CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans utrum contingit vaporem siccum in venire nubis agitari.
Utrum autem agitari possit in ventre nubis, est quidem dubitabile, sed in secundo scientiae hujus libro est explanatum, ubi solutio posita est ad dubitalionem Xuti Philosophi. Dubitavit enim ille, utrumne aliquid posset inspissari vel attenuari? vapor enim agitatus aut cedit in seipsum, aut cedit in vaporem alium quando agitatur, aut cedit in vacuum. Si autem cedit in seipsum, vel in alium, tunc contingit duo corpora vel duas partes unius corporis esse in loco uno : quod ostendimus esse impossibile in libro Physicorum . Si autem cedit in loco vacuo, tunc vacuum est, quod iterum in libro Physicorum impossibile esse ostensum tes : et ideo dictum est ibi quod res inspissatur et rarescit absque alicujus sub- stantiae alienae perditione vel admixtione : unde vapor ille cedit in se, et.pars comprimit partem, ita quod elucet ignis : neque tamen pars recipit locum alterius, sed quaelibet efficitur in loco minori. Et haec de dubitabilibus sufficiant dicta : quia his habitis scientia Philosophi est magis manifesta.