CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De modis terraemotus : in quo est digressio de speciebus terraemotus secundum Posidonium .
Modi terraemotus sunt duo : quidam enim terraemotus est per modum tremoris, in quo terra recedit frequenter a situ suo et redit ad eumdem : alius autem est sicut magnus sonus corporum confricantium ad invicem in aerem, et est sonus fractivum, et iste nunquam est sine scissura loci inferioris vel exterioris. Accidit autem haec diversitas ex diversitate agitationis venti occulti in terra : quia sicut
accidit tremor in venis animalium ex humore dissolvente organum, vel ex ventositate extrudente extra situm proprium, et virtute reducente ipsum in situ naturali, et fit tremor ita diu donec ventus expellit ventositatem a membro : ita fit in loco : quando enim est ventositas non multa, incertum habet motum, et tremit, donec invenit locum quo divertat vel per quem exeat: quando autem magna est et sicca, confricat corpora, et frangit ipsa, et excitat sonum fractivum. Et hujusmodi exemplum est de ventositate sicca in ventre hominis conclusa : haec enim quando est parva, tremorem facit viscerum : quando autem multa et sicca exit cum sono, et dividit superfluitatem siccam sibi obviantem, vel quandoque exit ipsum cum exitu suo. De modis autem terraemotus ita dicit Posidonius Philosophus : " Duo genera sunt motus quibus movetur terra: utrique nomen proprium. Altera sucussio est, cum terra quatitur, et sursum ac deorsum movetur : altera est inclinatio, qua in latera nutat navigii more. " His autem generibus, ut Seneca dicit, addendum est tertium quod est dictum ab Antiquis tremor terrae, cum terra quatitur eo modo quo homines quatiuntur, tangente frigore, et quasi paralysi dissolvente membra. Causas autem istorum Seneca dicit in genere esse duas: quarum una est casus magnorum corporum, et altera est impetus spiritus in terra conclusi, ut superius est explanatum. Asclepiodotus enim Philosophus per simile probat casum et ruinam esse causam terraemotus : quia cum rotae curruum et rhedarum majores dant saltus in terra dura et aspera vel super lapides non aeque positos, sentitur terra tremere. Similiter si magna rupes aliquando de monte cum impetu cadit, aedificia vicina quatiuntur, et cadunt aliquando. Eodem modo, cum cavernosa sit terra subtus, si de sublimi solvitur massa aliqua, et in profundum cavernae dejicitur, concutitur terra in circuitu, et si fulcimenta cavernarum ruant, ruit etiam terra superior. Sed ista terrae concussio momentanea est, et parum durat. Casus autem sive ruinae causa duplex est communiter loquendo, scilicet scissio ex siccitate proveniens: aut etiam corrosio ex continua abrasione fluminis vel aquae ibi transeuntis. Aliud autem genus multiplicatur valde et diu durat aliquando, secundum quod est quantitas spiritus inclusi, et secundum quod fortior et debilior est locus qui claudit ipsum. Tamen inclinatio periculosior est, quia illa trahit terram versus cavernam in una parte : et in illa frequenter fit casus in cavernam in parte qua inclinatur : et subversio terrae in altera parte in qua fit elevatio. Si autem modo inclinatur ad unam partem, et modo ad aliam, signum est quod in utraque parte caverna sit, et in medio fulcrum sustentans terram et ea quae sunt super ipsum : et si sit spiritus adeo fortis quod fulcrum dejiciat, erit casus in voraginem ex utraque parte : et ideo consilium sapientium est, quod si aliquando terraemotus talis in aliqua civitate apparuit, quod relinquatur, quia ruinae est obnoxia ; et praecipue si aquae in terraemotu apparuerint, quia illae alluvione continua dejiciunt fulcra quae terram supra cavernas sustentant. Tremor autem causatur ex incerto spiritus motu, ut diximus. Nec est credendum quibusdam Philosophis, qui secuti sunt Pythagoram, dicentes terram esse animal, et in terraemotu tremere frigore et calore febrium quando calido vel frigido ultra complexionem suam terra alteratur.