quia dixit alicubi, et nolle, quoniam postmodum nusquam.