CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De circulo qui apparet circa luminaria et stellas, qui Graece AdminBookmark , Arabice haloleti, Latine corona vocatur, etc.
Quia ergo jam diximus causas diversitatis colorum in nubibus, consequens est ut dicamus de impressionibus quae ex lumine coelestium in nubibus depinguntur : et de his primo quae Graece vocantur AdminBookmark , quod area interpretatur, eo quod simile sit areae rotundae ad trituram factae : Arabice autem dicitur haloleti, quod Latine vocatur corona. Dico ergo in primis quod in multis superioribus corporibus apparet iste circulus, quia non tantum continet et solem et lunam, sed etiam stellas quae sunt majoris quantitatis, sicut est Jupiter, Mars, et Venus, et etiam Mercurius, qui licet non sit major caeteris, tamen propter suam propinquitatem ad nos, major aliis stellis videtur quantitas ejus : videtur etiam circa stellas quasdam fixas quae sunt majores aliis in quantitate. Tempus etiam apparitionis istius impressionis est universale : quia videtur corona et hyeme et aestate et autumno et vere, sed tamen in automno videtur plus quam in aliis temporibus, et in die et in nocte videtur, sed in nocte plus, et in mane et in meridie et in vespera et in media nocte et in horis intermediis videtur, sed. plus in sero post crepusculum, et in mane ante diliculum circa lunam. Causa autem hujus rotunditatis sive coronae, sive circa luminaria, sive circa stellas appareat, sive videatur in uno tempore, sive in alio, quantum ad naturam est una : vapor enim humidus ascendit de terra per calorem solis, qui antequam ascendat ad locum frigoris, est materia hujus impressionis : cum enim vapor ille sit humidus et rarus ex calido elevante, extrahitur per virtutem luminis et caloris quem facit radius corporis habentis radium, sive sit sol cum luna, sive alia stella notabilis quantitatis e directo sub corpus lucens, ita quod radius corporis lucentis directe cadit super ipsum : cum autem ille vapor in medio sui calidior sit quam in extremis, ibi illuminatur lumine radiorum desuper venientium : et ideo in medio dissipare incipit vaporem humidum, qui dissipatus, reflectitur ad extremum, recedens a radio qui diametraliter percussit centrum vaporis, et sic dilatatur circulariter circa radium illum semper procedens ampliando circulum, et lumen desuper veniens recipitur in profundo vaporis circulariter diffusi in peripheria circuli : eo quod in nubem non sit vapor ille condensatus : et ideo apparet circulus albus per modum areae dispositus circa luminaria et stellas quasdam. Quia autem iste vapor non est dissolutus in aerem, neque in nubem condensatus, patet quod oportet eum habere moderatum frigus continens ipsum, et moderatum calorem, qui radio desuper veniente adjutus, dissipet eum in centro ipsius : tempus autem moderato frigori congruens est autumnus : quia vapor elevatus in aestate et fere in aerem dissolutus, comprimi incipit in automno, nec tamen adhuc in nubem condensatur, et praecipue in principio au-
tumni : et tunc frequentius apparet. In vere autem non adeo frequenter, quia sunt nubes densae relictae ex hyeme, qui moderato calore frangi non possunt. Minime autem apparet in hyeme propter causam dictam. Licet autem appareat in nocte et in die, tamen in nocte frequentius apparet circa lunam : quia vapor in die elevatus et dissolutus frigore noctis opprimitur frigiditate temperata : et illud frigus vinci secundum partem potest moderato calido, quod adjuvatur calore radii percutientis vaporem in centro ipsius. Ex eadem causa apparet quare magis ante diluculum et post crepusculum videtur, quia videlicet tunc est calor moderatus : quia calor diei excellens et elevans vaporem et dissipans eum, moderate temperatus est post crepusculum in sero : frigus autem noctis immoderate comprimens vaporem, temperatur accessu solis ante diluculum : et ideo tunc calor vaporis adjutus calore luminis desuper venientis potest complere operationem coronalem in vapore elevato, sicut dictum est. Est autem advertendum, quod ista impressio nunquam apparere potest nisi quando aer quietus est et immotus : quia aliter in aere non ita diu sub radio desuper veniente staret, donec modo praedicto circulariter dissiparetur : unde sicut lapis injectus in piscinam stantis aquae, facit circulum circa circulum ampliando se circa centrum, et in flumine fluentis aquae circa casum lapidis tales circuli non fiunt propter motum aquae, ita est etiam in aere de vapore qui est sicut aqua stans, et de radio qui est sicut lapis percutiens vaporis centrum. Quod autem haec sit vera causa harum impressionum, testatur Seneca sic dicens : " Fulgor qui sidera circumnectit, quem Graeci AdminBookmark vo- cant, nos coronam dicere apte possumus, sic sit . Cum in piscinam lapis missus est, videmus in multos orbes aquam descendere, et fieri primum angustissimum orbem, deinde latiorem, ac deinde alios
orbes majores, donec evanescat impetus. Tale quiddam fit in aere cum spissior factus est, lux solis aut lunae vel cujuslibet sideris incurrens recedere illum in circulos cogit. Nam humor et aer et omne quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est ejus quod impellit. Omne autem lumen rotundum est : ergo et aer, sive spissus vapor, lumine percussus, in talem formam exibit. Non longe autem a terra fit talis effigies, quam tamen visus noster deceptus circa ipsum sidus putat esse positam. In vicinia autem solis et stellarum nihil tale fieri potest, quia illic tenuis aether est. In balneis quoque circa lucernam in eis accensam, tale quiddam aspici solet ob aeris depressi obscuritatem : unde frequentissime fit post flatum Austri cum coelum maxime grave et spissum est. "