CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans tempus tonitrui et coruscationis et locum generationis eorumdem.
Tempus autem harum impressionum quae sunt tonitruum et coruscatio, est praecipue in aestate, et in aestate etiam post magnum cauma, et tempore magni aestus : cujus causa est, quia impressiones istae fiunt ex vaporibus grossis spissis sive sint humi de, ex quibus fiunt nubes nigrae spissae, sive sint siccae, quia tunc fiunt ex vapore terrestri inflammato : vapor autem hujusmodi non elevatur in superficie terrae, ubi terra subtilis est, et aqua subtilis quae per pluvias descendit ad terram : sed vapor iste eruitur de profundo terrae ubi aqua impura est et terrestris et spissa et grossa et glutinosa: quia ex illis proprie fit vapor harum impressionum : eruere autem non potest in intimis terrae vaporem, nisi calor magnus valde : et ideo non potest fieri nisi in tempore aestatis. Adhuc autem non fit tonitruum nisi de vapore adusto,qui in ipsa sua elevatione incipit inflammari, sicut ante diximus : calidum autem adurens non est nisi tempore aestatis : et ideo vapor tonitrui et fulguris non elevatur ut multum nisi tempore aestatis. Amplius generatio tonitrui et coruscationis, non fit nisi frigore fortissime impellente nubem aqueam, et comprimente vaporem : tale autem frigus non est in aere nisi sit expulsum undique ad unum locum aeris : expulsio autem hujusmodi non est fortis nisi tempore caumatis, ut patet per ante dicta : generatio ergo tonitrui et coruscationis per se non est nisi tempore aestatis. Ex hoc consequenter scitur, quod generatio istorum est post serenitatem, licet in ipsa operatione istorum coelum obnubiletur : quia tempore nubilo frigus dispersum est in aere, et non facit operationem fortem in loco uno. Sed quia ista non fiunt nisi in nubibus, necesse est quod coelum obnubiletur in ipso descensu istorum : licet autem aliquando videatur non esse nubes cum. micat fulgur, sicut in aestate in frigido videtur coruscatio sereno coelo, praecipue in crepusculo, tamen ibi sunt nubes ubi micat coruscatio, ad nos venit alteratio splendoris et tantum. Ex dictis de facili scitur duplex locus generationis harum impressionum, scilicet locus ubi generantur secundum formas suas, et locus unde extrahitur et elevatur sua materia : necesse est enim ut generentur in loco altiori quam impressiones humidae, quia ille frigidior est eo quod ad ipsum repellitur ab inferiori calido : et hujusmodi signum est multum spatium., quod est inter auditum tonitrui et visum coruscationis, praecipue cum magna sunt tonitrua : quia tunc majus est spatium illud quam quando sunt parva : locus autem unde extrahitur materia, est humidus grosso humore aquae et habens terrestre glutinosum non de facili separabile : quia hoc igne adurente magis comprimitur et spissatur in nube.