CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae tractatus intentio, ei quis dicendorum ordo.
Superius expeditum est de ventis qui generantur ex vapore terrestri simplici subtili, qui transcendit aerem et impellit ipsum. Nunc autem consequens est dicere de terraemotu : quia movens terram in genere convenit cum ventis , cum utrumque istorum causetur a vapore sicco terrestri, licet terraemotus causetur a vapore grosso in elemento inferiori, ventus autem ex vapore terrestri subtili in elemento quod est de superioribus : et ideo determinatio unius consequenter adjungitur determinationi alterius : quia conveniunt in movente, ut diximus : et etiam in hoc quod utrumque est ex vapore terrestri simplici. Dicemus autem de terraemotu, quid sit, et quae sit causa ejus, et quis motus ejus, et tempus, et locus, et signum, et mora, et ef- fectus, et. alia quae de ipso considerantur. Tangentes autem quid sit terraemotus, primo dicemus opiniones aliorum diversas, et postea redibimus ad opinionem Aristotelis et ad veritatem, etc.