CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De vento turbinis et causa ejus, et quare fit ita multum in aestate, et quare est rotundus.
Per eumdem modum sub majori tamen violentia egreditur de nube ventus turbinis , et iste ventus est qui frequentius videtur in aestate, in campo tollens involvendo paleas et terram et pulverem, et alia quaedam corpora terrestria. Fit enim ventus ille ex hoc, quod aperitur nubes una in loco uno, et alia in opposito situ ad illam : et illi duo venti concurrunt in medio, et uterque illorum ab altero impellitur non quidem in sublimi, sed in terra. Diximus enim in tractatu de ventis, quod sufflatio venti est de sublimi veniens in terram, et super terram repercutitur, et elevatur aliquantulum. Cum ergo ex nubibus egredientes duae fuerunt exsufflationes oppositae, convenientes in loco ubi terram percutiunt, illae duae exsufflationes faciunt ventum turbinis : eo quod utraque aliam impellit, et impellitur ab ea, et ideo per modum circuli retundantur involvendo se invicem, et ascendunt in altum, et trahunt secum pulverem et corpora minuta quae sunt facilia, sicut lini stipula et stupae. Est autem diligenter attendendum, quod sicut secundum omnem Peripateticorum sententiam traditur, iste ventus ut multum fit in aestate quando est tempus tonitrui : et ideo etiam significat tonitrua post futura infra paucos dies : et si fortis est turbo, forte non praecedit tonitrua nisi hora una, vel duabus, vel in parte unius horae : et si fit in hyeme, fit tempore nivis, et non vehemens. Et traditur etiam iste ventus esse exiens de nube, et non adveniens ab aliqua plaga mundi sicut alii venti: propter quod conjungitur ejus scientia cum scientia tonitrui : quia habet unam causam. Et creditur tandem quod in figura ejus est rotundus, et secundum suam virtutem elevat et eradicat quaedam corpora terrestria. Causa autem ejus quod esse habet ut multum in aestate, est quia tunc elevantur nubes aqueae includentes in se vapores terrestres : cujus causa infra assignabitur quando quaeremus de tempore generationis tonitrui. Si autem est in hyeme, tunc est tempore nivis : quia ut habitum est supra, nubes nivosae plurimum habent in se spiritus aerei : et ideo aliquando generant ventos turbinis, quando sunt in situ opposito.
Causa autem ejus quod descendit a nube et non a plaga mundi, est quia ventus qui venit a plaga mundi fortis esse non potest cum suo opposito, propter defectum materiae et causae elevantis, ut diximus supra : unde si veniret ventus turbinis a plaga mundi, diu duraret, quia diu durat generatio materiae talium ventorum : ventus autem turbinis non durat nisi per parvam horam, et ideo pec cant qui causant ventum turbinis ex Aquilone et Austro, cum expresse Aristoteles tradat eum descendere ex nube. Et experimentum confirmat dictum Philosophi : quia nos videmus, quod si venirent illi venti ex Aquilone et Austro, oporteret quod flaret in tota regione et non in loco uno unius campi parvi. Nos autem videmus, quod tantum in loco parvi campi flat ventus turbinis. Adhuc autem oporteret, quod occurrerent venti sibi Aquilonaris et Australis secundum latitudinem totius vaporis : et hoc non est in experimento in vento turbinis, qui quasi nullius est latitudinis. Adhuc autem si esset ex Austro et Aquilone flantibus, vel aliis ventis oppositis a plagis mundi venientibus, staret in uno loco, et ibi involveretur. Nunc autem videmus, quod ventus turbinis mutat locum quamdiu durat . Amplius videmus ventum turbinis aliquando in aere quieto a ventis in aestate : constat ergo quod non causatur a ventis fortibus, Austro scilicet vel Aquilone flantibus ex opposito situ mundi, sed potius modo praedicto egreditur ex nubibus. Sed causa rotunditatis ejus videtur esse occulta : cum enim ex duobus rectis nunquam componatur circulus, videtur etiam quod ex duobus flatibus rectis oppositis ventus rotundi flatus qui turbo dicitur, quod uterque sufflat alium, et in medio non possit componi. Adhuc autem si aeque fortes sunt venti ex opposito venientes, videtur quod uterque sistat alium, et in medio cursus sui eleventur sicut duae aquae concurrentes : quia
deprimi non possunt propter terrae resistentiam : non ergo unus obliquat alium, nec obliquatur ab illo e converso. Si autem non sunt aeque fortes, tunc fortior in toto compellet debiliorem, et non obliquat eum, neque obliquatur ab ipso . Adhuc autem ex duobus rectis motibus, quorum unus est ad unum punctum, et alter ab illo, non fit unus motus circularis, sed potius fit motus reflexionis qui secundum veritatem est duo motus : quia in puncto quo est reflexio, necessario intercidit quies inter duos motus, ut probatum est in octavo Physicorum : videtur ergo a simili hic non unus ventus fieri, sed duo reflexi, Adhuc autem duo contraria nunquam ita se habent , quod utrumque sit victum et vincens nisi in mixto : videtur ergo, cum uterque duorum ventorum in vento turbinis sit commixtus ex duobus oppositis ventis, et sic deberet stare sicut mixtum, et non revolvi ad locum unum.
Et ad haec autem omnia et hujusmodi dicendum est, quod ventus turbinis rotundus est ex hoc quod uterque ventorum oppositorum habet unum latus debilius quam alter, et uterque eorum habet unum latus fortius quam alter, sed ex diversis causis. Licet enim isti venti egrediantur de nubibus, tamen habent proprietates fortium ventorum, scilicet Aquilonis et Austri: quia illi sunt fortissimae exsufflationis : Aquilo autem habet fortem exsufflationem ex qualitate activa, quae est frigiditas fortissime vaporem percutiens et impellens : et Auster habet fortem exsufflationem et spissitudinem materiae : quia est vaporis spissi qui fortius percutitur quam vapor parvus et tenuis : latus autem Aquilonis Orientale fortius est latere Occidentali : quia ibi juvatur sicco, et non multum deprimitur, et dissipatur a calido: latus autem Orientale Austri debilius est latere ejus Occidentali, quia calidum siccum .et Orien- talia non ministrant ei materiam humidi vaporis, ex quo confortatur, sed potius frigidum humidum ex parte Occidentis : et si se impellerent isti duo venti, constat quod latus Orientale Aquilonis vinceret latus Orientale Austri, et latus Occidentale Austri vinceret latus Occidentale Aquilonis. Sed latus victum in quocumque duorum ventorum, revolvitur super latus vincens, et ita vincens duplicatur et confortatur in utroque : et cum causa confortationis sit continua reduplicatio lateris super latus, continue venti isti vincunt et vincuntur, et ita continue se involvunt : et per hunc modum contingit de vento de nubibus descendente, quia unus propter situm habet magis proprietates vaporis terrei, quae sunt frigidum et siccum, sicut sunt proprietates Aquilonis : alter autem magis habet proprietatem vaporis unde erit, scilicet aquei, quae sunt humidum et actuale calidum, vel essentiale frigidum: et ideo fortior est vapor frigidus quam siccus ex monte in latere uno, ubi propter situm oppositum magis abundat frigiditas vaporem percutiens, et alter vapor fortior est in latere alio, nisi propter situm magis ex humore spissatur vapor percussus in descensu a nube, sed cum sibi invicem obviant, cedit in utroque latus debilius fortiori, et fortius in utroque reduplicatur, ut possit continue vincere latus sibi oppositum : et ita ventus revolvitur in seipsum circa centrum quod est in medio latitudinis vaporum et exsufflationum : et per hoc patet solutio ad secundum objectum.
Primum autem non habet locum : quia ventus turbinis non componitur ex rectis manentibus rectis, sed potius ex rectis in orbem sive in circulum circa idem centrum reductis : et hoc bene contingit in rebus physicis, licet non contingat in lineis mathematicis, ubi rectae non incurvantur. Ad ultimum autem dicendum, quod non est inilexio motus a puncto aliquo, sed potius incurvatio orbicularis duorum vaporum circa centrum unum
quod est in medio latitudinis eorum per aequidistantiam inter latus fortius et latus debilius, ut dictum est. Virtus autem et vigor hujus venti attenditur ex tribus, scilicet ex percussione nubis ex qua egreditur , et ex quantitate vaporis venti ipsius, et ex impetu virtutum sive qualitatum involventium quae sunt in lateribus venti istius : si enim ista conveniant, tam fortis esse potest ventus, quod subvertat arbores et aedificia et montes aliquos.